Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

interior renouatur de die in diem , numquid in duas subsistentias a semetipso hominem separ mus 3 Ergo si tales inueniantur de Christo quae-gam locutiones patrum, ad duarum potius naturarum discrctionem, quam ad unius personae diuisionem eas referre debemus. Deinde climhaeretici synusiastae putarent Christum unius cssentiae natum , nec ex tero Virginis habuisse carnem, sed potitis in eius utero Deum verbum partem suae substantiae, id est deitatis, in carnem sibi vertisse;& in illa quidem,sed non ex illa

incarnatum cile credentes , non solum in diuini- Blate, vertim etiam in carne, consubstantialem

Aicerent patri. sed contra catholici quique doctores assererent, quod G istiis ex substantia Virginis natus esset. Aponinaristae r ursus, hanc do 1 inam veritatis infamantes, iactabant quod Ecclesia sic doceret Christum natum ex V ir ne, quasi etiam secundum deitatem ex illa sumpsisset initium , praedicaret D cum verbum non ante fecula ex latre sine initio, sed ex eius utero natum este , id est velut qui anth non esset

extitisse diceret. Cuius remouendae criminatio-

ius necessitate, si aliqui aduersus eos ex antiquis Ecclesiae doctoribus , necdum ex altera parte

sollicitante Nestorij quaestione, dixerunt, non

Deus verbum ex muliere natus est: tanquam si dicerent, non ut calumniamini hoc docet Ecclesia, qudd diuina D ei verbi natura ex utero V ir- ginis extitit, sed humana, quae ex semine Da-iiid sumpsit initium. Ideone causas , eur ita locuti simi, non inuestigare ac demor strare debemus: sed condemnando eos, vetist N esto; ia

422쪽

A ni erroris auctores, Christi Ecclesia a in cuius

honore deiuncti suist, criminari 3 Aut si aduersus eorumdem Aeollinaria arum intςntionem, malὸ interpretantium verba Ioantiis suangeli- Ioari- .stae, quibuS ait, V. um caro factum est & dicentium , quδd conuertibiliter Vexbum caro sit factum, responderunt aliqui dicentes,Deus vet- 'bum non iactus est caro, id est conuertibiliter, sed adsumpsit carnem manens quod erat , Euangelio debent contrarij iudicati 'Qubd s ita est, Apollinaristae videbuntur Euangelicae prae B dicationi congruere. Si autem Apollinaristae prositae mentis intentione, quamuis dicςxent Verbum caro factum est, inimici tamen praedicationi Euan felicae iudicantur, etiam illi, qui talibus io Ecclesia manentes contradixerunt , pro sua: montis intentione conuenientes praedicationi Euangelicae iudiccntur. Idcirco Theodorus quoque nono de Incarnatione librq aduersus eosdem Apollinaristas diciti, si utique quod di rectum est erbum carofactum est, secundum ali- ια quam conuersionem dictum est, quomodo in- HC habitauit sitscipi edum est 3 Palam est enim om- re nibus, quia quod inhabitat alius est quam quod . inhabitatur. Sed idem interpres est proprij verbi,& praeueniens omne calumniam tibi claudet. Inhabitauit enim in nobis nostra natura sumens M& habitans, & in ea omnia salutis nostrae dispen- ιι sens. Quomodo ergo inhabitans caro faetitio est iaDei verbum 3 Palam est quia non conuersus, ne- ει que transsatus. non cnim inhabitare diceretur. MManifestum est ergo ex his Theodori verbis, quod antiqui doctores Ecclesiae Deum verbum

423쪽

contra Euangelium non nesauerint carnem se- A m. quomodo enim possent Euangelio ape tὸ resistere, & in illa honorati manere 3 Sed sicut hic docet, conuersione carnem factum aduersus Apollinaristarum insaniam denegabant: Ioarit . it. Evangelio dicente Domino, Pater maior me est, quoniam Arriani hoc testimonio abutuntur, etiam nos illorum tentationi non Muangelio resistentes, negamus patrem filio esse maiorem. Et si quis etiam hic verborum s nos , & non propositum mentis attendat, Arri nos potitis quam nos putabit Euangelij sen- Atentiae conuenire. Quomodo autem dicerent, Apolinariuse, Verbum caro factum est , de quo modo catholici responderent, si tamen ita r stolidisse monstrantur , erbum caro non f

humoZ, Ecclesia indicabit, quae-illos expulit, & illos habuit honoratos. Vnde consequi- tur, ut si quis ab Ecclesia istos noluerit expellere , stultillimam eorum progeniem Eutychianos cum seo errore faciat introire. Adoptionem quoque filiorum sescepisse Christum, si antiqui doctores Ecclesiae dixisse monstrarentur , nec Cipsi, nec omnis Ecclesia, quae tales doctores habuit, iudicari deberent haeretici. Nam sacramentum adoptionis sescipere dignatus est Christus , & quando circumcisus est, & quando baptizatus est, &potcst sacramentum adoptionis;

adoptio nuncupari. sicut sacramentum corpo-

ris & sanguinis eius, quod est in pane & poculo

consecrato, corpus eius&sansuinem dicimus.

non quod propriὶ corpus eius sit panis, & pocu- sanguis: Ied quod in se mysterium corporis

424쪽

A eius sanguinis e contineant. Hinc & ipse Dominus beneditam panem Δοῦ calicem , vem discipulis tradidit , corpus & sanguinem tuum vocavit. Q mcirca sicut Christi fideles sacramentum corporis & sanguinis eius accipientes. corpus &sanguinem Christi recte dicuntur accipere : sic&ipse Christus, sacramentum adoptionis filiorum clim suscepisset, potuit rectὶ diei adoptionem filiorum susceptue. alioquin neque de nobis dicendum est, quoniam adoptionem sescepimus filiorum,aut quia redemptis sumus atque iuvati, quoniam Apostolus dicit: Nos ipsi primitias spiritus habentes, est ipsi in- Rom.8- ,

tra nos gemimus ad ptionem filiorum Dei , expectantes redemptionem corporis nostri. spe eni- salui facti sumus ;sses autem quae videtur non est spes. Siciat ergo,quamuis adhuc secundum AP stolum expinemus adoptionem, & redemptionem dc salutem, tamen quia iam sacramentum adoptionis, & redemptionis, dc salutis accipi

vocamur. ita Christus quoque sacramentum C adoptionis, non ad 'tilitatem suam sedad ipsius

sicramenti confirmationem in circumcisione

baptisino suscipiens sicut Apostolus ait, Dim Rom.r1I: nim Christum ministrum fuisse circumcisionis Eropter veritatemnet,ad confimandas promissisnes patrum , potvit ab antiquis Ecclesiae doctoribu

rect dici qubd adoptionem susceperit filio-mm. QuM si & hoc dixisse inueniantur, quia

post pamnem, siue resurgens, siue etiam in ca lum ascendens, orificatus est Dominus,aut po-

emtem, accepit, sic ab eis dicta intelligi debet, cic iu

425쪽

sicut a Petro Apostolo dictum est, Ex quis oratque scrutati sunt propheta, adfutura in vios gratia Dei prophetaueruuia scrutantes in quibus vel quale tempus signiscaret qui in eis erat spiritus Christi, qui praenuntiabat in Christo passiones, Lue i . 1ς cth c loriM. Et sicut ab ipso Domino postremrrectioirem ductum 1: 26nne haec oportuit Matth. it. fati Christum, stita intrare ingloriamsuam ' Et R. iterum, Data est mihi omnispotestas in Act in terra. Item de clarificatione post ascensionem φ*R facienda sic ait: Cam autem venerit iste spi siritus veritatis,docebit vos omnem veritatem. Non

enim loquetur a semetipso : sed quaecumque audiet Ioan. . 3'. oquetur, ct qaκ ventμra sunt annuntiabit vobis. Itemque de illo dictum est : spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. Proinde melius facimus, si quemadmodum diuinam scripturam, sic etiam eiusdem scrintvrae tractatores locutos coni a haereticos fuisse credamus. Sive quoniam resurgenti Christo aliqui d in natura carnis accessit, ciuae in contumelia scminata iam sarrexerat in gloria:siue qui 'cdelibus eadem gloria & potestas post restirre-i ctionem magis innotuit. tunc glorificatus &potestatem accepisse narratur, quando haec incognitione credentium facta sunt : sicut & in*ς ' oratione dicimus, an timetur nomo tuum, scili cet, ut in cognitione fidelium fiat sanctum. Sive

quia si quid potestatis & gloriae post eius resurrecti nem Ecclesiae donatum est, ipse dicitur aς- ςepisse, tamquam caput in membris, id est, in hominibus fidelibus. Vnde dictum est a prophe- AF ηd i in altum captiuam 4uxit capimitar

426쪽

L te, accepistis dona in hominibus. His & aliis compluribus modis dicta praecedetium patriam pius atque exercitati sensus lector de intelligere, &aduersus haereticorum calumnias defendere μtest : imperitus autem & arrogans, qui omne quod non intellexerit non discere sed condemnare sestinat, necesse est ut conturbetur uualibus,& si potuerit, alios quoque conturbet, dum rationem quam pro sua imperitia non potuit inuenire, etiam pro arro antia dedignatur accipe

re. Illud autem quis forat, quod aliqui dicentcs B credere se nobiscum duas Christi esse naturas, & Deum illum atque hominem non negantes, si

audiorint quod gratia sit filius Dei , lac detestantur hac verbum, tamquam si de illo dicatur, qui Deus tantlim non etiam homo sit. Sicut autem de natura filius est hominis propter veram humanitatem, & dignatione filius est hominis propter veram deitatem : ita etiam & natura filius Dei est propter veram deitatem, & gratia stalius Dei est propter veram humanitatem. Si vero & secundum humanitatem natura filius Dei C dicatur, in illud Apollinaris inciditur,qubd credidit Deum verbum ex parte suae substantiae,quq tota ubique est, &partiri non potest, carnem sibi fecisse. Quod si veraciter duas dicunt eius naturas, & ambae diuinae esse non possitiat, quia

humanitatis una natura est ; procul dubio, non quemadmodum secundum diuipitatem naturantius Dei est, ita ctiam secundum humanitatem natura filius Dei est. Si autem secundum humanitatem non est natura filius Dei', necessaribsequitur, ut aut meritis, aut gratia sit filius Dei,

427쪽

iei. Restat ergo, ut secundum humanitatem gratia sit filius Dei. Ob hoc quove beatus A . sustinus . praecipuus catholicae iidei praedic tor, scribens ad Prosperum de Hilarium depraedestinationes, chorum ι & docens quδd gratia Lib. . c. is. Dei non secundum nostra merita detur inter alia dicit: Est etiam praeclarissimum lumen prς destinationis &gratiae ipse saluator, ipse mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus: qui ut hoc estet, quibus tandem suis, vel operum, V vel fidei praecedentibus meritis natura humana Bquae in illo est comparauitZ respondeatur quaeso. Ille homo, ut a verbo patri coaeterno in unitatem personae adsumptus filius Dei unigenitus V esset, unde hoc meruit Z quod eius bonum qualecumque praecessit Z quid egit antὶ 3 quid cre- didit 3 quid petiuit, ut ad hanc ineffabilem ex- cellentiam perueniretZNonne faciente ac susci- piente verbo ipsc homo, ex quo esse coepit, fi- lius Dei vilicus esse coepit 3 Nonne filium Dei unicum semina illa gratia plena concepitὶ Non- ne de spiritu sancto, S: virgine Maria Dei filius C

unicus natus est , non carnis cupidine, sed solo ii Dei munere 3 Numquid metuendum sui ne acia cedente aetate homo ille libero peccaret arbiis trio 3 aut ideo in illo non libera voluntas erat,

ra ac non tanto magis erat, quanto magis pecca-

to seruire non poterat Z N cmpe ista omnia sin-υ gulariter admiranda, &alva n qua eius propria is verissime dici possint, in illo singulariter acce-ν pit humana, id est nostia natura , nullis His praecedentibus meritis. Respondeat hic homo

428쪽

Λ Deo, si audet de dicat, cur non & ego ξ & si audierit, b homo , tu quis es , qui res,oim deas Deo 3 nec sic cohibeat, sed augeat impu- demiam, & dicat, quomodo audio linquis

5 homo ' clim sim quod audio, id est homo, quod est & ille de quo ago, cur non sim quod

ociller At enim gratia ille talis ac tantus est: cur diuersa est gratia, ubi natura communis estZ certe non est acceptio personariim apud Deum.

Quis non dico Cnristianus, sed insanus haec dicat' Appareat itaque nobis in nostro capite ipse B fons gratiae, unde secundum uniuscuiusque mensuram se per cuiusta eius membra diffundit, Ea gratia fit ab inuio fidei sitae homo quicum- que Christianus, qua gratia homo sise ab initio suo factus est Deus Christus. De ipso spiri- tu &hic renatus , de quo est ille natus et eodem spiritu fit in nobis remissio heccatorum, quo spiritu factum est ut nullum haberet homo ille teccatum. Haec se Deus esse facturum pro- secto praesciuit. Usa est igitur praedestinati. sam

istorum, quae in sancto sanctoru maxime claruit: C quam negare quis potest recte intelligentiu elo- quia veritatis3 Hunc itaq; Apostolicii virum, docentem quδd Christus secundum humanitatem, nullis praecedentibus meritis, ex quo coepit esse per gratia filius Dei,unicus osse coepit, per quam etiam omnia singulariter admiranda singulariter in illo accepit humana, hoc est nostra natura; & cuius gratiis diuersitate factium est, ut talis enset ac tantus, & non similis nostri, clim sit nobis

natura communis: atque adserentem quod ea

gratia fiat ab initio fidei sthae homo quicumquo

429쪽

Me, FACvNDI EPIscopi LivgR IX. ,ristianus, qua gratia homo ille ab initio suo A factus est Christus. audeant isti, si possunt, hae

reticum dicere , audeant solita praesumptione damnato. Et tunc vere discent, quae sit pietas de constantia Ecclesiae Latinorum, quam Deus m gisterio eius instituit atque firmauit ι clim ab omnibus confestim anatnematizati suerint, &tanquam putrida, α morbida membra praecisi. Si igitur libet eos in pace quiescentium bustare deresis ossa conrodere mortuorum, in hoc adamantino vi o suos experiantur dentes , de cognoscent quod ita eis in ore frangentur, ut vutra numinem sib hac specie pietatis mordeant.

430쪽

Pro defensione trium Capitulorum, LIBER X.

I invio mihi creditur, Impera- CAP. tor, multum doleo praesentis mei operis ' sortem, de quo non tan- tum expecto fructum, quantum i suscepi laborem. Quid enim a plius tam multiplicibus documentis & rationibus perstiadere mortalibus cmnor, quam ne praesumant esse iudices mortuorumὶ Hoc quippe nullius sessionis est indigens, nec in tali causa vellem tempus expendere, cuius nemo potest recuperare iactivam. Sed enim cum viderem quosdam sub falso propugnatorum nomine impugnare latenter Ecclesiam, retamquam in eius purgationem , ut haereticos damnare , quos illa semper habuit honoratos: tacendum mihi esse non credidi, ne illud inciderem quod Esaias dici ,

SEARCH

MENU NAVIGATION