Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

orthodoxos' ut omittana , quod eb aria ipsenim, Aid est Cytilli de Procli, aductius eandem Theo' dori accusationem sententiae teneantur, quod nec ipse, nec eius dicta damnanda sint.. Quocirca vel si Theodorus, vel Episcopus Ibas accusaretur in synodo pro laude Theodori, non pos- set ab Eutychianis eade synodus accus ii, quod illam epistolam pronuntiauit orthod am, nisi etiam Cytillus & Proclus consequenter accusarentur , quod iudicauerint orientales orthodoxos , qui accusatum apud se Theodorum defendentes etiam praecipuis laudibus extulerant. Si Bquis autem adhuc paulo auentius partis utrius que monaenia perpenderet, leuiorem inueniret

causam illius sanctae synodi, quam beatorum Cyrilli & Procli. Nam vel si, ut dedimus,accusaretur apud illam Theoaorus, leuius esset ut absolueret Ibam EpiscNum, qui eum necdum apud se deposita accusatione laudasset, quam quod beatus Cyrillus & Proclus fecerunt, qui 'orientales, a quibus idem Theodorus post a cusationem laudatus est , iudicauerunt orthodoxos. Vbi autem probari potest quisquam, Cetiamsi vere nerit haeretiuus , ab uniuersali

synodo non prolata accusatione damnatus 3 Nam patres nostri cunctos quos expulerunt haereticos p sis admonuerunt sapere meliora ; deinde condemnationem , si non resipiscerent, comminati sutit: dantes eis etiam tractandi secum inducias , sicut necessarium videbatur. Non haec absque documento iactamus. Attestantur nobis exempla maiorum, quorum for

ma beatus Cyrillus & Nestorium misis corre-

452쪽

Let B E R X. ora oum . non quia lapsus erat, sed quia noluit

resipiscere, condenurauit: & Theodorum , qui accusatus ante iderat, condemnari prohibuit. λ m sanitatis & modestiae regulam quidam male transgressi', ne vel serb confitebiatur erro rem, dicunt probare se posse nescio quos haereticos post mortem suisse damnatos. quasi vero per hoc probent quod non etiam viventes damnati unt, vel si nostram memoriam ac no- γ titiam fugit. Non enim quisquam scire aut reminisci omnia potest, quia nec omnia quae B scripto mandata iiiiit hactenus perseuerant. Vt tautem hoc omittam,illud certe negare non possunt, quoniam prius correpti sunt, in iudicium adducti , atque conuicti: & si ut resipiscerent non cito spoliati sunt honoribus , quibus in Ecclesia fungebantur, a fratcrna tamen communione remoti sunt. Quid horum iam prae cesserat in Theodoro , ut eui' synodus etiam qapud se accusatum adiudicaret 3 Si quis autem adfirmat aliquos ante correctionem ab Ecclesia fuisse damnatos, non tam ipses quam condem- . C natores eorum patres nostros contrarios Apostolo conatur oppWaere , qui non nisi post unam dc secundam correntionem vitari iubet haereticum. Verum longe absit a nobis quod

calliolica & Apostolica Ecclesia Apostolosuexit aliquando contraria. Si quid ergo apud eos valet mo dcstiae de ordinis eius auctoritas, quem salubriter ab Apostolo constitutum inhaereticis euitandis, id est cxcludendis , semper tenuit , desinant cum sitis contentionibus impugnare. Non enim sanctam synodum, Ee

453쪽

nihil contra consiletudinem Ecclesiae AH Aceret, etiamsi accusatum apud se Theodorum non damnaret ; sed potius uniuersam, cuius sormam sequeretur , impusuant Ecclesiam. At isti argumentantur, & dicunt in hoc Theod rum ab Ecclesia suis Ic depulsum, quoniam fancti patres in suis libris, quos priuatim scripserunt, culpaverunt eos qui talia saperent, qualia sapuille dicitur idem Theodorus. Equidem supexilis iam, non solum testini onio magnorum virorum, sed etiam dictonim cius prolatione monstratum est, quomodo sapuerit : tamen Aquoniam aliqua ex innumeris eius libris, velut his quae protulimus cotraria, calumniose dece punt , sero illis eum existimant esse damnandum, assirmantes qubd patres nostri in suis libris ante notauerunt quosque talia sentientes: idcirco ipsorum patrum similia his quae cui Iant sequenti volumine proferimus , ut suas 'calumnias aduertis magnum Concilium excogitatas undique repulsas adspiciant. Sed his quoque sublatis , vel paululum dilatis , si quemadmodum dicunt iam tunc expulsus erat CTheodorus , etiam beatus Cytillus , necnon Ioannes de Domnus Antiocheni , atque ali orientales Episcopi, cum eo simul expulsi sunt,

. cum expulsum condemnare non sinerent. mendaciter quoque N estorium, vel idem beatas Cyrillus , vel sanctos Caelestinus Romanus viscopus expulisse dicuntur. Nam si propterea iam depulsus erat Theodorus , qu niam salicti patres in suis libris culpaverunt vos qui talia saperent ; multo magis Nesto

454쪽

L 1 3 et v. A rius iam ὀepulsis erat, qui & mandem praua

sapuisse demdnstratur, dc offensionem audito . Ium , quam prosanis vocum nouitatibus i currerat , auferre contempsit. Vertim ego hinc ipsorum Etitychianorum qualemcumque eonscientiam quaeram. Ponamus accus itum apud nos aliquem , qui diceretur expellendus quod contraria doceret quibusdam sententiis patrum s consilium peto, quid agere de beremus. Numquid hoc nobis occurrit, ut

non admonitus, neque correptus , ex eo tam

s tum ab Ecclesia pelleretur , quoniam patrPsin suis libris , quos priuatim scripserunt , re-

filiasse inuenirentur eos qui talia sentiretit; dc non potius quia i terrogandus prius, dc admonendus esset , demonstratis ei sententiis sanctorum patrum, quibus diceretur esse contrarius ; dc si non corrigeret , deuocandus in Concilium, eius auctoritati si non crederet, expellendus 3 Hoc utique videtur ibisse s ciendum, hic nobis ordo seruandus , haec ha- benda humanitatis ratio, vel si hoc non prae-ς cepisset Apostolus. Si autem superstitem, non

ante admonitum , atque correptum damnare

non deberemus absentem: quomodo sancta nodus, vel si apud eam Theodorus accusaretur, iuste damnare mortuum posset Nam primum quis eius accusator sic certus estis quod ipsius sint omnia illa capitula quae cuia pantur , ut si ei tanquam accusatori ex more diceretur , Iura per nomen Domini qu)d Theodorus , quem post mortem condemnari. quaeris, ista scripserit, iurare auderet Non

455쪽

enim licebat magnae illi synodo leuiter crede A re , quod grauiter dicitur debuisse damnare. . alia enim causa est , cum ad instruisionem

tantummodo aliquid legimus , ut credamus simpliciter eius auctoris esse, .cuius nomen ti-aulus praefert, nihil ei de hac nostra credulitate

praeiudicantes : alia vero , cum damnatio eius

qui creditur auctor in iudicio flagitatur. Vnde vel si iuraret iste accusator Theodoti esse omnia illa capitula, nec ita synodus ad condemnandum in Ecclesiae pace defunctiim iuramento eius deberet adduci. Quid igitux ille accusator damplius agere posset, quam testes citare meriti & numeri competentis , qui iurati hoc ipsum testificari vellani Z Porro neque hoc quod amplius agi posset eius codemnationi sufficeret.

Nam si dum viveret idem Theodorus, aduersus eum testes adducerentur, non oportuit in iudicium non deuocatum pro sola testificatione damnare. Si vero conuentus , vel reas tus conscientia, vel contumacia, indictiam praestolari nolire examen , iam non testibus de

absente, sed ipsi de se iudicanti potias cre- Cderetur. Nulla vero correctione, siue conuentione praecedente damnatus , de iniquitate iudicum iure quereretur, & acceptabiliter diceret, quod malignε vel temere adue sis absentem falsis testibus credidismata Propter quod in eadem sancta synodo pro reuerentissimo Iba clamauerunt Episcopi sepe duis centes , Male fecerunt qui eum tra ter c nones damnauerunt et quae aduerius absen-

456쪽

A tem sacta sunt evacuentur. Haec omnes di- a

cimus. nemo condemnat absentem. At si con- citra viventem acceptari testes non oportuit Vt damnaretur non nterrogatus, neque conuem

tus 3 quomodo eos sancta synodus , etiam si

contra Theodorum in eius testificarentiir ex lmine, iuste reciperet 3 An facilius esset mentiri de vitio , & dissicilius mentirῖ de mor-- tuo 3 Si autem interrogarentur iident testes, vn se certissime scirent illa , quae reprehende remur, a Theodoro esse conscripta , quid

B possent credibilius respondere, niv-qubd aut i iuris , qui eiusdem Theodori dicerenisur

ea reperirent, aut ab ipso dum viveret eius fuisse didicerint 3 sed librorum titulum, asfaciendam condemnationem illius viri , qus in Ecclesiae pace & maxima patrum laude vita excessit , non sufficere inpra docuimus. pr sertim quia conquestus est quosdam suos libros ab haereticis fuisse corruptos : Sc beatus Cyrillus de illo dixit , quia cum non es

set in promptu per na quae culpae suppone-

C retur , incerta capitulonim redargutio fieret;& qui haec agerent ; in incertum currentes& aerem verberantes inuenirentur. Quomodo igitur aliquibus , vel si adducerentur , testibus synodus crederet certum fuisse, quod Cyrillus recentiore adhuc renim memoria incertum. suisse testatus est 3 Si autem hoc

potitis dicerent, quod ab ipse Theodoro eius fuisse cognouerunt , quid respondere possent si eis diceretur, Quid igitur causae de ii

457쪽

vi haec quae arguitis,non tunc aduersus supersti- A tes ad Ecclesiarum praepositos deserretis, quan-- .do & in iudicio posset adduci, dc aut negaret quod sua fuerint, aut melius O interpretari posset, aut quod extremum est, abiicere si non

posseς 3 Nihil est igitur, qvbd sancti *nodus

de non condemnato Theodoro culparetur, elinamsi apud illam accusatus esset, & testes memriti & numeri competentis ad eius introdη rentur exam . Verona A: hoc Eutychianis demus , & constituamus qub probatum synodo fuerit illa Theodori esse capitula. unde certum B haberet qua silerint intentione prolatar Nam di multa sicut sentimus eloquimur, dc multa non sicut i nobis proseruntur,ita suscipiuntur ab aliis. Sed do hoc ponamus, quod illa capitula Theodorum errantem scripsisse cognouerint. Vnde scire synodus posset , virum ex illis, quemadmodum di m est, vel eorum similibus cilent, quae in suis dictis vel reprehendit, . vel emendauit idem Theodorus i Nam &hocium dicitur , qubd illorum reprehensio , siue correctio , aliorum quoque similium debuit Cexcusationi. proficero. Quod si etiam non ostonderetur quaedana in suis dictis culpasse, siue correxisse Theodorus , & ea quae in illo reprehendunt Ecclesiam latuisse credantur ;vnde synodus certum habet, qudd postquam illa scripsit non ςognouerit veritatem. , inspi- ante Deo, qui occult) ac mirabiliter selet in suorum coxcibus operari, ut eum sic iudica-

458쪽

A vel si probaretur , quod usque in die mortis suae aliquid de ineamatione Christi nescierit, tamen cesm non esset ab eius Ecclesia separatus, unde , sicut dixi, certum synodus naberet, quod in ipsa hora qua ematurus erat extremum, magna & ininuestigabilis miserico dia Dei,quae latroni non ignorata scelera dimisit in cruce, non etiam ipsi dedit pro tantis cius in Ecclesia laboribus & certaminibus aduersis haereticos , ut ab ignorantia sua resipisceret,& errore damnato latronem sequeretur , in

B paradisis statim & ipse cum Christo suturus, .

qui nunc dicitur de Nestoriano dogmate ante Nestorium fudie damnandus Quantos enim haereticos, quantos Ilidaeos, atque sen tiles idonea testificatione didicimus in ipso limine mortis fuit se conuersos 3 Sed quia publicus fuit error illorum , non potuit publica non esse conuersio , dum reconciliari,

dum baptizari ab Ecclesia silplicarent , dum

postremo reconciliarentur , leu baptitarentur: occultam vexb suam ignorantiam, & a nullo

C culpatam , quam Theodorus dicitur habuisse , cui & orientale Concilium attestatur, qudd nullam detractionem ab orthodoxis invita sesceperit , & de quo & aliis Proclus Episcopus dicit, quos nec vivos aliquando culpavimus, posset occulte respuere. Quo asi & non occulte , sed aliquibus conlatis hanc abiecit, tamen hos syn do esse posset occultum , & de occulto iudicare non

posset, quia hoc Dei est proprium , dicenis.

459쪽

Moyse , occulta sunt vobis cst filiis ve- nstris. Vnde & beatus Cyrillus ait : Iustissi-

,, mum apparet prudentibus viris cedere praeis scienti uniuscuiusque voluntaterii. Cur ereo culparctur haec synodus , quae Deo cederedomnia praescienti, nec auderet, ut quidam occultorum iudex osse, quod colus est Deus RVerum neque illud modestus Oisquam , sicut arbitror, definire praesiui nit, quod haeretici habendi sint omnes, qui non pertinaces, sed ut imperfecti, & ad diicendum parati , minus aliquid in Christiana fide eo Bgnouerint ; sicut etiam ipse Thomas Philippus Apostoli. Nam.& Thomae dicitur .

su cum sum , non cognouistis me Philippe. α , Non cre is quia ego in patre , cr pater in me est ri Quis ergo tales haereticos dicat, ii praesentem vitam, quamuis adhuc igno.

finierint , quam

alli poste non credunt; cum m Joratos A - .postolos , nec in ipso tempore quo haec tu Cnorabant, haereticos stille audeat sitspicari 3 Vcrum hinc quoque postea multa dicemus.. incertum synodus habere: , &Theodori es. omnia illa capitula , pro qui- . bus ab Ecclesia diceretur excludendus ; quod etiarnsi certum haberet , quali tamen lae-iniat intentione prolata , adhuc et estet incertum': qubd s & errasse illum sine dubita- inlatione cognosceret, non contii 4 etiam

460쪽

A quod errorem postea non emendauerit appareret : neque si hoc quoque aliqua certa ra,

tione constaret,quisiluam pius & grauis definire praesumit, quod haeretici sint omnes, qui sine pertinacia inChristiana fide falluntur,si necdum instructi in Ecclesiae pace vitam finierint: quis nisi impius,quis nisi temeratius dicat, quδd illa

synaodus inter tot incerta debuerit Theodorum sub anathemate condemnare ρ Sine dubio autem consideras, Imperator, quanta Eutychianis eorumque fautoribus nulla ratione cogente spons te dedimus, sue concessimus ; & tamen eis v ritas non concedit, ut sententia magnae synodi, quae epistolatii laudes Theodori continentem pronuntiauit orthodoxam,culpabilis iudicetur. Quod si tantae nobis conuictiones, quaS pro experta obstinatione aduersariorum protulimus,

defuissent ; quis religiosis reprehendere possct hanc synodum, quae quod si i datum non ostvsurpare non ausa est 3 Nam Ecclesiae suae nullam Dontinus in mortuis ligandi & soluendi ilial uit potestatem , clim dilaipulis sitis diceret: C Vescumque astigaueritis super terram, erunt Iigata ct in coelobest quscum que frueritis siper terram,erunt fluia j in caelo. Eos igitur soliim,quisant in terris digare accepit &soluere. & idcirco reprehendi non debet, Obd T sodorum, upi si culpabilem nosset, tamen quia non erat in terris alligare non ausi est. Aliorum quibus hoc ylacuit,non eius fuerit ista praesumptio. Nam sicut non oportuit audere ae soluere post mortem eos qui alligati erant interris,qiuod quidemilaibere videtur nonnullam piutatis imaginem:

Mari.

SEARCH

MENU NAVIGATION