Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

atque humanitate compositam este naturam. AHaereticorum verδ fautores, qui dicunt quod

fidem Cyrilli Ibas arguerit, ipsi procul dubio

inertiones Eutychianorum amrmant, dicentiuqubd B. Cyrillus differentiam non crediderit naturarum, sed unam ex diuinitate atque ii manitate docuerit factam esse naturam. Quam

obre si Calchedonensis quoq; synodus reuerentissinium Ibam crederet fidem, quam B. Cyrillus habuit,& non potius errore in quem eum lapsim putauerat, arguisse, proculdubio assirmaret & ipsa quod unam praedicaucrit Christi Besse naturam. Cognoscis igitur,religiose Imperator, illud quod diximus iterum doceri, quoniam si hanc epistolam magna illa synodus abiiceret, tamquam fidem B. Cyrilli culpantem, hinc potius ipsum beatum Cyrillum credidisse

haereticum videretur. Vnde nobis quoque fautores haereticorum,ut hoc assirmaremus,persu

dere conati sunt, nequid esset residuum quod Eutychianis quibus cohibent, respondere ponsimus dicentibus,Qui Nestorianam esse dixissis epistolam Ibae, cuiuslibet alterius esse dicatur, C quae putauit haereticum esse negare differentiam naturarum, & unam credere deitatis humanitatisque natura domini nostri Iesu Christi ; quomodo vestro tu licio Nestoriani non estis,qui similiter dicitis hireticum esse negare differentiam naturarum, & Ham credere deitatis humanitatisque naturam domini nostri Iesu Christir aut quomodo ira potestis dicere, quod B. Cyrillus differentiam naturarum do fuerit non potitia Vnam dixerit deitatis hα-

272쪽

ἰ A inanitatisque naturam; ctim propterea illa dam- naueritis epistolam, quod eius ydem culpave- rit,quae hoc in eo culpasse deprehenditur, quod

negauerit differentiam naturarum , & unam docucrit deitatis humanitatisque naturam Z Et iccirco, nec illam damnamus epistolam, nec di- Acimus quod fidem Cyrilli culpavit, quia non fidei Cyrilli fuerat quod culpavit.N am verissime

omni impietate plenum est, ad confusionem naturarum accipere, quod de templo nato ex Ma-

ria dixit Euangelista, In B aut de unigeniti deitate , quae nec augeri nec minui potest, credere 'uod lecundum sui naturam deminuta sit paulo minus ab angelis : sicut in Uno eodemque homine dicimus , quod interior homo ad imaginem Dei formatus,aut exterior secundum lineamenta membrorum, sexusque diuersitatem,ex limo terrae creatus. Sed

numquam hoc beatus Cyrillus putasse monstratur, quia idem natura est templum quod cxvirgine Maria sumpsit initium,&verbu Deus, quod in principio erat carens initio. Hoc enim C Apollinaristat lapuerunt: hoc ab Apollinaristis dementes Eutychiani traxerunt. hoc si etiam Cyrillus sentiret,verissime diceretur quia lapsus est, & in dogma Apollinaris inuentus cst incidiste. Nunc autem propterea Verum esse non credimus , quia non probatur hoc aliquando sensisse. Sed iterum dicit aliquis, Quomodo ergo sy- C A P. V. nodus epistolam pronunciauit orthodoxam,qua B. Cyrillum , quein dicis nihil tale praedicaste,

culpavit Z Respondeo, quia fidem illa B.Cyrilli ,

273쪽

α14 FACYNDI EPIsco PI probauit. Nam si post initionem inter Orien- A tales & ipsum factam approbat eius fidem, nos autem credimus quod semper eadem fuerit Cyrilli fides: necessarid sequitur, quod ante v-nitionem quoque fidem eius Ibas probauerit,

quamuis eius misse nescierit. Attende porro

ipsam synodi sententiam, & inuenies, quod in illa epistola dissimulans ab humanis suspicioniabus,ea quae ad fidem Christi pertinent, propter

quam manifestandam atque firmandam conuenerat, approbauit. Orthodoxa enim,non pro

honorificentia Cyrilli,nec pro cuiuslibet haere. Atici iniuria dicere tur, sed pro vera de Christo fide, quam continet. Siquis autem Calchedo- nensem synodum culpat, qubd hominis de homine silpicione posthabita epistolam venerabilis Ibae pronuntiauit orthodoxam,ipsum beatum culpet,necesse est, quod ipse Doque contemnens eamdem sitspicionem Orientalium consacerdotum suorum, qui cum aliis diuersarum prouinciarum Episcopis congregati eius capitula damnauerunt,consessionem fidei,quam ei per venerabilem Paulum E scopum mise- Cirunt, insitam epistolam transtulit, & eis comunicauit, seque proseisis est eadem credere aCpraedicare de incarnationis Christi mysterior nec suspicionem,quam de illo habuerunt, ab eis damnari quaesiuit , quin nec etiam satisfaccre ro ea necessarium duxit. Verlim neque cum bio beato Cyrillusenodus Calesaedonensiis cutipatur,qubd hanc epistolam pronuntiauit orthodoxam , sed cum toto Ephesino concilio, quod

eorum communionem Iimul amplexi sunt. Un-

274쪽

A de iam videtur magna synodus, non quδd πι- stolam venerabilis Ibae orthodoxana dixerit, ted quδd non & ipsa beatum Cyrillum cum Ephe- uno Concilio reprelaenderit,accusari. Adsi nata igitur omnia quae promisimus. Recognosce quoniam si Calahedonensis synodus epistolam venerabilis Ibae velut haereticam improbaret, hinc potius beatum Cyrillum credidisse haereticum,& Nestorium excusasse,atque Ephesinum reprchendille concilium videretur. Qiscirca etiam in hoc memorata synodus exemptu ipsius

B beati Cyrilli,vel potius Ephesinae synodi secuta est: ut sicut illa omnium Orientalium rectissimam de Christo fidem, quamuis de s e non recte suspicantium, prudenti ratione suscepit: ita& ipsa simili ratione susciperet epistolae Ioae co-gruentissimam de Christo fidem , quamuis debeato Cyrillo quasdam suspiciones incongruas contineret. Numquid ergo haec sancta synodus iniurias B. Cyrilli gratantur accepisse credenda est, quem probatur imitata, quδd dissimulauit ab alienissimis suspicionibus,& cuius,nisi ab eis, C dissimularet,argueretur exemplo' Aut numquid ideo reuerentissimum Ibam non debuit absol uere,&Episcopatum ei& Ecclesiam restituere, de qua per Eutycliis factionem iniuste & absens erat expulsus: quia falsus erat in persona B. CPrilli,ut eum aliquando putaret errasse, cuius fidem non solum sciens post unitionem cum Orientalibus factam, verum antἡ unitionem nesciens approbauit Θ Sed non oportuit,inquiunt,

post hanc unitionem de be o Cyrillo talia loqueretur.Ego autem dico,quia nec ante Unitio-

275쪽

nem oportuit, inimis nec ante ipsam synodum AEphesinam. quia prius interrogati Cyril lus debuit,ac deinde culpari,si non satisfaceret. Sed nunc illud quaerimus,utrum haec venerabilis ib culpa, quae sicut iam probauimus a synodo qumque notata est, tanti debuerit aestimari, ut eius epistola pronuntiaretur haeretica , cum fidem

ipsius beati Cyrilli in confessione, quam ei per Paulum Episcopum Orientales subscribendam

miserant, approdaret, licet in illis xii. capitulis intentionem eius necdum intelligeret. Cognoscens magna synodus,qubd siue in illis capitu- lalis, siue in illa confessione cui beatus Cyrillus sebscripsit,eadem fides esset, nihil differre iudicauit, quibus verbis enuntiatam Cytilli fidem Ibas approbasset, citim eum quod necessarium fuerat approbaste constaret. Vnde nec aliud credidit,nec credere debuit,nisi quia patres Orientales , inter quos suit etiam ipse Ioas, aliarumque prouinciarum Episcopi, intentionem capitulorum B. Cyrilli minus animaduerterant, ut ea etiam a Concilio Ephesino sitscepta culparent. Sicut aliquando in diuina Trinitate ca- Ctholici quidam tres hypostases accipere noluerunt, quamuis tres personas acceperint ; nec ideo sunt a viris sapientibus haeretici iudicati, quoniam comperti sunt non in re quae illo ii

mine significabatur, sed potius in ipso nomine quo significabatur offendi.Vnde non potest haeretica Ibae epistola iudicari,nisi dicatur,qubd in capitulis quidem B. Cyrilli recta contineatur fides , Nestoriana vero sit illa Orientalium consessio cui subscripsit, quam & Ibas, & Calchedonensis

276쪽

A donensis syriodus in sua definitione suscepit: a que ita, ut Ibas & praedicta synodus accuset , Cyrillus post N estorium condemnatum in hae- resim Nestorianam declinasse firmabitur. Hinc autem creditus est idem B.Cyrillus,non re ni prius in suis capitulis tenuisse sententiam, sed, admonitione Orienteliu postea esse correntus; qu*mam cum ipsa unitas Ecclesiarum neret, i ta a Orientales patres eius capitulis si1bscribe- re compulsi sunt , scd ipse potius expetitus est directae sibi ab eis cosellioni subscribere. Ipsam-B sue capitulorum suorum retractationem , non ideo eum post Ephesinam synodum fecisse aliqui crediderunt, ut quae clausa quibusdam sue-

. rant panderentur , & quae videoantur obscura. clareicerent:sed potius ut pristinum in eis eme daret errorem, quod putabatur,sicut adhuc Eutychiani putant,qubd unam in eis dixerit Christi esse naturam. Hinc ergo contigit,ut conuer sone B. Cyrilli facta unitas crederetur. Et reueracui nosserriperet ista suspicio. de humanis co dibus loquimur humana corda gestamus

C cuna nihil Orientales patres, qui haec capitula corrigenda iudicauerunt,corrigere cogerentur; beatus autem Cyrillus,non solum fidei consessioni, quam sicut necessarium crediderunt illidict rant, expetitus ante subscriberet, sed etiaipsa sua capitula retractaretὶ De hoc aute quod

opponitur ac dicitur,quia non tam contra Deatum Cyrillum, quam contra Ephesinam synodum locuti simi, quia parum intelligendo mal Ede illis iam receptis capitulis crediderunt , sequenti libro, quia ibi magis opportunum vide-

. . . .. R '

277쪽

tur, multa de sicut existimo non contemnenda adicemus. Si vero haereticum est Cyrillum credidisse conuersum, cur obsecro non imulto ma-B. Theophilus dicatur haereticus , qui de sancto Ioanne Constantinopolitano, cuius auctoritati atque doistrinae multo maiorem ven rationem Clu isti debet Ecclesia, talia dc tanta conscripsit,ut etiam nos, quod ea vel memora mi assola possit necessitas excusare Θ Fratres, inquit,Ioannes persequitur in nrundo spiritu,quo suffocabatur Saul: & iterum, sanctorum ministi os necauit. Dicit illum contaminatum, & in Ecclesia primitivorum impium, pestilentem, vesanum,& tyrannicae mentis insania furibundum , atque in sita vesania gloriantem, animam si adulterandam tradidive diabolo. Haec autem omnia, sicut habentur in ipsius Theophili libro inposuimus.Vocat illium etiam humanitatis hostem,& qui scelere suo latronum vicis audaciam sacrilegorum principem, & sacerdotium agentem impium,atque oblationes iacrilegas offerentem, procacem & frontis durissimae. Hoc quoque adiiciens,qubd non his Ioan nes laqueis irretitus tenetur,qui possint aliqua-do dissolui, sed qui audiret pro merito flagitu

sui comminantem Deum atque dicentem,lodicate inter me & Ioannem. expectaui ut faceret iudicium,fecit autem iniquitatem,& non iustitiam,sed clamorem. Dicit etiam,quia sicut satanas transfigurauit se in angelum lucis, ita etiaIoannes non esset quod videbatur: nec tantum similem satanae,sed immundum daemonem eum areellat, more torrentis trahentem verborum

278쪽

A quem & in Christium perhibet impium extitisse,& Iudae traditoris eue consortem. Addit etiam quod arguatur in Deum manus impias extendisse , de qubd Iacobus Apostolus de quibusdam rerum mundanarum cupidis di-xat,Petitis est non accipitu, eo male petatis, Iac. . s. hoc beatus Thitophilus beatum Ioannem ait rit dixisse de Christo. Austis est, inquit, diceto in Ecclesia,quod Christias orauerit, & non fue-rie exauditus,quia non benE orauerit. Quis haereticorum deterius blasphemavit,quam beatum B Ioannem refert beatus Theophilus blasphemaste, quem affirmat consortio Iudaicae impietatis temetipsum tradidisse, dc offerre tem ritate solita,quod obtulerunt Iudaei,se ipsum ac populos decipientem,& Dathali atque Abiron aemulatorem Z Audiat, inquit, cum Iudaeis, ini- o l. quitas magnificata est nimis. Adiicit etiam hoc, Arriani & Eunomiani contra Christum Ioan-.ς nis blasphemiis delectantur: Iudaei & idololatrae iustificati sunt tua comparatione gentiles. Et iterum dicit, Non sellim non est Christianus re C Ioannes , sed peior est rege Babylonio, multo re psteteratior quam Balthasar, idololatris & ctitabcis sceleratior estIoannes.Tibi ait praesens igno- ominia aeterna in suturis taculis poena reddetur. GHoc quoque visum est & idem beato Theophilo dicere, Saluator clamauit& dixit, tollito Ioannem, & mittite in tenebras exteriores. Miserum, Largissimos fomites ante tribunal Dei suo ministrauit incendio. Et haec omnia non suffecerunt irae atque furori, nisi etiam hoc dumemorato sanctissimo viro Ioanne dicereri . :

279쪽

quod alia ei poena quaerenda sit,eo quod vince- A

ret sceleris magnitudo muli tudine tormentorum . Siquis autem experiri voluerit, quod non sententias tantum,verum etiam ipsa verba positimus, de nosse quotiens haec ab illo replicata

sunt,legat innormen librum, non settim contumeliis, sed ipsa quoque saepe repetita maledictorum recapitulatione , minis horribilem, ab Hieronymo presbytero translatum. De quo idebeatus Theophilus expcctauit, ut per eiuseloquium, qualis Ioannes silerit,Latini cogyoscerent. Nos autem in illo libro, non qualis Ioan- B. nes,qui nihil horti merebatur,nec qualis The philus . cuius virtus in multis probata, non ex isto accedenti morbo iudicanda est, sed potius qualis sit miserabilis humana vita cognoscimtis,ce qua scriptum est, tentatio tes s er terram. Nam si talia talibus acciderunt, quid no bis metuendum non sit,nostrique similious3 At ego hic interrogari vellcm iudices mortuorum,

qui ad desinictionem Hiiodi Calchedonensis

nos quoque volunt de mortuis iudicare ; qua ratione,quave iustitia , haeresis crimen depute- Ctur,Cyrillum dixisse conuersum, & Theophilus non iudicatur haereticus, qui sanctium Ioannem clarissimum doctorem Ecclesiae dixisse crimin tur,qubd Christus orauerit,&non fuςrit exauditus quia non bene orauerit;& talia praedicast ut Arriani &Eunomiani contra Christu eius bl

sphemiis delectentur, sed Iudaei & idololatrae;&quia se Iudaicae impietati tradiderit. Si vero nihil habent quod respondeant, quoniamTheo'.

philum pro humanis iniuriis iudicant non est.

280쪽

A dicendum haereticum: hoc etiam synodum Calchedonensem in epistola venerabilis Ibat iudia

casse desinant criminari. Huius autem venerabilis Theophili sui decisseris B. Cyrillus sen-

tentiam sequens,ipse etiam postea, quemadmodum quarto libro docuimus, contra iudiciuinquom sedis Apostolicae quae per beatissimuP pam Innocentium praedicti S. Ioannis in exilio constituti damnationem soluerat, nomen eius post mortem inter Dei sacerdotes in sacrificio.

recitari prohibuit: & sicut eius decessor Theos philus dixerat qubdi Ariani blasphemiis eius

delectarentur , ita &ipse eum Eudoxio Arian , Episcopo comparauit: nec pro hac existimatione vel Theophilum quisquam vel Cyrillum iu i dicauit haereticum , quoniam longό alia cauta est,quae meretur hoc nomen. Quod etiam sancta synodus in epistola venerabilis Ibae considerans, neglectis atque posthabitis hominis dε homine se icionibus,pro vera Christianae fidei consessione quam continet, eam pronuntiauit orthodoxam. ae hoc etiam prospexisse credenda C est quoniam si eam pro leuissima &praeterita sispicione,quam de B.Cyrillo in Orientalibus diuersarumque prouinciarum Episcopis coscriptor eius habuit,haeretica iudicaret , multo magis eadem ratione Theophilus iudicaretur haereticus,qui dixit Ioannem in Christum impium extitisse,& ausim fuisse in Ecclesia dicere, quda Christus orauerit, & non fuerit exauditus, qui, non bene orauerit ; & quia Ariani & Eunomia-hi contra Christum eius blasphemiis delecta rentur: Iudaei quoque,& Idololatrae. Cuius nec

SEARCH

MENU NAVIGATION