Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

Seret, aut crederet. absit, inquam, ut hoc crede

ret, Ecclesiam Christi, si Theodorus, ut dicitur, N estoriani auctor erroris esset, blasehemias ab eo dictas in Christum vel non intelligere, vel negligere potuisse:cum illud,quod non Olasphemuni & haereticum suit, sed quod rectEdici

nota putaretur, siciit Ioannes Antiochenus testa- ur, non minimam perturbationem excitauerit,

nec antἡ sedata sit, quIm fortissimus ille exu gens non post: multos dies, illud quod ab eo die tam erat ad utilitatem Ecclesiae sine cφnfusione scorrigeret. Et reuera magnae sortitudinis fuit, ut seipsum interpretaretur, calcare gloriam ma- isterio longi temporis adquisitam, & ad emenationem dicti sine confusione descende e. ma- ximὸ cum fretus conscientia, quia non siciat putabatur hoc dixerat, facilὶ posset audientium parvipendere laesionem, quam tamen diu non passus est tradi. quia citb pudoris victo; no post multos dies offensionem proparauit auferre solo sermone contractam. Non enim ait Ioannes a Theodoro praue aliquid intellectum, aut saltim negligenter, & minus cautE ab eo dictum: , tanquam de illo loquens, qui non rerum intelli- . . gentia fuerit prauus, sed sermone in hoc minus adcoinmodus. Huic itaque S.Ioannis testimo'. nio, quo Nestorium redarguit, quomodo synodus religiosa non crederet ξ non solam quod . tantus suerit idem Ioannes, vertim etiam quod Nestorio scribens, quem ad correctionem inuitabat exemplo sortillimi viri & humanae gloriae sqntemptoris Tlheodori, non cum posset it

442쪽

A confidenter suae conscientiae testimonio commonere. de recenti facto, quod non stillim ipse estorius, verum & Antiochena omnis Ecaelia recordari facillime poterat, nisi de manifesta rei veritate priesimpius. Nam neque sine tractatu aliorum ad litum Concilium pertinentiuina sacerdotum, Antiochenus antistes de noui dogmatis affertione corripere palam Constanti- inopolitanum Episcopuma osset. Tanto vero te stimonio satusta lynodus credens , quomodo Theodoti memoriam voluti haeretici rciicien- r,.

8 dam ab Ecclesia iudicaret, in cuius pace ille du- functus est, & cuuis pacem sic dilexit, ut gloriam suae auctoritatis non erubest et eius oueimsoni postponere 3 Cur autem hanc offensionem incurrerit praedictus s. Iogianes docuit dicens, Quoniam dixit aliquid, quod recte dici non pu-xaretur. offensionis caussam magis in existimatione constituens : quod eius & eontinub si1bsecuta correctio demonstrauit. Ex ipsa verb cot- rectione, qua inelius semetipsum interpretatus est, siue Ecclesia, quae illum disputanxem audi

s bat, siue postea sancta Calchedonensis synodus,

non illa solam dicta, quae tunc audientes offen- derant, sed quae similia eiusdem Theodori de- buit aestimare. Quod si etiam contra testimo- . nium S. Ioannis, i ii per incautelam negligentiam. Verbi,sed per intelligentiae prauitatem, clicatur audientes offendisse Theodorus; nec ita posset correctus, vel ab illius aetatis Ecclesia, vela satusta synodo ii reticus iudicari. Iacobus Ap

443쪽

tis enim offerimus omnes. Clim ergo omnes offendamus in multis, cur non omnes sumus haeretici , nisi quia non offensio, sed pertinax offensionis defensio, facit haereticum ' Similiter autem conii or amplius m ς, & multum amplius in hoc S. Ioannis Antiocseni testimonio,quam in ceteris vel ipsius,vel alioru patrii testimoniiς, delectati atque congratulari Theodoro. Nam in illis iam dudum memoratis, quibus ostenditur quanta Ἱoistrinae eius stierit celsitudo, gaudeo quidem , sed noui hoc esse illi commune cuili multis. In hoc autem, quo manifesta cordis eius humilitas intimatur , & ac quisitae gloriae pro fraterna offensione contemptus, paucos admodum socios ei reperio. Multos enim diducimus eminutile scientia, & maximam pro hac loriam consecutos. at ubi humanitus lapsi sint, omines se cogn'scere noluerunt,& simpliciter admoniti contempserunt credere veritati: atque ita iliis ipsa gloria scientiae multum obfuit ad salutem, quoniam scientia inflat, caritas autem aedificat. Minus itaq; mihi cognitus esset Theodorus, quamuis tantorum patrum laudibus pra dicatus, nisi qualis esset tiam clim reprehenderetur, Ioanne testificante cognoscerem. Vertim nec omnibus est imitabile, unde & parum utile foret, scientiae eius exemplum e correctionem vero gratanter accipere, & citd ac placide quod offenderit emendare, & imitabile omnibus , dcinesto utilius inuenitur. Proinde in Theodoro

discere obstinati dignentur, etiam de facili lapsu sermonis admoniti Apbstolicam modestiam pietates laque seruare. Nam sic aliquanta Pcuus

444쪽

A Apostolorum primus , sicut iam diximus , cum non reae ambularet ad veritatem Euangelij, re prehensus a Paulo minimo Apostolorum non indigne tulit, nec pro sui primatus gloria resistentem sibi despexit ξ quoniam caritas , quae Paulum ad arguendam prioris culpam fidenter erexerat, eadem Petrum ad suscipiendam miniami correctioncm dociliter inclinabat. Hunc itaque virum, non in sola scientia, sed in humilitate quoque cordis ac modestiae comprobatum, quomodo teporis illius Ecclesia, quomodo syn-B odiis Calchedonensis reiicere posset , cum ex epistola Ibae recitari laudes eius adiverteret, cuius etiam reprehensio virtutis exemplum est, &qui lapsiis in verbo Christianae humilitatis formam & magnae specimen pietatis ostendit' Eant nunc Eutycmani, & calumniis sitis si quid adhuc polliant adiiciant. fingant de Theodoro quaecumque libuerit : accusent etiam Calchedonei se coiicilium de cohibentia & consensu malorum. Expauescent ad ista proculdubio leues &faciles corde e ceterum prudentes &graues in-

C telligent, qubd nihil ex hoc applicent Theodoro , cuius purgationi sitillest quod paratus semper fuit ad corrigendum. Quicquid igitur eontra Theodorum dicant, nouerint quoniam si r cipiatur, non magis ipsi atque Calchedonensi concilio, quam omni adscribetur Ecclesiae, quae

mansiterum dc docilem virum neglexit arguere. Verum opto, clementissime Imperitor, ut humilitatem rationemque Theodori illi qui eum culpant imitari aliq tenus velint: & sicut4lle gratanter castigationem suscipiens , quod ne-

445쪽

gligenter & minus cautς dixerat corrigere pro- A perauit, ita &isti nos vel patienter ferant, α quod crudeliter & discordiose fecerunt, emendare tandem aliquando d nentur. Ceterum, Theodorus adeo non laita sancta synodo,quemadmodum putant, velut magister Nestorij condemnandus, ut eius arguere ur exemplo N estorius, & idcirco damnaretur, quod Oum non fuerit imitatus. Quid autem nos hinc volunt aesti- . mare non silum Eutychiani, qui de Theodoro. cali nniantur Calchedo: aenso concilium , veram etiam Nestoriani, qui eiusdem Theodori Adictis abuti dicuntur ' Quod ipsius exemplo Nestorius increpatus , non statim ex eius dictis, quasi eadem sentientis, defendere maledicta sua tentauit, & respondere sancto Ioanni, ac dicere , Theodorus, cuivi exemtio me arguis, quem beatum & sortissimum dicis, eadem semper sine ullius ossensione docuit. Quod quidem si Nestorius responderet, ita Theodoro pr iudicare no posset, sicut nec prophetis, & Apostolis,' atque Euangelistis, quoniam eis vel ipse inusus

est, vel eius nunc sectator abutuntur, atque Calij omnes haeretici. Velumtamen cam ille nomo, ad respondendum male paratus, & in per- . niciem suam sufficienter instructus, nihil in e roris sui defensionem ex dictis Theodori, citius admonebatur exemplo, tentauit adsumere ; satis ostendit, eius sane: e doctrinae non sequacem,

sed obuium se fuisse. QM, IN. Hae igitur desonsioni magnae synodi Cal-

chedonensis abundarent. Nunc autem non issaeani laudauit, sed lauduitis epistolam,

446쪽

recta quam continet,pronuntiauit orthodoxam; quod diuersum esse quis prudens, si caussam diligenter ttendat, ignoret Z Potuit Wiim fieri, ut etiam si quaedam Theodori dicta culpabilia viderentur, &ca synodus nec ignoraret, nec interpretari melius posset , verumtamen Ibam latere potuisse crederet, sicut etiam sanctos p* res Ioannem Constantinopolitanum,& Gregorium NaranZenum, uniuersamque Ecclesiam, quae ipsim Theodorum docentem aduertebat, latere potuisse credunt Eutychiani, ut non saperstes p condemnaretur idem Theodorus. Igitur quem admoduni sancta synodus antiquam Ecclesiam, cuius pars fuerant memorati patres,non ex con

munione & laude Theodori, vel si eum in quibusdam sciret erasse, sod ex propria ipsius Ecclesiae fide iudicare debuit, quod nobiscum Eutychiani fatentur ; sic oportuit vi & illam epi lam, non ex laude Theodori, sed ex propria conscriptoris eius fide, quae ibidem legitur, iudicaret. Quomodo autem synodus non crederet Ibam reuerentissimum latere p xuisse dict C Theodori, quae ante Nestorium scripta dicuntur, cum Unus Ibae fidem Nestoriano dogmati videret aduersam 3 Versim & hoc demus Euty-k chimis, quod reuerentissimum Ibam synodus Calchedonensis crediderit non ignorasse Theo- dori dicta, quae videntur esse culpanda ; numin quid ideo eius epistolam merito rectae fidei,

uam continet, orthodoxam pronuntiare non ebuit' praescitim cum potuerit idem venerabilis Ibas, idcirco Theodorum eiusque laudare octrinam, quoi uri ea qu* in libris Θs

447쪽

a,vel ab ipsi Theodoro reprehensa sicut docui mus, siue correcta esse credebat: & non ex eo quod scribendi capiens initium,aliquid aliquam do reprehensibile scripsit, aut ex lapsu sermonis incurrit, eius doctrina iudicanda suerat; sed eo potias, quod si quid in ea culpabile videbatur,

ipse repreliendit,atq; correxit. Nam si nemo Lapiens Ecclesiam credit haereticam, quia dola cinam B. Cypriani Carthaginensis Episcopi de

martyris laudat, eam ille non solum priuatim,vici visum est vertim etiam congregato Concilio, definierit ut omnis haereticus ad Ecclesiam rediens baptizetur, de propter hoc culpatus ab Stephano Antistite Romano restiterit, thim quz sententiam scribens ad Pompeium quanta potuit humana argumentatione defenderit, ini riose tractans eumdem D. Stephanum, a quosuerat iure culpatus: quomodo epit la vener

biis Ibae iuste diceretur haeretica,qubd Theodori doctrinam laudauid; qui licet in Concilio nuhil definierit veritati contrariunt , tamen etiam quae priuatim ab eo male fuerant composita Cisonte reprehendit, Jc ubi de se orsis lapsu abestis reprehensus est, non iniuriam referre, sed offensionem corrigere properauit 3 Igitur sicut Ecclesia, non approbans B. Cypriani, eiusque praedecestaris Agrippini, qui hoc ante statuerat, de baptizandis omnibus haereticis definitionem, non solum ipses, sed & omnes, qui cum illis hoc definierunt Episcopos patres adscribit, eorsim-

que fidem atque doctrinani, & maximὸ Cypriani toto orbe radiantem iudicat esse laudabilem:

448쪽

A sic potuit etiam venerabilis Ibas doctrinam Theodori, etiam in aliquibus culpabilem non ignorans, absque illorum culpabilium approbatione laudare. Sive autem B. Cyprianus &Agrippinus,aliique cum eis eadem stati ientes Episcopi,sive Theodorus,vel si & ipse errata non em dasse credatur, siue ceteri doctores Ecclesiae, ea

quorum sententiis haeretici sitos errores conantur adstruere,intentione mentis atque proposi-

o, sicut arbitramur, ab haeresis crimin defenduntur: quoniam ante definitionem Ecclesiae,in' B eius hommunione permanentes, nimio vel immoderato zelo aduersiis lia reticos, vel decreuerunt talia , vel dixerunt ; non post Ecclesiae in eadem quaestione sententiam , cum haereticis segregati , adstruendo talia ipsam impugnauerunt Ecclesiam. Forsitan aliquis dicat, Debuit ergo synodus, si non Theodorum,quia in Ecclesiae pace desunctus est , neque totam eius doctrinam , quoniam multa recte locutus est, ipsa cald quae offendunt eius dicta damnare. Primum cuius synodi, ut hoc faceret, C sequeretur exemplum 3 Sed ostendatur qui ii bet synodus alicuius doctissimi viri,& in Ecclesia perseuerantis,dicta ex multis decerpta damnasse, &ita saltem de Concilio Calchedonens querantur. Deinde quando euoluerentur tot libri Theodori, ut in eis diligentissime atque scrupulosissime quaereretur quod legentes posset offendere 3 Nam si faciendum euet, omnia scripta eius debuit synodus illa discutere,ne si

eum ex parte reprehcnclaret, approbast e cetera

videretur ct quod tempus ad naec sussiceret λ

449쪽

et quando per sngula tantorum sacerdotum

numerus in unam sententiam conueniret ; cum diuerso modo moueatur animus auditorum, &quod alium offendit , meliore intellectit alius sine offensione suscipiat 3 Verum si non Eutychianorum arbitrio seruiatur, cur aliquis dicat

quod in illa synodo solius Theodori dicta, de

non omnium antiquorum in Ecclesia vita ex cedentium, reuolui ac ventilari debueritZ N anis Theodori tantulo quaedam scripta culpare , omnia omnium adprobasse videretur; clim veriatas non omnia doceat adprobanda. Et quis omnium vel nomina sciat qui de Christialia religione scripserunt Z Cam ergo omnium omnia lynodus examinare non polliet, non oportuit

ut Theodori dicta damnaret: quoniam stissicit nobis in hoc Apostoli sententi qua dictilini.Thesse ii r Ommia probate , quod bonum en tener . . uod si non filisset haec ratio, quis iudex modestus S prudens , nisi de tropositis causis di quaesti ibus iudicet 3 At cum nihiIEpisco - po accusatores obiicerent de laude Theodori in Ecclesiae communione defuncti ; num- quid oportuit sanctam synodum , pro fide ac pace generalis Ecclesiae congregatam, nouam in priuata causa inter litigantes immitte re quaestionem , & in ea tempus expendere 3 Quasi non sussiceret tam graui ac diuturna collisione in tantis eos iudiciis liti gasse : ut aliquid prius de ipsa , vel' accus torum pertinaciae, vel calamitati Episcopi , ' rvi accusabatur adlideret . praesertim cuni

isse deploraret de pietate sanctae synodi au

450쪽

A xilium quaerens, quod iam xx. dc amplius carceres mutasset,& ad eam de xL. mansionibus adusnisset. Quis hoc hominum praeter Eutychianos dicat, quos ratio simul pietasque deseruit, & in quibus nomen 'lum remansit humanu) Meminerit autem lector, quod haec in desensionem . magnae synodi, nulla necessitate compulsi,ad co-culcandam Sc penitus conterendam 'ecordium Eutychianorum superbiam dixerimus. Libuit enim nobis illudere illis,& ita causam constitu . re, tanquam Theodorus aliqua culpabilia scria v bens non emendauerit, & non solum praedicta synodus calchedonensis ea cognouerit, nec molius interpretari potuerit, veris etiam venera. bilis Ibas haec eadem non ignorans eius doctrinam laudauerit: quorum nulli probatum est sed nos haec ultro concessimus, ut per hoc amplius

repareret, quam mitὸ iidem Eutychiani de sententia synodi super epistola Ibae prolata qua

rantur, quoniam ne his quidem omnibus concessis reprehensibilis pronaretur. Axi QS i D tainen, de istis adiicimus , ut C Ap. Iv. C quod penitus fac tam non est, vel Theodorum, vel ipsum venerabilem Ibam,de Theodori la de ponamus in synodo accusatum. Si ergo propter hoc haeretica dicenda estilla synodus, quod eius epistolam Theodorum laudantem pronun tiauerit orthodoxam, quomodo beatus Cyrillus 'εc Proclus, quos honorare se fingunt,ab haeresia

crimine defendentur, qui orientales accusatum . apud se Theodorum defendentes, & multo an pinis praedicantes, non ut haereticos damnaue-riuit, scd potius com 'unicandoeis irmauer e

SEARCH

MENU NAVIGATION