Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

371 FACUNDI Episcopi

Deus essetitialiter extans filius verus Dei aeter- AM ni. -niam vero in priore tempore ignora- is batur hoc secundum essentiam caelare , ex eois aulcm quod apparebat videntibus homo purusis put batur, secundum hominem pleraque, & se-

,, cundum eam quae apparebat naturam loque - .

,, batur. Et haec ex his quae in Evangelio scripta is sint suiuis inueniet animaduertens attentius. Putasne iam , clementissime Imperator, stib-reptum sibi cognoscunt, qui dolosis calumniatoribus Calchedonensis synodi crediderunt, ut ad eius destructionem Theodorum , velut BNestoriani erroris auctorem,putarent esse damnandum 3 Quid enim examinatius vel quid subtilius contra Nestorianos inueniri a catholicis potest , quam ut dicatur Christus bd Deus erat & homo, & utrumque secundum naturam similiter, non quasi homo tan- . tum secundum naruram, Deus ver b Dei similis. id est secundum relationem dignitatis, vel auctoritatem personae , vel gratiae nuncupationem , quod solum dicere iidem Nestoriani solent: sed utrumq; secundum naturam & simitu Cteriest unus Christus in utroque; ex altero quidem appMens, ex altero vero, ut pote secundum diuinam naturam, inuisibilis extans. Eum demergo, qui utrumque est , & visibilem & in- . ui ubilem Theodorus confitetur. hoc quoque is adiiciens: Erat autem unum omnibus maius stum , ut pote quod apparebat. hominem

enim eum omnes tunc temporis aestimabant es.

sc , se amplius nihil. i Quod enim in illo la- tebat , 'nutibus crat lacredibile priore

392쪽

A pore. Quomodo itaque dicitur iste quod

hominem tantummodo putauerit Christum, Mamplius nihil, cum ipse hoc ignora aliae depitet, quod hoc illius temporis homines aestima j rent, de cis esset incredibile quod in eo latebat 3 qui etiam ex magnitudine miraculorum,

& ex gratia sancti spiritus super Apostolo;

descendentis , intellectum eum esse postea dccreditum verum Deum essentialiter extanteni filium verum Dei aeterni fatetur. Quid ergo dicimus 3 numquid videtur intelligentibus B credibile, ut quod intellectum postea & creditum esse docuit, ipse nec intellexerit , nec crediderit 3 nec amplius hoc ipsum quasi contra calumniatores, quos patitur , repetens de inculcans : Quoniam vero, inquit, in priore tempore ignorabatur hoc secundum essentiam extare I ex eo autem quod Uparebat videntibus, homo purus putabatur: secutam hominem. pleraque, & secundum eam qua apparebat naturam loquebatur Z Ignorantiae suille iterum dicens , quod non intelligebatur Christus secundum essentiam Deus , sed homo tantum- si modo, purus , qui non etiam esset Deus , &

hoc ipse fingitur ignstrasse ' Qui post aliquam

ia sic iterum dicit , Proximus etiam passi ni ad discipulos Dominus dixit, Si mesciretis, utique patrem meum stiretis ; de ad Philippum, Tanto tempore vobisimn sum, O non co- oui us me , Philippe qui videt me, videt patremmeum. ostendens quoniam neq; diuinam naturam sciebant unigeniti, neque Deum sci bant verum paprem. Vnde neque dicentem det

393쪽

proprio patre veluti de Deo dicentem aliqua, Λ tenus aduertebant: sed diuisa intelligentia ea dem ipsa putabant etiam illa. Hinc etiam adductus est Philippus ad dicendum, Ostende nobis patrem, or si cii nobis. Si enim sciret integre, quia patrem situm: dicebat eum, qui reuera eius ellet pater, ex quo erat vere sicut Deus ex Deo, nunquam dixisset ostende nobis patrem tuum, beniacies quia inuisibilis est hominibus diuina natura. Consequenter itaque& Dominus dixit d illum, Tanto tempore vobisium sum Thilippe, non conisui iis me Philippe. Velle enim patrem videre, indicium erat eo quod neque ipsum scirex quis esset secundum naturam, neque quem diceret patrem esse, filius ex eo extans. Et aperiens hoc ipsum addidit,s'ividet me, videt H patrem. Si enim cognoueris, inquit, qui sim, cognosces ec illum,iecundum quod possibule est, per me conte lans patris naturam, cuius stim filius ex ipso extans siecundum essςn- . tiam, & piusdem cum illo extans essentiae. Quo niam verb nescis me, nequ patrem meum scis uem dico : cognoscens autem me cognosces & Cpatrem quem disi. me videns contemplatione antelligentiae, per me videbis omnnio etiam illum. Addidit etiam: Hue nunc nihilpetistis in . nomine meo. Et aperiens quoniam necdum diauinam naturam eius intelligentes neque orati nes ei offerebant ut Deo, neque petitiones aliouas in eius nomine faciebant, Iicut oportebathra re in nomino Dei extantis &stu Dei om-oium. & quia propter hanc .eorum infirmita-

em in similitudii bus de patre, loqueb tox

394쪽

δ eo quod neque illi potuerunt integre scire ea

quae dicerentur, vel de quo diceret patre, vel qualitcr extante, adhuc apertius indicatur. Dixit enim , Hoc in parabolis locutus sim vobis. Ioan.Iε. αἴ sed veniet hora, quando non iam is parmbolis loquar vobis , sed manifeste de patre annuntiem' ωοbis. Quid autem erat quod de patre non manifeste dixerat, nisi quia reuera diuinam natu- . 'ram unigeniti nesciebant, ex quo possent discere Deum patrem, qui ex certo eius esset pater, ut Deus Dei ex eo nati secundum essentiam.

B Cuius rei gratia per similitudines eis de patre

loquebatur. nunc quidem nomine tantlim apud eos utens , eius autem veram intelligentiarn in

posterum illis reseruans edicere , quando eos gratia spiritus sancti, quae stiper eos venit, inuituens perceptibiles tantae doctrinae perfice- .ret. Propter hoc etiam ipse Dominus in eodem Vso sermone proximus passioni, ut infirmit tem eorum ostenderet, unde possent doctrinam persectiorem adsiam ere, dicebat, Multa Dau. Io 2 .hasi eo vobis dicere. Cuius ergo rei gratia mo-C db non dicis 3 quia non potestis modb po tare. non inuidens , sed quia non sufficitis a4.

maiorem rerum perceptionem , infirmius adhuc affecti, quam ut norum dogmatum integritatem ponitis edoceri. Quando ergo p terunt , vel unde 3 mando venerit illa spiritus veritatis, inducet vos in omnem veritatem.

Superueniet enim super vos spiritus sancti gratia , ex qua cunctam dogmatum subtilitatem c roscitis. Ploinde si diuinitatem Unigenit . . A λ ius

395쪽

docerentur, dc patrem Deum utique doce λ

tius Calchedonenses Concitu, debetis adten- . verum etiam quam simpliciter nos ac

fidelitor rem geramus Haeretir enim, velut

plius Theodori sententias sincere depromunt

lis quoque scripturis canonicis facere solent

ritica ex eius dictis obscura Veibi V Ict haec ipsa maledisse dente concidunt Nos

' u i upyrus a Theodoro fuerit

dictum, vel inserilis subsequatur , vel auara

usouisori mςmorata sint . . ' g'Qi ζο . non' hominem pia, rum, id est qui non sit etiam Deus , ITunigenitum Dei siti una consibstantialem pae, pro nobis asserit pasitim. quem dicit

i, utique re patrem meum sciretis. de .

396쪽

A ad Philippum. tempore vobiscum Ioan I .' , non cognouistis me' Philippe qui videt me,videt orpatrem. ostendentem quoniam neque diuinam naturam sciebat unigeniti. quod Theodorus non diceret,nisi crederet unigenitum diuinae naturae pro nobis passum. Verum nec illud ibi poneret quod ait, Hinc etiam adductus est Phi- .hpus addicendum, ende nobispatrem, In ρcit nobis. Si enim integre sciret, quia patrem i suum dicebat eum,qui reuera eius ellet pater, quo erat verE sicut Deus ex Deo, numquam B dixisset, Ostende nobis patrem tuum , bene

sciens , quia inuisibilis cst hominibus diuina

natura.

Ergone iste , qui verε Deum ex Deo, & in- C A P. III. uisibilis ac diuinae naturae filium pro nobis asserit passum duos filios voleb)t intelligi,tanquam alterius subsistentiae sit qui pro nobis passus est,&alicitus unigenitus, qui verὸ sicut Deus ex Deo inuisibilis diuinaeque naturae ctZ aut posset :de eo quem purum credebat hominem dicere, Si enim cognoueris,inquit,quis sum,cognosces Ut illum feci dum quod possibile est, per me contemplans patris naturam, cuius sim filius, Mex ipse extans secundu essentiam,& eiusde cum ις illo extans essentiae. Et ut non alium, sed ipsem patri consebstatialem pro nobis passione suscepisse monstraret,hoc ipsem repetens iterum dicit : Propter hoc etiam ipse Dominus in eodem ipso sermone proximus passioni, ut & in- firmitatem corum ostenderet,unde possient do- ctrinam perfectiorem ad semere,dicebat, τὰ habeo visis dicere. Ipse ergo Dominus , qui

397쪽

consubstantialis est patri,& non alius, a Theo . Adoro pro nobis dicitur passus. Verum raeq; ipse ab eo pronuntiatur pater esse qui filius.alioquin . loquens dephilippo non diceret,Velle enim nauem videre,indicium erat eo quod neque ipium V sciret id est Christum. vel quod ibi subsecutus ' ait ex persona Domini, Si enim cognoueris, inquit,qilis sim cognosces & illum secundu quod possibile est per me contemplans patris natur .& quaeque similia ibi continentur, quae de patre

ac nito,quorum una natura est,non nisi pro din

cretione personarum dicta queunt intelligi. In Afine vexb ipsius sentcntia: omnes tres personas patris & nlij dc spiritus sancti simul insinuat, clim ex persona Domini dicit, Quando venerit

ille spiritus veritatis,io ducet vos in omnem Ve-M ritatem. Superueniet enim super vos spiritusis sancti gratia, ex qua cunctam dogmatum sub-M tilitatem cognoscetis. Proinde si diuinitatem is unigeniti docerentur, & patrem Deum utique is docerentur. Quid igitur laaeretic'rum complices in praeiudicium sanctae synodi tantam rerum cuidentiam obscurare conati sunt, quasi om- cnibus sic pessent oculos claudere,flaut sibi cla

serunt)Nam secundu IoannemEuangelium in-Ioan. I.Io. terpretans dicit: In mundo erati mundus per ,3 eum factim est,crinundus eum non cognouit, dices v venientem in hunc mundam de domino Chri-M sto bene intulit, in mundo erat, ut ostenderet. ii quia venientem ad manifestatione retulit, Sub-M stantia enim & natura erat in mundo, inquit &ψ antea. Et veluti hoc parum esset intulit, mundu

398쪽

in mundo, qui non esset, nisi ille voluisset 2 Sed re

tamen erat quidem in mundo & antea, & fecit Gςtiam mundum ipse, & mundus eum non co- Ggnouit.Bene hic & non cognouit dixit , velut si diceret,non cognouerunt proprium dominum. v Cofirmatur omnino quod sapientissimus Ioanne cum orientali Concilio de Theodoro dicit. Re enim vera sicut apparet, non ignorabat vel negabat flammam unitatem,qui δc illa tam mul-ya,quae superitis memprauimus dixit,& quod de Christo in carnis manifestatione veniente di- sal,quia substantia & natura erat in mundo &ante ipsum,dicens qnte fuisse in mundo qui est postea manifestatus ii, carne. Nec mirum esse

pronuntians,qubd dicatur & antea Christum in mundo , qui hon esset nisi ille voluisset: eundem rursus adfirmans in principio secis lemundum, quem perlubet nouissimis temporibus venientem a mundo non esse cognitum proprium dominum. Quocirca nouerat iste Chri-llum in carnis manifestatione venientem Actorem esse mundi & proprium dominum, nec di-C cendo duas esse naturas Christi, duos dicebat filios,aut duos dominos,aut duos Christos,sicut mentiuntur haeretici. Nam sic aperte in libro ad baptizatos docutus est. N eque enim, si dua naturas dicamus,necessitas nos ulla constringit aut duos dicere filios , aut duos homines, aut duos Christos : quoniam hoc putare extremae est ametitiae. Sed quid etiam quinto de Incarnatione libro,capitu)o xii.dicat aduersiis Apollinaris as &Arrianosinterrogantes utrum alter &Gtςr, an id ipse, ait tius quaeso consi cruc

399쪽

dignemini. Nim in eo non solum tecta de in- A

carnatione Christi fides eius apparet, verum etiam secundu quam ratione, vel secundum qαε dicendi morem locutus est ali pro quibus cum ' calumniantur haeretici. Ait enim: Quando na- turas quisque discernit, alterum & alterum ne- cellario inuenit,& huic rei neque ipsos puto re-V pugnare,quia alterum Deus verbum natura,s-

terum autem quod adsilmptura est , qui couid D illud sit concedatur. hoc interim item persona ' νγ idem ipse inuenitur,nequaquam consiliis natura ris,sed propter adunationem quae facta est, ad- BD sempii ad adsiimentem. Si enim integre concera ditur hoc alterum esse ab illo natura, dc manin festium quia aequale non est quod adsumptumo est adsumenti neque simile hoc illi,neque idem quod adsemptum est adsumenti: manifestum D quia idem ipte inuenietur adunatione person . N Sic ergo oportuit diuidere quae circa Christum ii sunt. istis enim diuisionibus contrarium nihil

33 est. haec enim multam etiam cum diuinis literis D consenantiam habent. Sic neque naturaru confiaso fiet,neque personae quaedam praua diuisio. Cina Maneat enim'& naturatum ratio inconfusa, &M in diuisa cognoscatur esse persona. Illud qui-M dem proprietate naturae , diuiso quod adsum' ,, ptum est ab adsumente: illud autem adunationeis personae in una appellatione totius considerata; is siue adsumentis, siue etiam adsumpti natura,&,, veluxi sic dicam in fili, appellatione simul α,, P eunti verbum appellamus, & adsemptam nati turam,quaecumque illa sit,consignificamus pro-υ pter adunationem quarn ad illum habet. estire quisquam, cinmentissime Imperator, tam ob'

400쪽

A scurati cordis & ab humano intellectu penitus alieni,qui haec audiens & rei egens, putet Theodorum duos filios praedicasse Z Magis enim accusatores eius , quae egerunt ad euacuationem

synodi Calchedonensis , existimo contra conscientiam fallaciter agere, quam per ignorantiam in manifestis rebus errare. Illud autem est qnod petiui ut attentius aduertatis , vel quomodo dicendi loquatur, ubi imperitos re ignaros sitae intentionis videtur offendere. quia dum naturas in Christo discernens alterum ocB alterum dicit, non quas duos filios introducit: sed quia alterum Deus verbum natura, sicut hic euidentissimὰ docet , alterum autem quod assumptum est, qui tamen persona idem ipse inuenitur.Nec mea,sed eius haec verba fiant,exponentis semetipsum,& docentis quomodo intelligi debeat in ceteris, ubi sic loquitur. qui hoc ipsiim repetens, ut decebat, sicubi tale aliquid dicitur,non aliter nobis accipiendum esse commendat. Si enim integre conceditur, inquit, hoc alterum esse ab illo natura, & manifestum,

C quia aequale non est quod adsumptum est ad- M sumenti,neque simile hoc illi,neque idem quod Gadsumptum est adsimenti, manifestum quia' Midem ipse inuenietur adunatione persenae. Perspicis,Auguste,qubd non persena, sed natura potius, adsumenim ab adsilmpto allevim dicat,& de naturis hoc velit intelligi, quarum est multa diuersitas,& de quarum ratione conuenit dicere,quia non est idem quod adsumptum est aestimenti : de persena vero dicat quod idem sit adsumens atque adsumptus. Pluine aliquis

SEARCH

MENU NAVIGATION