Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

c. 26.

duos dicat Deos,anathema sit. Non enim exar- Aquamus vel comparamus filium'patri,sed subiei in intelligimus. Neque enim descendit in Sodoma sine patris voluntate , neque pluit ex se,sed a Domini auctoritate,scilicet patris. nec sedet ad dexteram a semetipse,sed audit dicentem patrem, Sede ad dexteram meam. R silmque,Si quis innascibilem & sine initio dicat lium, tamquam duo sine principio & duo innascibilia N: duo innata diccs,duos dicat Deos, anathema sit. Caput enim quod est principium omnium Christus : caput autem quod cst prin- dcipium Christi Deus. Ita enim ad unum,qui est sine principio omnium principium, per filium uniuersa reserimus. Et iterum. Confirmantes Christianisimi intellectum , dicimus quoniam rasi quis Christum Deum filium Dei ante saecula subsistentem & ministrantem patri ad omnium perfectionem non dicat, sed ex quo de Maria natus est,ex eo & Christum & filium nominatu esse, 6 initium accepiste ut sit Deus dicat, anathema sit. QMe omnia memoratum Sirmiense Coricilium S. Hilarius necessarie contra Pho- Ctinum & Orientales assierit decreuisse. Quorum fassicientem cxcusationem faciens quomodo sint accipienda demonstrat. Haec ergo Athanasio haec Basilio, haec Hilario , & omnibus viris sanctis, sollicitudo fuit, ne culpatis velut haereticis eis qui in Ecclesiae pace atque honore desuncti sunt , ipsa quae illos magno bonore dignata est Ecclesia culparetur.Et ideo vel si for- te inueniantur aliqui in plurimis approbati,quicumdem Theodorum damnent velut haereticu,

472쪽

LIBER X. s3A hoc probabiliter profecto non ficiunt ; nec in

eo sequendi sivit,in quo consiletudinem Ecclesiae non sequuntur. Vnde si Calchedonensis synodus, Ecclesiae morem in defensionem ipsius Ecclesiae sequens, dicta Theodori similiter excusaret, quis eam de hac pietate atque cautela nisi prosanus argueret nec tamen & hoc sine Athanasio & .Hilario possiet. Porro aliquid, tale non secit, quae hinc inuidiam sustitiet , . quod alterius ad se delatam opistolam, nec de . laude Theodori accusatam, pro verae fidei coim B fessione quam continet, pronuntiauit ortho

doxam.

IN spicIAMus autem ipsos Eutychiano- CΑp.VII. rum fautores, qui dicta in Ecclesiae pace quiescentiu,quoniam obscurum aliquiit Acis inuenitur, damnari magis quam excusari volunt, utrum ita vigilanter cauti sint,ut in suis dictis atque conscriptis reprehendi nullatenus queat. Si enim tam circumspecti sent, ut in nullo de- prehendantur offendere,tolerabile sortasse dica . .

tur, qudd sita sapientia freti, ad nos nostrique C similes, qui in multis offendimus, condescedere non dignatur. Versim quid agemus,qubd nullos ab eis in alia causa conditos libros audiuimus, i quorum discussione irreprehensibilem eoru peritiam & peruigilem porsimus probare cautela λPlacet ergo eis i in noc libro,quem communi

ac diuturno tractatu in praeiudicium s. smodi scripserunt,siue scribi secerunt, perfectam eorunusquam culpabilem scietiam requiramus' sed

iam etsi non omnes,quos continet,quonia aliud

in hoc opere demonstrate suscepimus, multos

Ff iij

473쪽

iame ex occasione prod idimus,eius in ulta quo- A que mendacia,sibique contraria.Vbi&hoc docuimus , quia cum mendacio studeant,nesciunt vel quomodo mentiantur,ciquomodo per eandem scientiam etia verum contra se aliquando

loquantur. Si autem in hoc libro, in quo is ib- scripserunt,alienos errores,siue falios,uue veros arguere intenti in tantis reprehcns simi, qua fronte non dicam Theodori , sed cuiuslibethontinis dicta culpare praesumunt' At erubescent isti iudices mortuorum,si per totum ipsum, librum eorum consideremus inscitiam : & id- B circo in ipsa tantum sententia,qua Theodorum cum suis dogmatibus damnauerunt, inspicere eam ac demonstrare propositi. Dixerunt enirn is sicut narrauimus , Si quis non anathematizato Theodorum Mopsiaestiae,&eius dogmata,eon ,, que qui aut ei similia siluerunt, aut sapiunt, ,, anathema sit. In qua sententia intende quae quot & quam magna vitia reprehendam. Primum est, quod eum contra sententiam patrum, Ze totius Ecclesiae iudicium, in cuius pace defunctus est, anathemati sebdiderunt. Secundum Cautem, qubd condemnando omnes qui ei non. dicunt anathema , memoratos quoque vene

rabiles patres, & ipsam quae Theodoro communicauit Ecclesiam,atque omnes praesentes in

corpore Christi fideles, qui siue quod in Ecclesiae pace vitam finierint , siue qubdmec erro

res eius , nec nomen audieruat, eum non ana-

thςmatizant , decreuerunt ut anathema fierent: quod apertE contra iustitiam . & contra morem Ecclesiae fas uni esse iam diximus , i

474쪽

Λ vllum talemvenimus exemplum, ubi nathema facti sint, qui alicui haeretico, quem ignorare possunt,non dicunt anathema. quod nec isti decernerent, nisi ad synodi Calchedonensis iniuriam, quae cum apud se recitarentur eius laudes , non ei dixerit anathema. Tertium vero est, qudd sine ulla exceptione generaliter eius dogmata, &uniuersos qui eis non dicunt anathema condemnantes,in quibus nec ipsi negant plurimρ recta esse,non solum quos su8ra memorauimus patres, & alios praeteriti vel praesciitis B temporis innocentes,verum & ipsam catholica fideni,cuius assertionibus omnem ha resem, te, stante Ioanne dc Domno Antiochenis,atque Orientali Concilio,Theodorus expugnauit,&qua secundum Cyrillum,ut interim perhibent, magnifice aduersus Arianos & Eunomianos asseruit, anathematizare procul dubio couincuntur. Q rartum est , quod contenti non fuerint illos tantum anathematizare qui similia sapiunt: sed iterum contra iustitiam Ecclesiaeque regula addiderunt & illos qui similia sapuerunt. Et quam-C quam Theodorum nihil mald sapuisse probauerint; quantum tamen ad eos attinet, condemna-

uerunt omnes ab ipso,in quem illa incidisse putant,erxore conuersos:nihilque illis praestitit sita conuersio,quod iam talia non sapiunt,quado &propter hoc damnantur, quod aliquando talia sapuerunt. Vbi quid agent de Martha & Maria sororibus Lagari, quae familiari deuotione ipsi Domino,durn hic in carne degeret, adhaeserunt Et tamen utraque, id est prius Martha ac deii de Maria legitur ei dixisse, Donilae,sifuisses hic. Io ir, zi l

475쪽

srater meus non fuisset mortuus. Quae liccd crederent quod ipse eiset filius Dei qui inmundii venisset; tamen non dicerent,si suilles hic, si Eucognoscerent sicut Deum ubique esse prς sentc. Eade ergo sipiterulit quae dicitur sapuisse Theodoriis,& cum Theodoro simul anathematizatae sunt. Et quantos vel eo tempore in Evangeliis MApostolicis scriptis tales mille cognouimus 'uantos etiam nunc tales in grege fidelium ibi a anchorti mysterioru participatione, &simplici praeceptorum obedientia placentes Deo vidimus cum ipsi primi pastores eius Apostoli Asc aliquado sapuerint,quos omnes cuTheodoro vidimus in hoc anathemate condemnatos Z Naetsi dicantur Thomas & Philippus, qui aiunt, Ostende nobis patrem, susscit inobis non hominem tantummodo credidisse Christit, sed Desi, quamuis patre minorem,aut separatum a patre, propter quod etiam dictum est , Non creditis quia ego in patre, pater in me ebl 3 similia proculdubio Capuerunt eis quae eutatur sapuisse Theodorus. Non enim dissimilis aut minoris ignoratiae fuit,vel minore credidisse Deum vel a Catre filium separatu. Nisi sortE sic nobis errorcstoriamis displicet,ut placeat Arianus. Quomodo libet croo sapuisse dicantur,aut eade pro culdubio,aut similia sapuersit. Pro hac ergo pra cipiti & inconsiderata sententia sita respondeat qui tantummodo alienis calumniari sciunt, sua vero defendure nesciunt, & si quid possunt, ab istis vinculis manifestae veritatis absoluant: ct forte credimus quod acceperint potestatem li-

rudi eos qui suser terram non sunt, quam

476쪽

A Apostoli acceperunt. Ecce quatuor magna vitia, non obscura, nec de aliquibus secretis edu-

ita, sed clara de manifesta, eos docuimus incurrisse. Quomodo igitur ille subtilis eorum intellectus in nocte ob rarum quaestiolium elucubratis excogitationibus aduersiis liena dicta pervigil, in sitis obtusiis inuentus est & medici die lethargicus 3 In quantis autem librorum voluminibus isti censoru mortuorum iudices tan, tos & numero & magnitudine secisse deprehenduntur errores ' N onne una breuisque 1en-B tentia est, quae semel tincto calamo scribi potest, Si quis non anathematietat Theodorum Mopsuestiae, & eius dogmata, eosque qui aut similia ei sapuerunt, aut sapiunt, anathema sitὶ & in his paucissimis syllabis longo tempore meditatis, tam multi sapientes,& quod est amplius,alienorum dictorum scrupulosissimi & calumniosissimi discussores, in ea ipsa calumniae suae sententia

sic errauerunt, ut etiamsi vera forent, quae in denotationem sanctae synodi de Theodoro iactant,

non pollent eorum erroribus comparari. Et ait

si det isti discutere ac reprehederetillustris docti j-nae viros, quorum sunt innumeri libri,qui non sune magnis & multis erroribus semel intinctum calamum scribendo ibiadere potuerunt ' Illud etiam considerandum ell,qubd Theodorus,nec dum Nestorianis apparentibus, in alios inten-dcias , & oppugnantibus Synusiastis obuius, aliquam offensionem ad aliud pergentis transtu. sermonis incurrit. Isti verb, quia non immer to Venia caret, longo pacis otioseduli re quieti,s tam e quieti,non solum ni tipliciter & graui-

477쪽

ter errauerunt; sed inter se ac tantos patres, de avniuersam lue Theodoro commimicauit E clesiam,ipses quoque Apostolos,interposuerunt anathema. Qi md ille in quibus ab eis reprehenditiiu non fecit, qui nunc pro selo praeiudiciosi nodi stib anathemate condemnatur. Vnde si

ante centum annos audax & asperum sanctis patribus apparebat,ut anathema imponerentur diotis in pace Ecclesiae mortuorum, quanto nunc audacius est atque asperius, ut non solum eorum

dicta, quod constat olim prohibitum, sed personae quoque damnentur ' Et patres illi, qui condemnare prohibebant Theodori & aliorum di- . ista,consillissimὶ dicebant, Quis enim nostram speret no defungi3 aut a quo no dictu est aliquid,

quod alium politi mouere 3 cauentes utique, ne

tali exemplo ipsorum quoque dictis post mortem ii a oneretur anathema. quantum nos metuere debemus exemplum posteris dare , quo non sollim dicta post mortem dicentium, sed personas quoque condemnent 3 Nam si Theodorus post tantos suae defunctionis annos deto- standus creditur, qui non probatur correctioni restitisse dum viveret: si Theodorus condemnatur, qui neminem condemnauit in Ecclesiae pace defunctum : si Theodorus excluditur, qui non inuenitur in Ecclesiae praeiudicium scripsisse ali- quid, de quo ipsa conturbaretur Ecclesia. quid de nobis agitur , si multis tumultuose nostrae praesumptioni contradicentibus,non exemplum tantummodo,vetiim etiam causam posteris demus aduersus nos talia praesumendi' si tamen diaccnda videatur illa praesumptio, d non magis

478쪽

A praesumptionis digna reprehensio. An sortiὶ cuiupiam videbitur indignum, ut qui in Theodori

condemnatione, tot stactos patres, tot innocentes, tot placitas & familiares Christo personas, atque iplos anathematizauerint Apostolbs, ne tantum facinus maneat, ipsum potitis cum suis condemnetur auctoribus Z Corrigant ergo nimis profanam temeritatem sitam, aut si nihil se putant corrigendum fecisse, facti rationem reddant, & non in alienorum reprehensione dictorum, sed potius in sitorum desensione, lihbtilit tem ingenij,de qua multu gloriantur,ostendant. Hoc de vestra iustitia petimus, ut si respondere tentaverint, ultra cis non liceat fissi titulo vestri nominis sita & profana conscribere. quia licet docentibus Apostolis didicerimus, quod Deo magis quam hominibus oporteat obedire: quantum tamen in nobis est, optamus/Deo obedire & hominibus, dum ea volunt & imperant homines , quae contraria non obedientiae quam Deo debemus.

FINIS LIBRI DECIMI.

479쪽

CAP.

EPISCOPI

Pro defensione triunt Capithdorum, LIBER XI.

VLT A sunt equidem dicta, quibus Acalumnias Eutychianorum magnam synodam Calchedoneiisem etiam de Theodori causa criminantium ex omni discidimus parte. Quid enim iam superest v de causari pouint, quando non solum ea concidentes quae finxiise illos monstratum est, ver m Diuri

etiam purima quae nec conficta sim nostra sponte ut eis illuderemus dantes, sic quoque docuimus eandem synodum inuicta & euidenti x, gitorie defendi' At tamen quia voluimus eis amplius quam in superioribus fecimus comprobare , quomodo multorum patrum doctrinam, quos & ipsi nobiscum honorare se dicut, in condemnatione dogmatum Theodori criminentur;& quia non tam pro memorata synodo, satis abundeque purgata est, quam pro mL

480쪽

A dem pallibus decertamus; statuimus in hoc volumine magnorum sirorumvicta proferre simialia, ad exculindu dissiciliora his pro vibus eum

putauerunt, tanquam magistrum N estorij anathemate percellendum: ut in plurimis exemplis videant,quod sapientissimus Ioannes Antiochenus cnm orientali Concilio scribens beato Cyrillo de quibusdam capitulis supradicti Theodori dixit. Sed illis quae putantur obscura simi- lia multa & a plurimis interioribus eius, & gloriosis patribus dicta inuenimus; & periculu im- ot pedet non leue, ne istis etiam illorum soluamus, eius viri reprobantes dicta,qui in Episcopatu de-

lanistus,agonibus autem aduersiisArianos &E nomianos & alios haereticos decem millibus per omnem suam vitam Vbique decoratus est.

quod si fiat, multa etiam ab aliis sanctis patribus apte dicta retractaturi sumus. &post aliqua. Quis enim, inquit, nostrum speret non defungiὶ aut a quo non dicium est aliquid, quod alium possit mouere3 Et suffecerat quidem haec prote-uatio tanti Concilij ad compescendam temora- C riorum audaciam, quod multa similia capitulis, quae in Theodoro culpant qui occasionem faciebant contrario dogmati quo tenebatur,etiam

a plurimis anterioribus & gloriosis patribus dicta iniicnient. Sed quoniam modo ei non creditur,cui hactenus bene creditum sitit,&ratio eius

sana contemnitur, qua rursus ait, aut a quo nondi m est aliquid, quod alium possit mouereὸ necessitate compellimur ex eisdem multis similibus patrum dictis aliqua proferre, & in quo movere possint ostendere, ut Eutychiani, eocccccc ce ce

SEARCH

MENU NAVIGATION