Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

non secundum illam cordis elationem,pro qua Atam grandem meruit iram diuini iudicii. I. V N Da sancta illa quoque synodus formam canonicae scripturae in sita sententia non excedens,secim dum duarum naturarum in una Christi persona, catholicam & generalem cpnfessionem , non secundum priuatam siespicionem, quam de B. Cyrillo cum aliis Ibas habuit, cius epistolam pronuntiauit orthodoxam: hoc ipso vocabulo, qubd eam orthodoxam nuncupauit,

ostendens fidei se consessionem in illa probasse. Non enim laus beati Cyrilli, sed vera fidei BChristianae consessio,mereretur hoc nomen. Alioquin Eutychianos dicimus quod sint orthodoxi,qui B. Cyrillum magnificant,putantes hoc cum sensisse quod sentiunt: quod reueretissimus Ibas, licet non in beato Cyrillo debuerit, verε tamen culpabile iudicauit. At si nihil Eutychi nos adiuuat laus beati Cyrilli, ut pro illa iudicentur orthodoxi , sed potius pro denegatione duarum Christi naturarum pronuntiantur haeretici , nihil grauare debuit de beato Cyrillo suspicio,vt pro illa iudicaretur haeretica sed po . Qtius pro consessione duarum Christi naturarum, in unitate personae pronuntianda suit orthodoxa. Quocirca, sicut consequens non est, ut quia praedictos Eutychianos pronuntiamus haereticos , propterea debeamus laudem . in eis beati Cyrilli culpare : ita consequens non est, ut quia sancta synodus epistolam venerabilis Ibae pronuntiauit orthodoxam, propterea videatur iniuriam in ea beati Cyrilli probasse. At enim , dicit aliquis, si ergo

252쪽

A non recipit synodus Calchedonensis iniuriam beati Cyrilli, cur epistolam male de ipse

loquentem absolute approbauit, & cai sine ulla exceptionό pronuntiauit orthodoxamyDebuit aenim dicere , quod in quibusdam errauerit. Ostenditur equidem ex superius memorati S, quod ob hoc auctorem ipsius epistolae de isto errore non arguit, quoniam in quibus erat vitiis

culpare malἡ loquens beati ssimum Cyrillum, in posterioribus rect) conselliis ipse iam respuerat

illa quibus culpaverat. Verumtamen Sc si hoc B sententia synodi minime contineret, neque sic esset credibile, quod in epistola venerabilis Ibar iniuriam beati Cyrilli approbauerit, cuius fidem multis & consonis vocibus laudasse testimonio gestorum ipsius synodi monstraretur. d si nobis i hoc defui et, nullus ostende re posset in eius sententia, qudd approbauerit omnia quae in illa epistola continentur. Vndes liceret alteri hinc accusare synodum, quia in eius sententia non inueniretur quod cana in quibusdam approbauerit; profecto liceret etiam C mihi hinc eandem synodum excusare, quia in

eius sententia non inueniretur quod eam in omnibus approbauerit. Nam sicut eam non in quibusdam dixit esse rectam, ita nec in omnibus

dixit. Quod si de in omnibus diceret , quae ad confessionem fidei, quam in Christum habemus, acciperem ; sicut accipimus, quoniam pro Vnius veri Dei cultura scriptum est, quod cor Asa perfectium erat cum Domino omnibus diebus sitis: & sicut accipimus, quia propterea de

Iosaphat dictum est , patri

253쪽

sit , or non declinauit ab ea , faciendo quod Arectum est in conspestu Domini : & sicut accipimus, quia ob hoc Ezechias dictus eth adhaesisse Domino, nec recessiile ab ipso, & custodisse mandata eius, quaecumque mandauit Dominus Moysi. Quamuis & ipstim nomen, sicut iam diximus, quod orthodoxa vocata est, consessioni fidei Christianae soleat a synodo distribui. Mirandum tamen est, qub illi dicant , pro transitoria & leuissima suspicione, quam conti net, non debuisse aut potuisse orthodoxam iudicari I synodo epistolam recte de incarnationis BChristi mysterio confitentem , qui dixerint, Oportet aperte inspicere ad Marim epist0lam, . omnia quidem sine Deo & impie dicentem.

Nam si eis iustissimum visum est definire, quod sine Deo & impie dicat illa epistola, quae duas 'Christi naturas in unitate personae confessa est, quomodo sanctae synodo videretur iniustum or-tnoxam eam pro eadem recta consessione fidei,

quam continet, pronutiare, cum eam non inue -

niatur in omnibus approbasse 3 Et ideo si epist da venerabilis Ibae, & in consessione fidei, quam C de Christo continet, approbanda est, & in staspicione, quam de beato Cyrillo conscriptor

eius habuit, improbanda : iudica quaeso, religiose Imperator, utrum synodus culpanda sit, in cuius sententia non ostenditur, quod in Omnibus eam probauerit; an illi, qui pronuntiare ausi sunt, quod omnia snc Dco & impie dicat. Samsta Calchedonensis synodus, quamuis in reuerentissimo Iba notauerit, quod de beato Cyrillo falsa fuerit suspicatus, tamen & si non f

254쪽

A eeret, ostenderetur , sicut diximus, iam formam diuinae scripturae secuta, ut eius epistolam pro recta consesnone incarnationis Christi, quae

maxime ad diuinum cultum pertinet, pronuntiaret orthodoxam. Isti vero cuius formam vel

regulam secuti dicentur , qui pro hominis de homine suspicionibus, etiam rectam de Christo confessionem nimis inconsiderate simul impiam vocaucuunt 3

HIs autem pranni sis, quae contra calum- CAP. III.

titas haereticorum magni Concilij sententiam B sussicienter a recepta, sicut iactant, beati Cyrilli vituperatione defendunt : prosecto iam colligis animo, pie Princeps , multo facilius nos illa posse refellere, quae nec ab ipsis venerabilis Ibiae accusatoribus obiecta in eius epistollacriminantur. cuius integrum tenorem ex synodi gestis, sicut promisinuis, in hunc transferimus librum. Post prooemia crgo sic habet. In breui autem luminosis tuae prudentiae, quae Uin paucis multa cognoscit, qualia pridem & nunc hic acta sunt,sestinauimus indicare: scien- C tes quoniam quae vestrae sanctitati scribimus,&auae hic aguntur , omnibus ibi positis per ve- . ram sellicitudinem innotescent, quia nullam '

permutationem scripturae a Deo traditae sis ce- perunt. Facio autem huius cause principium ex

dictis, quae & ipse cognoscis. C qntentio facta est, ex quo hic tua sanctitas fuit, his duobus hominibus, Nestorio & Cyrillo , de conscri- pserunt adversiis se noxios libros, qui audientinus fuerui t scandalum. N estorius enim dixit in istis ibris , sicut de sanctitas tua nquit, quia

255쪽

beata Maria Dei genitrix non est, ut multi pu- A tarent ex haerese Pauli Samosateni hunc esse, qui dixit hominem purum est. Christum. Cyrilsus v autem, volens N estoth libros destruere, lap-υ sus est, & in dogma Apollinaris inuentus est iii ' cidisse. Conscripsi enim & ipse similiter illi, quia ipse Deus verbum factus est homo, tan-υ quam nou sit differentia inter templum & in- habitantem in eo. Conscripsit hirim duodecim δ' capitula, quae puto & tuam cognouisse sancti-

intem, quia una natura cst deitatis & humaniis talis domini nostri Iesin Christi: &quia, sicut Bii dicit, non oporteat diuidere voces dictas , quasis vel ipse Dominus de semetipso dixit, vel Euani, gelistae de eo. Haec autem omni impietate plena 'ra iunt,an equam nos dicamus, silcut sanctitas tuati nouit. Quomodo enim potest accipi, In princ υ pio merbum de templo nato ex Maria Z aut illud, eumpassismmiti ab angelu, de deitate,i unigeniti dici 3 Ecclesia enim sic dicit, sicut &ix tua sanctitas nouit, & sicut a principio didicitscis confirmata est diuina 'doctrina ex libris beato-

rum patrum, duae naturae, una virtus,vna perse- C

ix na, quod est unus filius dominus Iesiis Christus. M Ob hanc contentionem,uictores&pij Impera- ,1 tores iusseriuit primates Episcoporum in Epheo sinam congregari ciuitatem, de coram omnibus

is libros N estorij dc Cyrilli iudicari. Sed ante-υ quam omnes Episcopi, qui congregari iussi fue-

,, rant, in Ephesum peruenirent, anticipans idem is Cyrillus aures omnium pigmento, quod exca Dcat oculos sapientum,praeoccupauit. Ilauenit au- a tem causula ex odio quod erat aduersus N est

256쪽

A rium, & antequam adesset sanctissimus &reuerentissimus Archiepiscopus Ioannes, de Episco- patu N estorium deposueruiat, iudicio & inqui- sitione non laeta. . Post duos autem dies damna mesonis citis vcnimus in Ephesum. SI cognoscen Glibus nobis, quia in damnatione N estorii, quae ης facta est ab eis, xij. capitula quae a Cyrillo con- scripta sunt. contraria existentia verae fidei, po-

suerunt,&firmauerunt,&consenserunt eis, laim cequam verae fidei cons nantibus, omnes Orien- M tales Episcopi eunt dem Cyrillum damnauerunt, B sic aduersus alios Episcopos , qui consenserunt eius capitulis, cxcommunicationem decreue- et runt. J post hanc perturbationem unusquisque in suam ciuitatem reuersias est. Nestorius autem ex quoniam suae ciuitati odio erat, de qui erant in ca excellentioribus, illo reuerti non potuit. Et ης

mansit Orientale concilium non communicans ex

his Episcopis qui communicauerunt Cyrillo: ce& propter hoc multa tristitia inter eos facta est, redem contentione erat)t Episcopi aduersus Epi- oscopos, & populi ad 'ersus populos, dc compre- ες C pletum est opere quod scriptum est, erunt ea inimici domestici eim. Ex hoc detractiones mul- μtς aduersus nos factς sunt paganorum. No enim re audebat aliquis de ciuitate ad ciuitatem, aut ad oprouinciam de prouincia proficisci: sed virusL Gquisque proximum situm sicut inimicum perse-

quebatur. Multi autem,ante oculos non haben- ις tes Dei timorem,occasioneEcclesiastici zeli,ini- ramicitias, quas occultas in cordibus sitis habe- cibant, ad eiicctum perducere sestinauerunt. Ex quibus unus existit nostrae ciuitatis Urannus,

257쪽

FAcvNDI EPISCOPI) quem nec tu ipse ignoras, qui occasione fidei, Αυ non solum nunc viventes insequitur, sed & hosv qui olim ad Deum praecesserunt. Qitorum unus est beatus Theodorus, praeco veritatis&doctorra Ecclesiae, qui non selum in sita vita colaphizauitra haereticos per veritatem si1ae fidei , sed &postra mortem spiritalia arma in libris propriis Eccleis siae filiis dereliquit: sicut &tua reuerentia eira dem collocuta cognouit,& ex his quae coscripsit D instructa est. Huc praesumpsit in Ecclesia palam anathematizare, qui propter zelum Dei non so- . tum propriam ciuitatum ab errore ad veritatem BD conuertit, sed & longε positas sita doctrina iii- is struesit Ecclesias. Et de libris quidem eius multa D ubique perscrutatio fiebat : non quia vera fideis existerent alieni, vidi enim eum adhuc illo vivo D frequenter codices eius legentem , sed propteris inimicitias latentes, qiaas aduersiis eum habuit, is quoniam cum manifeste conuicit in synodo. is His ergo malis intercedentibus, & vno quoque, is sicut scipium est , Prout volebat discedente, si Deus noster adorandus,qui sua semper clemen- ,, tia citram gerit Ecclesiae, fidelissimi atque vi- Cis choris principis cor rexit, ut dirigeret venerabiis lem atque sanctissimum Archiepiscopum Orienis tis, dominum Ioannem, ut reconciliaretur Cyri rillo, ab eo enim fuerat Episcopatu depositus. A & postquam literas Imp eratoris accepit, san-- ctillimum & reuerendissimum Paulum Emeseis num direxit Episcoram, scribens per eum ve- is ram fidem, &praecipiens ei, quia si huic fidei A Cyrillus consenserit, & anathematizauerit eos,

is qui dicunt quia deitas passa cst , vel dicentes

258쪽

HI in ER VI. 239

A quia una natura est deitatis Sc humanitatis, ut Mcommunicaret ei. Voluit autem Dominus, qui semper curam suae gerit Ecclesiae, quam sangui- ne proprio reii init, cor AEgypti emollire, ut sine fatigatione fidei consentiret, de hanc su- sciperet , atque omnes qui absque hac cre- derent anathematiZaret. & communicantibus Gillis sibi inuicem , contentio de medio est cxablata , & pax in Ecclesia facta est : & non re est in ea sciat sana, sed pax sicut pridem est. Quae

autem verba sint, quae a sanctissimo&reueren- μB tissimo Archiepiscopo Ioanne scripta sunt, & quae a Cyi illo rescripta sitscepit, ipsas epistolas Ghuic , quam ad vestram direxi reuerentium, o coniungens transmis tuae sanctitati, ut relegens scias, & omnibus nostris fiatribus amantibus opacem denunties, quia contentio iam quieuit, & medius inimicitiariim paries ablatus est, δ qui seditiose aduersas vivos & moreuos irruz- rant, in confusione fiant, pro sitis satisfacientes excessibus, & contraria docent modo his sua ante docuerant. Non enim quisquam audet di- μC cere unam esse naturam diuinitatis humanit, otis, sed confitentur in templum & inhabilia teni in eo, qui est unus filius iesus Christus. Haec ιι

autem scripsi tuae sanctitati ex magno affectu, iquem circa te habeo, sciens quia tua sanctitas onocte & die in doctrina Dei temetipsam exer- ces, ut multis iis utilis. Hic est integer illius epistolae tenor, quam apud se recitatam, sicut iam docuimus , magna synodus Calchedonensis pronuntiauit orthodoxam. Aggrediar igitur in adiutorio Salu totis , non ab his tanthm senten-

259쪽

tia ipsus synodi destiadere, quae scripto ab haere- Αticoru fautoribus in epistola supradicta culpata

sunt, & in reprehensionem memoratae sententiae quasi N estoriana damnata: vertun etiam quaecumqtie petulantibus irreligiosorum verbis pas sim accusari cognouinius. Per huius autona dis- finitionis contextum,illud quoque,ubi opportu-Aum n erit,ostendemus,quoniam si eandem epistolam synodus iudicaret haereticam,hinc potius beatum Cyrillum haereticum fuisse firmaret, &excusaret Nestorium, atq; concilium reprehenderet Ephesinum. Vnde ea nunc , qua Ucripto Breprehendenda esse dixerunt, pro tenore atque contextu quo ab illis sunt posita, ex eorum libro transferamus in nostrum, ne quis nos existimet aliquid eorum quae ad causinuertinent omisit - ,, se. . Sic ergo dixerunt. Ingressi sunt accusatores

D Ibae,petiuerunt & ipsi relegi quae in Tyro de Ibais accusata sunt apud Photium & Eustachium is Deum amantes. Et dum relegerentur acta, in- uenta est in eis epistola quaedam posita,tanquam ab Iba facta ad Marim Persam, omni impietateis cumulata. Continet enim haec, Cyrillus volens Cis N estorij libros destruere lapsus est, & in dogmais Apollinaris inuentus est incidisse. Conscripsit δί,, ipse similiter illi, quia Deus verbum factus estis homo.&post alia: Nomodo enim potest accipi, ,, in principio verbum de templo nato ex Maria3aut ,, illud, Afinuisti eum paulominu abia gelis , de V deitate unigeniti dici 3 Denuo, Cyrillus auresis omnium pigmento , quod excaecat oculos sa-M pientum, praeoccupauit, & de Episcopatu Ne is storium deposuerunt, iudicio de inquisitione

260쪽

A non sacta. His adiicit, quia in damnatione Ne- storii quae facta est ab eis, x Ii. capitula, quae a Cyrillo conscripta sunt,contraria existentia verae fidei, postierunt & firmauerunt, & consenserunt eis, tanquam verae fidei consonantibus. J post M auca Episcopo Edessae derogans dicit, Hic no-

rae ciuitatis tyrannus beatum Theodorum, prae cunem veritatis &doctorem Ecclesiae, prae-

sumpsit qui omnia praesumit in Ecclesia palam μanathematizare. Haec omnia manifestum est legenti , quoniam non sicut in in illa epistola con-B tinctur , scd sicut issi ea decerpentes ac discerpentes pro suo aiterunt arbitrio , & in unum

centonem redegerunt, etiam nos positimus. Vt auten luce clarius consuetas eorum fraudes serenitas tua cognoscat, & quos fallus in sua narratione fecerint, non quasi, ut videri voluerunt, vitandae prolixitatis,sed potius obscurandae verutatis gratia, ne aliquo modo dicentis Ibae appareret intentio 'confer ea quq positerunt, cum epistolae tenore quem supra memorauimus; & eritiam prudentiae tuae dignoscere, utrum ea quae C tranulierunt, ct noluerunt attingere, prolixam narrationem facerent,an potius ipsam rem,quod timuerunt, euidentius aperirent. Ex omnibus autem,quq in hac epistola reprehenderunt,prius duo purgamus,quoniam connexa in viro capitu

lo habentur, sed ab istis male diuisa sunt. Vnum est, quod in principio posteriuat dicentes, Cy- rillus volens N estorij libros destruere, & cetera. ς' Alterum verb,UR,d secundo loco posuerunt, id Gest , cauomodo enim potest accipi in principio

verbum de templo nato ex Maria , dc cetera. -

SEARCH

MENU NAVIGATION