Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

FAcvNDI EPI sc o Prproferantur,tale potius aliquid eum dixiste mo- A . . itremus, quod silo putene errori congruere. Nam his quae memorata sunt,&aliis huiusimodi sedari non poterunt: quia non ut simulant vel ipsum, vel Calchedonense Concilium , ob hoc oderunt, suta duos praedicauerit filios hoc enim aperte salsum est: sed potitis quod euidentissime duas unius filii dixerit esse naturas. . Et propterea quoniam, sicut primo libro memoraui us, dicere solent iidem Eutychiani vel Semicvtychiani, sic unam Christi esse naturam ex diuinitate & humanitate compositam, Rquomodo vira est etia humana natura ex anima carporeque composita; ostendamus illis, ubi e ham Theodorus dicit, quia Gut anima adunata corpori homo ex ambobus efficitur, ita ex adunata forma D ei & forma serui, id est diuinitate at lite humanitate, vinis est Christus. Sic enim fortassie, qui ut catholico nati pepercerunt, vel tamquam suo, id est Eutychiano sue Semicvtychiano,parcent,6, magnum Concilia,' quod cum non damnauerit, desitient criminari. Et ille quidem non pro naturae,sed pro per- Csonae viaitate hoc posuit, sicut δc alii patres, quoriim isti male utuntur exemplis. Nam Dei. verbi natura , quae simplex est δc incontaminabiliter simplex,componi non potuit. Dicit ergo in quarto aduersiis Apollinarem libro: Q niam

ii aute &iuxta nos homo dicitur ex anima & cor- 'n pore costare,& duas quide has dicimus naturas, M anima &co pus,unum verb hominem ex anal, ii bus compositu; ut conseruemus viati esse Vtruq oporteti confundere naturas,&reco Rerieneca α'

412쪽

LIBER IX.

cere, quoniam anima caro est, dc caro anima. Et

quoniam illa quide immortalis est & rationalis,

caro vero mortalis & rationalis,rec6uertutes di- ceremus,quia immortalis est mortalis, &mort lis immortalis ; & rationalis irrationalis,& irra- tionalis rationalis. Sed neque ex diuina scriptu-

ra hoc edocti sumus, o sapientisame omnium, neque alius quisquam hoc dicit usque in hodie

num diem, eorum qui sanam humanam habent mente, praeirr Vos, qui per omnia estis demetes. μqui dispensationem,quq propter nos facta est,ab B oratione adsumptionis mentis in ipsam mentem iudicium recepistis totius insipientiae plena lo- quentes,& cum multa inreuerentia leges consti- tuentes. Q Fcumque enim secundum aliquid. discreta secundum aliquid acceperui unitatem, seruant siuam, qua discreta fiunt, incolumem ra- tionem,& unitatem integram habent. Vnum est aliquid natura,sicuti filius & pater; manet autem personarii disicretio. essentia quidem inseparabi- licer existente una,personae propriam habent discretionem ; ut neque pater dicatur filius, neque 'si filius pater. Similiter & si natura quaedam diuer- sa sunt, secundum aliud vero adunari contigerit ea, neque naturalem perdunt diuisionem,& vnitatem propriam habent, sicut anima adunata est corpori, & unus ex ambobus effectius est homo. Manet naturarum diuisio. alia quidem anima

est , alia vero caro. & illud quidem immortale est, illud autem mortale; & illud quidem Tatio-

nale est, illud autem irrationale. Vnus au em homo Vtrurnque. alterutrum vero in seipso h

mo nunquam dicitur absolute &. proprio , nisi μ

413쪽

,, sortE cum aliquo additamento, sciit interior A,, homo & exterior homo , non absolute homo, i, sea interior & exterior. ut appareat aliud qui is dem interius hominis, aliud vero exterius. Ita

is & in domino Christo dicimus, 5 mirabilis li ii quoniam in forma Dei extans forma serui, i neque adsumens q d adsumptum est , ne-l que quod adsumptuna est adsumens. Vnitast a= autem adsumpti circa adsimentem inseparabuistis est, secundum nullum modum incidi valens. Iam ergo, sicut diximus, vel tamquam Semieu chlano Theodoro parcant, dc synodum no ac- Bcusent, quae nec antea, nec apud se accusatum adiudicare non posset: maxime cum dicat, quia sicut interior homo de exterior homo, id est anima & corpus , quamquam non unius natura sint, unam tamen faciant personam. Quae por-rb sebtilior vilitatis consenio vel expressior esse potest, quὶm ea quae putatur non solam qubdunus sit Christus, verium etiam qu)d una sit natura eius, ostendere ' hanc autem iste pro exprimenda persenae unitate non refugit. Sed sicut hoc dicendo non est credendus Acephalorum C caput, quoniam hac non pro denegatione duarum naturarum xlicit,sed potius pro unius as Ier-tione personae: ita non est credendus etiam N storiani auctor erroris , ubi naturarum confusionem repellens, amplius earum proprietates necessitate respodendi haereticis diuidit; quoniamboc non contra personae unitatem facit. Hinc autem cognoscant semieutychiani, qua intentione dicatur ab aliis patribus, quos putant indu Christum hegasse naturis, quia sicut

414쪽

Α antima & corpus unum hominem faciunt, ita ex diuinitate & numanitatevnus est Christus. qubdhoc ab eis non ad naturae, sed ad personae potius unitatem dicatur : quando etiam Theodorus, quem Nestorianum criminantes , nega non possunt in duabus Christum praedicaste naturis , hac utatur similitudine, quam suae putant dementiae conuenire. Apparet ergo sapientibus, quemadmodum veritas undique fugacibus suis occurrat, & quaqua versum declinauerint, in faciem sibi eam inueniant resistentem. Vndes enim cis non obuia veniat, quos ex sua quoque accusatione confundit Z Nam refugientes eius doctrinam,quam perCalchedonense Concilium docuit, duas unius Dei Christi esse naturas; siue ipsum, siue Theodorum, cuius ibi laudes recitatae sunt, de Nestoriana haeresi criminantur, ρο- . tantes quod una sit Christi confitenda natura.

Hoc autem ex eo nituntur adstruere, quoniam

sancti patres dixerunt, sicut ex anoa & carne unus est homo, ita in diuinitate &nvmanitate unus est Christus. Suspicantes ergo, quod hoc C pro unius naturae, &non potius, scut veritas nabet,pro unius personae adsertione ab eis fuerit dichium; non negant errori N estoriano omnino esse contrarium. & ideo suis sicut diximus resutantur. N am in tantum a sanctis patribus illa

similitudo de animae carnisque adunatione, non ad unius naturae Christi documentum relata est, ut hac etiam Theodorus uteretur, quem non statum duas naturas, quod verum ac manifes tam

est, sed etiam, quod falsum est, duas Christi di- cunt crocidisse personas : xx. hac similitudinet

415쪽

Vteretur, qua sanctos patres existimant non G- Aldin unam personam, verum etiam unam Chriasti docuisse naturam. Sicut autem de anima de carne unius hominis dicitur, quod nos promiseramus ostendere, manet naturarum diuisio, Malia quidem anima est, alia vero caro,natura Vtiuq Q, non perso na, quoniam illud quidem rationale , illud autem irrationale est, nam unus homo utrumque: ita etiam ubicumque, praesertim

ante errorem Nest ij diuulgatum, ab aliquibus Ecclesiet catholicet doctoribus inueninius alium dici adsumentem, alium vero adsumptum, non Bpersena vel subsistentia alia,sed natura debemus

accipere,sicut in uno homine alius interior,sius extersor dicitur homo. si neque nos errare volumus , neque ipsis calumniari . neque Ecclesia, Christi detrahere, in cuius pace atque honore defunisti simi: neque auctoritatem errori N estoriano tribuere, ut his qui maximam laudem de iudicio Eiclesiae meruerunt, similia Nestorius

praedi'sse dicatur. Quod quidem a fidelibus

credi veritas nullatenus sinit,quae maledictorum calumnias ex aliis eorum dictis, quibus euiden- Ct de unitate personae Christi locuti sint, sine dubitatione coii tat. Non enim, sicut imari putant, vel aduersarii simulant. lus Theodorus ita locutus est, sed multi alij patres ; quorum sequentia, ut promisimus, proferimus exempla. in quibus Eutychianorum,vel satellitum eorum libertatem volumus experiri, & zelum fide quem ostentant in Theodoro contra Calchedonense

Concilium, si & ipses, ut non amplius dicam,ida loquentes pronuntiare audebunt haereticos . Sic

416쪽

Λ autem loouebantur in EcclesiaChristi,tamquam nulla N esto ij quaestione sollicitante securi,non ut unitatem perlbnae Christi diuiderent ' quam ct Theodorus inseparabilem profitetur , de se-

.cundum nullum modum incidi valentem. Admodum ver0 gratum est,qubd vanas & inuicem se destruentes horum calumnias, qui eum dicuntdivnam Trinitatis credidisse personam, &qua-.ternitateni praedicasse duos filios adserendo, in ciproce simul & ipse ex alterius repulsione alteram quoque repellit, cum ex his quae memoras uimus docet, quoniam sicut patet & filius unius quidem naturae sunt, sed unius personae no sunt: ita in homine una anima & corpus, vel in Chri .sto Deus & homo, vilius quidem personae sunt, sed unius essentiae non sunt. quia neque Arma Dei forma serui est, neque forma serui forma Dei est : quamuis unitas personae maneat inseparabilis secundum nullum modum incidi valens. JEx his ergo certis &euidentibus Theodori sententiis, intelligenda nobis sunt alia, quae in eius dictis videntur quibusdam dubia vel obscu- C ra, si cum eis notari nolumus, de quibus ait be tus Cyrillus quδd se insense haberent circa eundem virum admirabilem, & maximam gloriam

merentem Theodorum, occasionem iacientes contrario dogmati quo tenebantur, quaererent quaedam eius capitula non ex melioribus intelle

cta damnam. Haec vox Cyrillo digna. sic integrum Ecclesiae doctorem loqui ciccebat. Nam

Meadmodum caluniantium haereticorum est,ex

dubiis &obscuris ρος certa de manifesta aut ma-

417쪽

interpretari: ita Alitum est prudentiae ac ple- 1tatis catholicae, ex indubitatis atque euidentibus, ac firmare ambigua, & latentia declarare. Ideoque melius facimus, si virorum doctissim,

tum in pace Ecclesiae mortem obeuntium scripta melius interpretemur, vel si minus in eishqresum suturarum calumnias vitare potuerunt.

Si qui vero orthodoxi etiam aliud faciedum putauerint, non sunt in hoc a prudentibus imitan- .di. Qui si virtusque partis momenta pereendant, facit E dignoscent quorum magis propositum d

beant approbare ; virum ac statium, an excu- Bsantium in Ecclesiae pace dc patrum laudatione defunctos. Primam itaque considerare debeant, quid sitnobis utrisque commune, in quo similes eis de orthodoxis accusatoribus sumus, dc quale sit cuiusque proprium, in quo ab inuicem duGnamus. Fides itaque nobis in Deum communis est: proprium vero est cuique parti, in quo dinsonamus ab inuicem. bd illi chiideliter dc a dacter condemnant in Ecclesiae unitate glo- . riaque defunctos, quos Dei s*lius est iudicare: nos verb, quia nec pietati, nec modestiae con- Cuenit, considerantes nos homines esse , nihil quod diuinum est praesumimus usurpare. l lli alta sapientes respuunt, & nihil pendunt sancto- 'rum patrum sententias, a quibus adprobati atque laudati sunt : nos humilibus consentientes. obedienter eas & cum debita veneratione susciapimus. Illi auctoritatem inconsulte tribuunt naereticorum erroribus, asserentes eos honoratorum virorum praedicationi similia docuisse. nos autem. nullam donantes haereticis occasio-

418쪽

A nem,prouide respondemiis,qudd reses blasphemias lituiqtam Ecclesia Christi susceperit ; sed

omnem nouitatem, mox ut exorta est , refutarit.

Illi denique ipsam, quae nos genuit, criminantur & infamant Ecclesiam, velut adulterinis dogmatibus aliquando corruptam: nos autem vir ginitatem nostrae matris excidisse unquam a caritate quae in Christo est denegamus ; adsere tes non suill haereticos, quos habuit honoratos.

s ob res, si volumus & Deo esse stibiecti, &sanctis patribus obsequentes; si volumus etiam, B quod ad praesentem attinet caussam, Nestori

norum ora consuere, & Ecclesiam quae nos genuit ab impiorum calumniis excusare; non so- . lam non condemnemus inEcclesiae communi ne laudeque dininctos: sed nec dicamus eos ante Nestorium talia docuisle ; magisque ex aliis eorum sententiis, euidenter Aestoriano errori contrariis , interpretemur alia quae in eorum scriptis videntur obscura. ne iure meritoque

reprehendamur, qudd dc cautela & studio ipsis Nestorianis impares simus, & amplius illi vi-c deantur contra veritatem, quam nos pro Veritate satagere. Nam si illi clarissimos Ecclesiae doctores sitae parti volentes applicare , sententiaseaum, Nestoriano dogmati manifestE contrarias , ex aliis miniis apertis obscurare conantur,& in iliam detorquere sententiam; multo magis nos ea, qua dithia videntur in eorum dictis, melius interpretarritur ux his quae certa sunt. ex quo Nestorius ostendatur, ut noui dogmatis inuentor, non immerito fuisse damnatus. Constat e

ro aliquos exantiquis Ecclesiae doctoribus dixis-

419쪽

se, quoniam Deus Verbum adsumptum homi- Anem irradidit morti. Numquid si hoc N esto ni male intelligentes dixerint quod duas volue

. rint significare persenas , quasi altera sit Dei

verbi tradentis , & altera quem dicitur tradidisse et, nos quoque calumnias eorum aduersis Ecclesiam firmare debemus , & testari quod tales aliquando doctores habuerit , qui non unam Dei atque hominis praedicauerint esse persenam, chira multa similia habeamus exempla Cor '. 7 Vnde illud est Apostoli quod dicit, Liuiuum facio corpus meum, or redigo ser ituti, non aliam dvolens intelligi personam liuidum facientis corpus situm, & redigentis in seruitutem, sitam &aliam ipsius. Illud autem amplius videtur esse, Zod ait Tobith, o ct anima mea regi calorum titiam dicimus. de multa similia, non ditiinis tantum literis, ted etiam in aliis, de in ipso nostro quotidiano sermone, si quis attendat, inueniet. Si autem hoc de homine cuius recte potest una, id est humana, dici natura, nulla quaestione cogente, ab Apostolo & Tobith dicitur: quanto magis de Christo, quem si duabus credimus es. C se naturis, contra Apollinaristas recte dici potuit, qubd Deus veroum adsemptum hominet pro nobis imorti tradiderit , csim dicamus quod eum tradiderit pater, & inseparabilia credamus opera Trinitatis 3 Ita cum prophera dicat, Cormeum derelisquis me, nec se in duas personas vel subsistentias partiatur, cur si quisquam ex patribus inueniatur dixisse, quod Deus verbum inerat, vel ad*rat Christo, duas Christi putetur induxisse persenas 3 Nam si derelinquere dicitur homo

420쪽

II homo cor suum , &nulla intelligitur unius personae laeta diuisio, clim derelinquere separationem quandam significet, quia necesse et , cum inesse vel adesse dicitur, duas putare significatas esse personas, cuna & anima carni sitae inesse dicatur & adesse , cum cam nutrit ac fouet,& a morbis passionibusque defendit. Verum ci hoc constituamus, quod antiqui doctores Ecclesiae dixerunt, quoniam Deus verbum sit principaliter & secundum essentiam unigenitus filius Dei : homo vero adsumptus ex vilitate pers solaete eius accepit ut unigenitus filius semperesset ac diceretur, & in unius filij appellation. cointelligeretur. Numquid hoc quoque non possumus pro disti Rione potitis naturarum, quam diuitione persMae dictum accipere ; sicut dicimus, interior homo principaliter homo dicitur , cuius essentia facta est ad imaginem Dei: i homo vero exterior de limo plasmatus ex viaitate persenae eius accepit ut ipse quoque homo diceretur, & in unius hominis appellatione co- intelligeretur, quamquam ipse non sit adima- C sinem & similitudinem Dei tactus, sed pecoribus similior esse videatur 3 Dicimus etiam, sine uniuet diuisione personae , quod homo interior merito sitae fidei iustificatus transit in adoptionem filiorum Dei : exterior autem per

interioris adhaesionena, communem cum illo

suscipit dignitatem , Apostolo quoque dicente : Ets exterior homo noster corrumpitur , a. δεά interior renouatur is die in diem. Si dicamus, non in erior homo, sed exterior homo eorrumpitur , ,ut non exterior homo , sed

SEARCH

MENU NAVIGATION