Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

eati sunt, nsierunt sipere omnes. muti canes, qui non potuerunt iatrare , somniantes cubile. amantes dormitare. Et canes improbi omnino, lnescientes saturitatem , or sint maligni nesciam tes intellectum : i Omnes Das vias executi sintvnussui ue secundum s. Vidor quomodo terit iustus, , nemo animaduertit. ct viri iasis to Iuntur, or nemo considerat, Putes hoc de praesei ei causa propriE dictum. Quoni a vero non est eadem quaestionis responsimisque conditio , nec quod breuiter accusatur , continuo etiam excusari breuiter potest ; sicut nec tanta Bmaculandi & vulnerania est difficultas , quantanos in abluendo medendoque consequitur n cesse est nobis aliquanto impensus agere , maximὶ scientes quam difficile reiiciant obs mnati, quod semel adsumpserunt. Sed opto, ci mentissime Imperator , tam vestrae modestiae quam viris quibusque grauissimis, in quorum. manus haec tortὸ peruenerint, nimius videri, quam ne pertinacia resistentium. longitudinem mei sermonis excuset. Si enim nec tantis apud eos quod volumus egerimus, promtas mam* C inueniar quam prolixus.. Quamuis itaqRe in superioribus ostensem suerit, quaed ina ex dichis

Theodori , pro qibus putatur a synodo Calchedonensi debuisse damnarii, Q. Misechianorum fautoribus esse corrupta 3 quaedam 'erb sanctorum patrum, quos & ipsi venerari se dicunt, doctrinae similia : quamuis &boc fuerit demonstratum , qudod idem Theodorus 1 praedictis sanctis patribus & superstes,p99 'Nem , magna Merit praedicatione

432쪽

A laudatus : quamuis postrem δ etiam dictori metus quidentibus documentis manifestἡ claruerit, quod caluitaniosἡ aduersariorum crimin tionibus impetatur. Tamen quoniam religi s lectoris intentio non tam purgationem Theodori , in quo status Ecclesiae non consistit, quam absolutam defensionem Hiiodi Calchedonensis expectat: ostendere debemus, quomodo vel si culpabilia quaedam in libris Theodori iudicentur , reprehendenda synodus non si, qudd eum non damnauerit, cum ex epi-2 stola Ibae relegi laudes eius audiret. Vt Cognoscant Eutychiani, quam inaniter dies noctesque in malignis consiliis ducant, dc tantis simptibus, quos in suos complices atque fautores expendunt , nihil essiciant. Et nos ergo ponamus, ut dictum est, quod in libris Mopsiles mi Theodori quaedam reprehensibialia videantur. In primis unde probari potest.' quδd hoc synodus Calchedonensis cognouerit 3 Potuit enim fieri, ut eam lateret, sicut dc ipsos accusatores Ibae, quamuis ca- C lumniosos , & pertinaces atque exercitatae malitiae , latuit. Nam cum sepenumero eumdem Ibam ante Calchedonente Concilium in iudiciis Episcopalibus accusarent, nihil ei de laude Tneodori obiicere temptau runt. At enim allud est si accusatorum , aliud

si Concilij notitiam fugisse dicatur. Sit

aliud , concedamus. sed num ideo necesse est, ut Concilium non latuisse firmetur 3 Quicquid dicant, quaecumque verba multiplicent, etiam illnd proculdubio concedetur, quoniam

433쪽

' aliud est suspicari, aliud certa ratione monstrare Aquod hoc synodum no latueri Nam puto quod tui pro suspicione sua nec ipsos Ibae accusatores dicerent latere potuisse, nisi rerum exitu vincerentur. Non ergo, vel si iudicanda fuisset illa synodus , ex suspicione, praesertim inimicorum, sed ex certis ponet probationibus iudicari.Nam si suspicio ies iudiciorum sententiam dicent, nihil omnirio est, quod non aliter atque aliter iudicetur. Admodum vero bene prouisam est, ut iudices non coniectores, sed cognitores potius vocaremus. At isti volimi iudicari tantam syn Bdum per tantos armos tanta uniuersalis Eccle- .siae pace firmatam, & nihil quod cognoscamus, sed noc solum afferunt, quod pro sito iacis velint arbitrio su icari. Ergo si cupiunt, ut cum illis hanc synouum ego quoque reprehendam, tale aliquid ad eam destruendam idoneum requirant ac proserant, quod tam certum mihi sit, quam certum mihi est esse me. Videamus tamen quid hanc eorum suspicion m sequatur, & si vel ipsis Eutychianis conuen't,arguant qubd non cum illis pariter sispicemuri, Si enim credatur quod Csynodum Calchedonensem latere non potuerunt quaedam ex nomine Theodori scripta, quae Nestoriana dicuntur: quomodo credatur Ecclesiam latuiste, in cuius pace atque honore desulaetus idem Theodorus 3 Et si propterea synodus Calchedonensis iudicatur similia sapuis se N estorio , quia Theodorum mortuum non con- lemnauit, quem interrogare vel corripere antἡrion potuit: quomodo prioris temporis Ecclesia non eadem quae Nestorius sapuisse firmabitur,

434쪽

A quae illum, donec viveret, inter clarissimos Episcopos honorauit ' Cum vero dicitur Ecclesia Christi eadem quae Neiurius priore tempore sapuiste, proculdubio excusatur Nestoriana' hae resis, si tamen iam dicatur haeresis , quando quisquis aliter sapit, ipse potius aduersus antiquam doctrinammoui dogmatis inueniturassem tor. Hoc est totum, quod Eutychiani magno sumetu per suos potucrunt satellites obtinere. Sed 5 Nestorianorum miseranda felicitas, qui bus Eutychianorum stipendiis militaturi Porro B cum Eutychiani Ecclesiam catholica ante Cissichedonense atque Ephesiium Concilium de Nestorsi dogmate accusare non possint, in cuius communione Theodorus Episcopus ei, defunctus ; nec sanctam synodum Calchedonensem

nisi inapudenter poterunt accusare, quae contra

ipsius Ecclesiae iudicium venire non debuit, ctiam si accusatores Ibae Episcopi aliquas de laude Theodori quaestiones mouerent Itaque si propterea dicunt prioris temporis Ecclesiam

non esse culpandam, quae nec Theodorum, necca quae in libris eius reprehendenda sunt scripta

damnauit,quonia ea nesciuit,credant haec etiam

synodum Calchedonensem potuisse nescire. Si vcro dicant, quod eadem scripta, quibus nunc abuti Nestorianos fecerunt, diuerso & meliori intellect u accipiebat Ecclesia, in cuius communione defunctus est : Calchedonensem quoquς lynodum credant quod ea similiter meliore acceperit intellectu. Et haec quidem magnae lynodi purgationi sussiciant, quibus in causu Theodori non minus quam interior Ecclesiadcfendi

435쪽

potest , quae nequaquam ab Eutychianis deANestoriano dogmate accusari ante Nestorium potest. Sed quia contenti non sumus prosternere tantilim stultissimam ipsorum Eutychianorum superbiam, qua saepe deiecta contra tantorum sacerdotum C isti sententiam adhuc

erigitur, vorum etiam conculcare atque coni

rero ; quid nobis amplius post hanc plenam defensionem abundE M ad cum itum proferamus3Nam credibilitis affirmatur quod doctrina Theodori, clim haberetur in scripto , latere potuit Calchedonense concilium , quam tem- hporis prioris Ecclesiam, in qua sicut ostenditur semper etiam Voce propria disputabat. Beatus quippe Ioannes Antiochenus, & orientile Concilium dicivat, qubd in expositionibus quas in omnibus Eccliuis orientalibus faciebat, & quibus in regia ciuitate valde esse coprobatus appa, ret, in conspectu sacerdotum, & Imperatorum,& populorum rectus inuenuas est. Racilius quo- , que videtur, promptius, ut Ecclesiae praecedente iudicio, a qua doctissimus semper est habitus, etiam synodus Calchedonensis de illo be- Cne sentiret, quam ut ipsa temporis prioris Ecclesia nullius iudicio praecedente, spontaneφmotu eius dicta melius interpretata susciperet. Ad ultimum, temere nimis & impie, nulloque

ad hoc exemplo ducente, synodus damnaret in Ecclesiae communione sine querela desiinctum: prudenter autem ac religiosE, multis praecedentibus exemplis: Ecclesia viventem, quando αcorrigere posset, si necessarium videretur, in examen adduceret. Certum est igitur , quod

amentes

436쪽

Li AER X. . qi Ii A amentes Eutychiani, vel Acephali, cum nesciunt quid loquantur, calumniis quibus in petunt Calchedonense Concilium, fidem magis Ecclesiae quae fuit ante Nestorium criminentur, in cuius se mentiuntur commulanione marmsile. Vnde nos quoque non sine antiqui temporis Ecclesia ipsum Calchedonense Concilium contra calumnias eorurn defendimus. Et ideo, vel si concedatur quisit eadem prioris temporis Ecclesia, siue postea synodus Calchedonensis. cognouerunt quae in libris Theodori reprehens sibilia iudicantur, nec melius interpretari portuerunt ; cur etiam sic arguantur quod Theodo-

' rum non condemnauerunt, cum potuerint credere quod haec ab haereticis in libros eius suerint immissa, quemadmodum, Theodorus ipse conquestus estiSic enim dicit in principio cuiusdam sui operis, cui titulum dedit, de Apolinario& eius haeres: Ante xxx. enim iam hos annos de Incarnatione Domini codice conscripsimusvsque ad xv.milia versuum pertingetem. in quo Aru de Eunom ij de hac re delici a,nec non etiam C Apolinari, vanam praesiimptione,per totu illud opus examinavimus: ut nihi sicut mea sert opinio,praeterire ex his quae . ad firmitatem Ecclesiasticae orthodoxiae pertinerent, dc ad conuincendam eorum impietatem. Sed hi qui omnia facillime praesumunt , dc praeterea rurissim ab Ap linario, qui princeps huius harissis fuerat, instituti,omnibus quidem similiter sentientibus

opus nostrum mathfestum secerunt, si quomodo aliqua inuenirent valentia ad coaincendum

ea quae in eo sunt scripta. Quoniam vero nulli. D d

437쪽

o contra certamen scriptis suscipere praesumebat, his imitati fuit infirmos athletas & callidos qui du

non possunt contra sortiores certar insidiis eos de machinamentis quibus possint conantur euertere. Scripserunt enim ipsi inter se proculis dubio quaedam inepta,quae a nobis unquam mira nimὸ diccrentur. Denique haec ipsa in mediora nostrorum scriptorum in quadam parto interpora sueriit,& suis familiaribus dem mitrauerunt,alio quando autem dc nostris,qui per facilitatem sua υ omnia pronis animis audiebant. &. hoc quasi 'is documentum, sicut putabant,nostrae impietatis gi, videntibus praebebant.Vnum autem ex his scriti piis erat,duos filios dicere.Sic enim nos lacerut . iii hoc opere dicentes, 'δd oporteat putare dc dicere duos filios,& vehementer nos istum seris imonem defendere,dum nos in illa scriptura vbura que manifeste diceremus, quod non oporteat , duos filios dicere. Necesse erat ergo,non solumn inepta, sed etiam infirma illa scripta audientia .l ii bus apparere:quoniam neque firma ration ne-

que couenienti hoc possibile erat ostendi; dc abi is illis idcirco infirmis erat conscriptum,quatenus C. n ille qui scripserat sacilius inde conuinci potuis-

M set. Vnus ergo ex nostris propter multam faci- . M litatena haec nostra cile credidit scripta,& huius

ii rei gratia dignus fide ab illis creditus est qui istat, perlegeret, & lenuntiauit nobis ea quae suerant xi lcripta.Cum ergo auditicinus, culpavimus quiis dem illum quod contra nos dictis sermonibus is credidistet de his rebus,quas scpius & in Eccle- M sia & priuatim diccntes nos audiuit , ctim fd is lio em scriptis nostram vocem iudicare debue-

438쪽

1 rit, ad documentum nostrae sententiae, quam in ι ' dogmatibus votum nostrum est conseruare. AG ct cepisti,clemetissime I inperator,quo liuore semper,&qua fallacia institutores Eutychianorum stilusastaeque insidiati fuerint dictis Theodori , de quo modo temptauerint leuissimonimcatholicorum mentes a doctriise eius auertere. 1 ut non solum praue interpretaretitur ea, quae ille, recto sensu docebat obuius eorum institiae,ue tam etiam libros eius interposita falsitate corrumperent. At ille hinc vel eorum malitiam,vel facilitatem catholicorum fiducialiter arguebat, quod palam praedicaret in Ecclesia Christi

quae imae doctrinae congruerent, de vox eius fidelior scriptis estet ad documentum suae senten- . . tiae. Absentis enim scripta, quae corrumpi ab inimicis Ecclesiς possient,vocis eius testimonio

iraeferri non debuerunt. d ergo,si vel Eccleia illius temporis,vel postmodum synodus Calchedonensi,scognoscens ea pro quibus culpatur'. Theodorus quali magis et Nestorij,noc melius

interpretari valens, ut eum non condemnaret,

G crodidit ab haereticis in libris eius immisia3numquid debet haec pia credulitas haeresis crimini epulari, cum hinc & ipse Theodorus conque- ratur,& alia eius multa dc euidentia scripta demonstrent, quantum longe fuerint ab errore Nestorii 3 Quod si dicunt aliqui credi non d buis e TLeodoro, quoniam mentitus est Apo-linaristas quaedam haeretica hi eius libris immi- .sisIC;riam ipse male rapuit, quo i illis voluit im, a

putari: Non ego pertinaciter coiitra contendam

439쪽

FAcvNDI EPI scopi Illud interea malaifestὸ verum est, illud negari A

non poterit, qudd' ea Theodorus sua non esse testatus est. Arguendus itaque fuisse dicatur, si mentitus ostenditur quod postea quam respuit,

licet prudenter aequieuerit Veritati, errores tamen aliquando suos erubuit humiliter confiteri. Ceterum & mentitus non iuste diceretur has reticus,qui quocumque modo suis renuntiaui erroribus. Scribens etiam ad Cerdonem stiperexpositi ne Psalmorum, sicut tertio libro me morauimus, ide Theodorus dicit: Non quantamrtuerat habuimus circa ista rem diligetiam. Aenim sumus quaecumque incipientes, ut euenit,in imperitia scribendi costituti. Siquide& multas immutationes illo tepore quae nostra

sunt susceperunt,quas non est praesentis temporis enarrare. ex qua caussa magis negligenter a

nobis composita sunt plurima, de maxime illa 'quae prima sunt. Si ergo vel anterior Ecclesia, vel posterior synodus Calchedonensis , ex his plurimis, quae per imperitiam negligenter a seicomposita fatetur, credidit esse quae in eius li- . bris meliori sensu interpretari non potuit, er- c. rori cohibuisse dicenda est, qud deum pro his, in quibus ignorantiam & negligentiam suana sponte culpavit, non iudicauit haereticum , dc . pr' ceteris inculpabilibus credidit esse hau

cap. II. Est & aliud nimirum multo fortius,quod nobis ad defensionem susceptae causie proficiat. Nam S. Ioannes Antiochenus arguςns literis suis Nestorium, qubd B. Mariam matrem Do-

mini negaret, dc ut hoc confitcrctur exhortans ,

440쪽

A post aliqua dicit: Si videtur autem, etiam boni

exempli opportune vos commemorabo, cuius ineminisse volo, anctissame frater.Neque enim, tempus multum est ex quo apud nos contigit, ivto oliuioni forsitan mandaretur. Recordaris enim certe B. Theodori Episcopi in expositione

dicentis aliquid, quod recte dici non putaretur, tibi ipsi primo,qui fiduciam in illo tempore ha- re 'bebas, deinde etiam omnibus audientibus. Et qualiter ille , sentiens laesionem & perturba - Usarem , quam non minima diuulgatio illius. re B dicti excitauerat, dc intelligens , quia pertur batio faciat discordiam, magis autem dc con- tradictionem & contentionem hominum aman- tium ex quibuscumque rebus occasiones inqui- ις. re e huc atque illuc diuidi, & contentionibus augere scintillam scandali, quae paruulla vide- batur, quod etiam nunc apud vos contigit: ς quemadmodum fortissimus ille exurgens non

post multos dies, illud quod ab eo dictum erat,

ad utilitatem Ecclesiae sine confusione correxit, & corrigens statim contriuit murmur vel accu- si sationem, quae aduersiis eum fuerat facta : ne-cc quaquam iudicas turpe aliquid esse corrigere. & α hoc scientibus quidem omnibus, quia negli- genter & minus caute ab eo fuerat dictum, ex- μcipientibus autem continub correctionem. Porro totum hoc arrogantiam confundit illorum , qui se diligentiis es de sapientiores anti quissimis patribus iactant , dicentes quod iblius temporis Ecclesia negligenter & insipienter audiebat Theodorum di utantem, ut eum non .

argueret in quibus ab ipsis arguitur. a

SEARCH

MENU NAVIGATION