Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

is bus in regia ciuitate valde cile comprobatuso Npare a nullo quoqua neque maiorum, neque is similium,iudicatus est haereticus:e contratio auis tem ab omnibus sacerdotibus,propter eam quaeri illi aderat doctrinς gratiam,in admiratione se is per est habitus, &Superiorem honorem gloriai, possedit.&nona sacerdotibus tantummodo sedis 1 sacratissimo vestro auo,dicimus ter beato,&ὶ

Deo imperii sceptra sumente,& vobis trasmittente Theodosio. qui in desiderio visionis viri

factus,in Ecclesia eius doctrinae fuit auditor ma- BPus ille Imperator : nec arbitratus est alterum se talem comperisse doctorem, stiperadmiratus quidem eius doctrinam,& colloquio delectatus atque obstupefactias tunc, quem minc spernunt i 'aliqui, tanquam sortem sumentes probandi de reprobandi obeuntium doctorum quos volunt. Iam verb dca vestro Imperio, pro rui reuerentia,&spiritali sapientia,ei saepius attestatum est, dc vestris literis honoratus est. Itemque de

illo inserius: Iste ille est Flaviani magni Antio

chensium sanctae Dei Ecclesiae pontilicis aman- Ctissimus discipulus,& B. Ioannis Constantinopolitani Episcopi condiscipulus, cuius memo- triam rediuiuam fecistis,maximam hinc gloriam pietatis vestrae imperio facientes. Dicunt &alia, quae tunc conuenientias memorabuntur, cum & aliorum sanctorum parrum testimonia,

quibus eidem Theodoro similiter attestati stat,

proseremus. Et cum Ioannes Antiochenus , &

ceteri Orientales Episcopi , Mopsuellenum Theodorum praeconiis in eisdem epistolis,qua-

82쪽

2 A rum formam se attendisse in suis dissilitionibus

m Calchedonensis synodus fatetim , tamquam Α-postolicam declarantcm doctrinam, ut epistolam B. Leonis acciperet: quomodo non in eiuScuacuationem pro laude Theodori damnaretur epistola Iba et si,ut dichium est, non eam pronunciaret orthodoxam, neque ad eius deferretur examen Z Nam si quia Theodorus, ut

aiunt, Nestorij quidem magister fuit , maiore autem quam ille impietate blasphemavit:& si quia omnia Theodori dicta aduersus Christum B diaboli transgrediuntur insistam, ideo non si lus ipse iuste damnatur , sed etiam quae illum laudauit epistola: synodus quoque Calchedonensis iuste damnabitur, quae non tantum maximos laudatores ipsius Theodori, praedictum Antiochenum, & ceteros Orientis Episcopos, suscepit ut patres, verum etiam ipsas quibus P cum laudauerimi epistolas secutam se fuisse in suis definitionibus confitctur. Pervides igitur , clementissime Imperator , quoniam vel si noI quoque contra testimonium conscientiae, C denegemus epistolam venerabilis Ibae orthodoxam suisse iudicatam in synodq,& huic mem-dacio etiam illud addamus , quod nec ad eius fuerit delata iudicium, praedicta synodus a nobis non possit defendi, si eandem epistolam pro Theodoti laude damnemus.Et illi quidem qui videntur in Ecclesia falsi fratres, qui utinasoris essent, modo negatibus non resistunt,quin inamb & laudantur. Quod ut nos seducerent fallaciter immiserunt: ut postea nobis ab ipsis,

vel ab his qui foris sunt dicatur haereticis, qui

83쪽

Theodorum iustὸ damnastis, quod eius omnia Adicta diaboli transgrediantur insaniam, de ideo consequenter etiam Ibae reiecistis epistolam, atque a synodo negastis esse susceptam; crimini

utique deputantes,si eam orthodoxam pronuntiasse diceretur, quae blasphemum laudauit &impium : quomodo ipsam Calchedonensem

synodum recipitis, euidentissime testantem illas epistolas Apostolicam declarasse doctrinam, de haereticorum maledicta reiecisse ι in quibus doctrina Theodori multo maiore,quam in Ibaecpistola, praedicatione laudatur Z Amplioris au- Blem delim est,qubd illarum epistolarum iudicio atque auctoritati se subdidit, qtiam si malEde ipsa, quod negastis, Ibae epistola iudicaret. sed & hoc addiicient dicetes,ista est quam magnificatis Apostolica Leonis vestri doctrina: cuius epistola si nodus Calchedonensis illaru epistolaram testimonio,vel exemplo, cusare tentavit,quae profanum Theodorum,& a vobis prosia impietate damnatum , maximis praeconiis extulerunt. Haec clim obiecerint, quid respondebimus,obsecro3 quid dicemus nostro iudicio Cnobis ora claudentes , nisi hoc unum fortasse quod restat,& ad quod nos omnia compellunt, illam synodum non recta de fidei Christianae dogmatibus censuisse ξ Hoc enim consequitur, si haeresis crimen est laudasse Theodorum , in illis epistolis praedicatum, quarum se formam attendisse in sitis decretis,quibus B. Leonis approbauit epistolam , praedicta synodus confitetur. Si autem volumus immutilatam nobis eius auctoritateni manere, non dicemus Nestoria

84쪽

LIBER II. 6s

, nam epistolam venerabilis Ibae pro laude Theodori,quem in illis epistolis, quas tantum praetulit,anaelius inuenimus esse laudatu. Sicut autem ipsarum epistolarum testimonio conuincuntur, qui cum teneantur Calchedonensis auctoritate concilij, a quo laudatae sunt, nolunt v-nium de Trinitate dicere dominum Iessem Christum: ita&illi earum testimonio conuincentur, qui simili fide probantes eiusdem decreta C*nciiij,epistolam vener bilis Ibae, quia Theodorulaudauit , tanquam Nestorianam voluerint ab-B dicari.Et haec adserta Rint,vel si,ut iam diximus,

non eam synoduspronunciaret O avidoXam,nec

apud eam recitata posset ostendi. Quia vero fatetur quod ibi recitata fuerit, adhuc cis amplius concedamus , dc dissimulemus ab hac quoque sententia synodi,qua pronunciauit quod sanctis

simus Ioannes Antiochenus,haereticorum mal

dicta reiiciens, & Apostolicae doctrinae dogma declarans, totius Orientis confessionem, velut ex uno ore,sanctissamo Pcoclo,&ei qui por idem tempus mundi regebat gubernacula,destinauit: C ut sicut negatur cadem synodus epistolam ven rabilis Ibae orthodoxam pronunciasse, ita etiam negetur memoratas sapientissimi Ioannis , de totius Concilij orientalis epistolas, in quibus Λ Iopsiles enus Theodotus multo amplius laudatus est, approt e, & earum formam in sua definitione , Nemadmodum docuimus, atten disse. Num id etiam sic non in reprehensionem ipsius synodi pro quacumque causa praedicta epistola videbitur 3 Nam si credendum

est ad zelum catholicae fidei pertinere , qui d

85쪽

post centum serme annos tanquam Nestoriana damnata est: sancta illa synodus haeresi Nestorianae cohibuit , quae apud se recitatam eandem epistolam non damnauit. si tamen sola illa synodus, &non tota Christi Ecclesia usquequaque dimisa , quae decreta ipsius syllodi in magna semper auctoritate sitscepit. Indubitata est igitur,obd synodum Calchedonensem non falsa negatio, ad deceptionem facilium ab haereticis ad inuenta, sed sola possit defendere ratio

veritatis : quam nos, discussis ipsorum haereticorum fraudibus atque mendaciis , Deo adiu

uante reddem .

C , , iis V τ autom clςmentiae tuae magis appareat, quod non forsitan minus occurrente ratione,

qua illa defenderetur epistola , negatum sit a synodo suille susceptam ; sed potius in praeiudicium ipsius syllodi facta sint omnia , quae in

in eius surgatione elaborata dicuntur: considera quaeso , aut eos etiam qui talia consic serunt interroga, cur tanta in ipsius epistolae reprehensionem scripta ; cur tam multa Vitia adscripta sint, nec ab ipsis Ibae accusatoribus imputata; cur postreinb velut impia & N storiana damnata est. Non & istud defendendae synodi necessitas flagitabat: clim magis excusari debuerit, ut etiam si metuendum putabatur , utroque defensionis lexre muniri synodus videretur , cum dicerent Millam episto-ilam non suisse susceptam , & vel si sulcepta fuisset, synodum non este culpandam. Nunc autem congerunt in ipsam epistolam multa crimina , adfingunt velut acceptabiles damnatio-

86쪽

A nis eius causas, quod ab haereticis expectatum est;& iactant non fuisse susceptam , quod ostendere nemo potest . Namque clim venirent

ad locum ipsius epistolae , ubi refert Ibas , de

dicit: Multi autem, ante oculos non habentes μ' Dei timorcm,occasione Ecclesiastici geli, ini- remicitias, quas oculias in cordibus sitis habe. cibant ad effvistum perducere sestinauerunt. Ex o quibus vitus existit nostrae ciuitatis tytannus, ις quem nec tu ipse ignoras ; qui occasione fidei renon solum nunc viventes insequitur, sed & hos re B qui olim ad Deum praecesserunt. Quorum Vnus et est B. Theodorus,praeco veritatis & doctor Ec- raclesiae. qui non solum insta vita colaphizauit . haereticos per veritatem suae fidei , sed dc post .. mortem spiritalia arm in libris propriis Eccle- resiae filiis dereliquit,sicut & tua reuerentia eidem vi collocuta cognouit,&ex his quae scripsit instru- ιιcta est. Hunc praesumpsit qui omnia praesumit ιι in Ecclesia palam anathematizare. qui propter ας zelum Dei, non solum propriam ciuitatem ab re errore ad veritatem conuertit, sed & longe po- ας sitas sita doctrina instruxit Ecclesias. Cum ergo ciad istum locum, sicut dixi, venirent,ubi quemdam denotat idem venerabilis Ibas ad Matim Persam scribens, quod Theodorum anathematizare praesumpserit : quamuis ipsius epistolae verba non ita in suo libro posuerint , sicut ha bentur, sed quae voluerunt pro sua voluntate decerpserint: tamen non dubitauerunt dc hoc addere dicentes , Oportet aperte inspicere ad GMarim epistolam, omnia quidem sine Deo &impie dicentem: illud tantummodo ostenden- E si

87쪽

M tem bene,quia ex illo Theodorus per Orientem Ais in Ecclesia anathematizatus cst. Vcilem itaque mihi responderent,atque monstrarent,non dico

qui talia scripserunt, ipsi enim sciunt quid egerint) sedisti qui talibus subscripserui, quomodo confirment qubd illa epistola ad Marini scripta

omnia sine Deo & impie dicat. Num etia con- . fessionerti duarum naturarum Christi damnauerit. An non in eadem epistola continentur haecis verba: Ecclesia enim sic dicit sicut& tua sanctitas novit, & sicut a principio didicit, & confiro mata est diuina doctrina ex libris beatorum pa- Bis trum,duae nazur na Virtus, Vna persona, quod

,, est unus filius dominus Iesus Christus. Liquet igiturpamque quantum existimo,etiam his quibus serti aliud videbatur, quod astute ad denegationem duarum Christi naturarum, lub obte- tu nescio cuius nouae diligentiae,epistola illa da nata sit. Nam quare dicerent quod omnia sine Deo & impiὶ dicat, nisi ut illud quoque complecterentur,qubd duas Christi confiteatur esse

naturas λ Ac ne secundum aliqua loquendi con- sietuditaem acciperetur, quod dixerunt omnia, Gnon leuiter, sed caute atque sollicitE se id positisse exceptione addita monstrauerunt, adiiis cientes atque dicentes Illud tantummodo oste- ,, dentem bene,quia ex illoTheodorus p Orien- ,, tam in Ecclesia anathematizatus est. Si igitur illo tantummodo excepto,omnia sine Deo & impiὸ dicit, in ipsis omnibus proculdubio etiam illud voluerunt intelligi , quod duas professa est in Christi eme naturas.Non aute, sicut iactant,hoc illa bene ostendit epistola,quia ex illo Theodo-

88쪽

'A rus per Oriente in Ecclesia anathematizatus cst, cu hoc ab uno factu reserat: sed hoc potius bene ostendit, quod anathematizandus non sit, quem Orientis Episcopos,qui hoc impia iudicauerui, sine dubitatione condemnat. Vt aute alio quoq; ostendamus indicio, qudd ad denegatione duarsi

Clitisti naturarii quas in memorata epistola co- festus est idem Ibas, adiecerunt ut dicerent eam omnia sine Deo & impie dicentem : recordare,

B quaeso'Imperator,quae formula prilis data fuerit damnationis ipsius epistolae,& quq sit modo co- posita. Naprius dictu fuerat: Si quis dicit rectam cile ad Marim impiam Distolam, iuς dicitur ab

Iba esse facta, aut eius alterior est, & non misis anathemati subiicit,ut pote male tractante ctum Cyrillum,qui dicit quia Deus verbum factus est homo, &eiusdem S. Cyrilli x I I. ca- pitulis detrahentem ,& primam Ephesinam sy- nodum impetentem,Nestorium verb defenden- tem, laudantem autem Theodoru Mopsuestiae, C anathema sit.Nuncaute,siubmotis his omnibus causis , nolo dicere virum veris aut qualibus, ne propter ipsas tantu videretur esse damnata,ac non etia pro consessione duarum truturam Christi,iniam continet, postea talis data est sormula sus seribendi,& sic absolute fieri praeceptum estp. Si quis dicit tectam esse adMarim impia epist lam,aut eam defendit, & non anathematizat ea, anathema sit Clim ergo & in ipsius contestatione libri pronuntiauerint qudd omnia sine Deo

& impiξ dicat, & in siibscriptionis formula,qussi

89쪽

postea mutauertant,abstulerint alias qualescunq; Adamnationis eius causas, ut non pro aliquibus damnata,sed pro omnibus videretur quid Qtudintelligendu est,nisi quia sub praetextu taliae diligentiae consessionem duatu naturaru Christi de struere volueruntZEiuendauerunt &alia,& adhuc emendant,in eodem nescio quili suo libro: si tamen emendatio illa dicenda est,per qua non aufertur mendacium, sed augetur. Vndo si post hanc quoq; responsione nostra mutauerint alia, nobis imputare non debent quasi salse reprehederimus,quae ab eis aliter dicta sunt.Si ennii alia Bquando consisteret, & mutari atq; mutare desinerent, songrua dictis tesorum iniiciliretur etianostra respmasio. d liquis qua dolos eorsi ex his quae ii orauimus inuestigare non possit, quoniam non omnes habent studium lectionis, cui sola ipsius facti consideratio no sussceret ad

cognoscenda factionis haereticae non experta cc

silia3 prinitim quod subitb, & nulla saltim prouocante causa,antecentum serme annos ab uniuersali iudicataCocilio ventilatur. Deinde quod data sermula subscribendi qua non liceret exce- Cdere,passim & ubicunq; reperti,ad augendumnnmeru alieno decreto subscribere compelluntur ' copi, q4od per diuersas circumlatu prouincias omnium sacerdotum videretur subscriptione firmari. Nam scientes Eutychiani quoniapriuata cuiuscunq; voluntas uniuersali synodo pretiudicium, quod semper quaesierunt, inferreno posset;id egerunt per suos satellites,arte qua solet haereticoru exercitata malitia , ut quasi totius clesiae iudicato N estoriana esto epistolam

90쪽

Α comprobarent,de cuius receptione uniuersalem synodum criminantur. Nam alia causa nec videtur,nec dicitur, pro qua si1bscribendu in multas prouincias mitteretur. d si & h. aec intelligere non possetnus,quem fanum tandem non sollicitaret, si ei nec petenti, nec egenti , ingereretur antidotum, quod utique contra aliquid dari, ipsum nomen eius indicium est Z Et propterea si morbus non sit contra quem detur,non sine su spicione auferendς salutis ingeritur. Quod tibi, religiose Imperator, non aliena ratione suade-B mus.nam vestrassent ista quae dicimus. Tu enim cam pro firmanda,vel amplius publicanda,condemnatione Theodori Alexandrini aliorumque

similium,beatissimo Romano Episcopo scripsistis,hoc etiam quω asserimus addidistis, ita dicentes: Ceterum quod generale dicitis fieri do- μbere Cocilici,quq huius rei causa sit ignoramus. Nullus ignotus processit haereticus,nulla nostris uest temporibus nata perfidia,nec aliquid in fide, quod retractari debeat, inuenitur. & intulistis quod dc nos in hac causa dicimus: Qui enim fa- GC nis ea adhibet qu solent adhiberi vulneribus no

reducere cupit,sed expellere sanitatem. Haec tua Gest ratio,serenissime Imperator. I qua si no apertamus aspectu,non aliud de causa pr senti possimus iudicare,nisi quod in condemnatione ii ius epistolae fautores haereticorum non reducere cupierunt,sed expellere sanitatem. Ob hoc ergo non abducimur falso titulo nominis tui, ut qu*huic sanet rationi contraria cernimus, tuae piet tis esse dicamus;aut talibus purgatam credamus sanctam & uniuersalem synodum, quasi hacte-

E iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION