Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

,, Deus verbum, de inquendam inconsuetum . ,, incompositum vitae modum tranas mans ea is quae nostra sent , & in riouitate vitae , quae ,, non itim fuerat prius agnita , reformans, ieiunium agit ita longum. Nunquid antequam baptizaretur Christus non spiritalem vitam egit , aut baptismo Ioannis ii diguit , ut illo sacratus institueretur etiam spiritaliter vivere, cam neque illi, qui ab Apouolis baptizabantur in nomine ipinis Domini nostri Iesii Christi, eguerint Ioannis baptismo sacrari r modo ergo dicitur , quia cum baptizatus en sset Christus , spiritaliter vixit ; δc quod scri- Matth. r ptum est , Tonc Iesu dunim est a spiritu si temptaretur a diabolo , hoc significatum esse creditur, ut habitarct si iritaliter & vitam ageret spiritalem 3 Itemque dicitur adsuefaciens ad vitam spiritalern proprium iam temptim in quo Deus verbum : quasi prius eidem templo consuetudo fuerit vitae carnals , quod de Spiritu sancto conceptum aliud quam vitae spiritalis esse non potuit. Quomodo igitur adsuefieri dicitur ad spiritalem vitam, clim Cad eam non studio sed natura suerit ordina- .

tum Z cui nihil unquam defuit ad persectionem largitatemque virtutis. quoniam e

spiritum. & item, De plenitudine eim omnes ac cipimω, gratiam pro gratia. CAP.VHI. Ex PONENs etiam Euangelium secundi inara Ioannem , libro primo sic ait. Dij & Dei filij

et fidem ostendimur. Inhabitauit enim inno,

qui secundi im naturam filius est R Deus.

522쪽

ter. Inhabitat autem Verbum sicumn omnibus, &rivno, quod propter nos & ex nobis sis ce-. . ptum est templum, Ut omnes habens in semetip- 1 3,reconciliet,& omnes in uno corpore apud pa- trem. Si ex verborum sonis, de non ex intentione , doctores Ecclesiae iudicentur, quid de iisto putabimus qui dixit : Inhabitat autem Verbum Dei sicut in omnibus, & in uno, quod propter nos & ex nobis susceptum est

templum Z Quid ergo Cyrillum NestoruB damnatorem hoc sensisse credimus, quia Deus Verbum sic inhabitat in uno templo, quod propter nos & ex nobis susceptum est , quem- admodum communiter in omnibus habitat, &non potius ut una esset ipsius habitantis Dei Verbi templique persona λ cum Theodorus,qui condemnatur quasi Nestoriani auctor erroris, sicut in tertio libro memorauimus, dicat, Inha- re bitato quidem 1 Deo verbo ab ipsa in utero ma- cetris plasmatione: inhabitato vero non secundum cecommunem inhabitationem, neque iuxta eam rec quae in multis intelligitur gratia, sed iuxta quan- vicclam excellentem,secundum quam etiam aduna eri dicimus utrasq; naturas,& unam iuXtaadima- retionem effecta esse personam. Discat ergo Euty- Chiant,eorurnq; fautores,antiquoruEcclesiς prς- dicatorum scripta aut melius interpretari, aut melioribus interpretada relinquere,ne Theod ro,qui ab eis dicitur multo deterior fuisseN estorio, deteriore B. Cyrillum dicere compellantur. . . qui non propterea dixisse credendus enai abi, rat autem Verbum sicut in omnibus, & in uno,

Ii iiij

523쪽

quod propter nos & ex nobis susceptum est templum, quasi una persena Dei verbi templique non fuerit : sed potitis quia diuinitas eius in

proprio templo inconuertibilis mansit. Namque in isto incarnationis mysterio duo quaedam intelligenda & confitenda sunt: scilicet &vnam esse personam Dei hominisque, &duas incola fusas mansiste naturas. Quantum ad unitatem personae attinet, Deus verbum non sicut in omnibus, ita ira uno quod Propter nos & ex nobis su ceptum est templum: quantum Vero ad id quod duae naturae sine confusione manserunt, BDeus verbum sicut inomnibus, & in uno, quod propter nos. & ex nobis susceptum est templum inhabitat. quia sicut in omnibus habitas inconuertibilis eius diuinitas manet,ita &in uno,quod propter nos dc ex nobis susceptu est templum, inconuertibilis eius diuinitas mansit. Hac igitur

intentione dictu credamus, ut nec improbe ius. dicente, nec adprobentius errorem. Possemus de aliorum ex his quae memorata sunt dictoru eius non contemnendam reddere ratione, & sine du

bio doctiores plurium posiet. Ob hoc igitur non C

est temere de mortuis iudicandv. Dicit autem &hoc ex persona Domini eode opere libro quarto, Patersipossibile est. Non possiim morte obtinere vitam his qui in eam ceciderint,si moritur mors

me non moriente.Certum est autem,quia secundum carnem dicit, transeat calix. Verumtamen

quia non pistest, inquit, aliter fieri, non sicut ego volo, sed sicut tu. Respice quomodo deficicias quide rursus hominis natura, quanta ad eam attinet, siliaeuatur aute per vultu ad eam Verbum

524쪽

A ad diuinam audaciam, & ad sapientiam iuuenilem edocetur,ut no propriis voluntatibus quod videbatur faceret Ad intentionem diuinam potius sequeretur. Propterea Theodorum peius daemonibus blasphςmasse dixerunt, quia dixit quod Dominus timueritpassionem. Q d si recipimus Cyrillum quoque cogemur dicere peius daemonibus blasphemasse , qui nos admo-4 net,ut respiciamus quomodo deliciens hominisi natura, quantum ad eam attinet, subleuatur peri unitum ad eam Verbum ad diuinam audaciam. B Hoc autem quod adiecit & ad sapientiam tuu nilem edocetur , ut non propriis voluntatibus quod videbatur faceret,doctiores cum quibus' dam quae superius memorata sunt interpretentur,si tamen Eutychiani eorumque complices velint admittere. Nam cum Athanasius, qui

decessoris sui Dionysij scripta purgauit,aliquid inuenitur tale dixisse quod legentem posset o fendere, vel clim Baulius , qui magni Gregorii dicta,sive Hilarius,qui Concilij contra Paulum

Samosatenum congregati,atque Sirmiensis co-c stituta defendit; fas non est omnino de tantae.' pietati; viris male sentire, qui ex semetipsis alios aestimantes excusare studuerunt dicta maiorum, & qualiter I se dici possent, taliter ab illi prolata,&ab Ecclesia suscepta crediderunt: ut in ea permaneret Episcopi. Sed &quicumque alii venerabiles patres, quos dicta pr cedentiu non legimus excusasse,aliquid tale dixerunt,denotandi proculdubio non si1nt, quando & ipsi eiusdem pietatis fuisse credantur. Cum vero de

A. Cyrillo in destructionem synodi Calchedo-

525쪽

nensis Eutychiani cum suis satellitibuν dicunt, oui non sortὸ interueniente aliqua occasione, Dd sedulo, &ad hoc instituto opere, Theodoria tantis patribus praedicati dicta notauerit; quid aliud illuvi ipse in his quae memorauimus c terisque similibus inexcusabilis iudicetur 3 V

ritas enim dicit,Nolite iudicare, ut non iudicemini.in quo autem iudicaueritis,iudicabimini. in qua mensura mensis fueritis, metietur vobis. Si ergo vel ipsi B. Cyrillo parcunt, si eum volunt in talibus excusari non ulteritis contra Calchedonense Concilium dicant, quod non parcens mortuis accusauerit insignis testimonij vi- ros , d plenos dierum in maxima Ecclesiae di- itate des istos. Attendere sane debent in hac sententia, quia cum dicit humanam natura per unitum ad eam verbum subleuari, ut non propriis voluntatibus quod videbatur faceret, sed intentionem diuinam potius 1equeretur , duas doceat voluntates, si tamen duas tantum, chri inlius humanae naturae non propriam, sed proprias esse dixerit voluntates, quas ut ipse locutus est docebatur Christus non facere ,& aliam diuinae intentionis,quam sequi docebatur.Quid autem rursus in eodem opere, atque in eodem

libro dicat de duabus Christi voluntatibus, de

quibus etiam B.Athanasium tractare tertio no-uro libro docuimus,lector aduertat. Quid erat, i inquit, voluntarium de non voluntarium Chri-M stora Iudaeis exhonoratio, detractiones, iniuriae,

plagae,seper haec quoque calumniae, & quod est

in omnibus vltimum,mors corporis. Sed si fuisse

M sset possibile, ut non passus obtineret in nobis

526쪽

A quod studebat,non voluisset pati. Quoniam au- citem omnino & inexcusabiliter futuri erat I lati. praesumere quae in eo fata a sunt, suscepit ut pa- ας teretur, dc fecit voluntarium qiuod non erat vo- luntarium, propter Vtilitatem ex passione. At- istendant ergo,quemadmodum B. Cyrillus, etsi non iisdem verbis quibus S. Athanasius, duas tamen voluntates doceat in Christo fuisse, cum dicit & voluntarium & non voluntarium suisse quod passas est, & quia quae propter nos volens palliis est non volutilet pati,& quia fecit volun- is tarium quod non erat voluntarium: nec per hoc duos Cnristos aut filios praedicasse credatur.

QOd si dicitur istud voluntarium,haec quidem propter nos volens passus est Christus, & non voluntarium Christo, vel quod volens passas est quod non voluisset pati, non duas diuinae

humanaeque naturae voluntates ostendere ,

sed humana. tantam, propter aliud & aliud,

aliam atque aliam voluntatem ιqubd in natura diuina non congruit, ut eandem rem Velit simul & nolit. stiperest ut exceptis his vo- C luntatibus,alia fuerit in Christo, eademque in patre dc spiritu sancto, naturae diuinae voluntas, cui aliud de aliud conuenire non possit.pioinde hoc ab Eutychianorum vel Semleutychimoriam fautoribus expectamus , ne in condemnatione doctrinae Theodori doctrinam quoque B. Cy . rilli pro his atque huiuscemodi ceteris damnut. Quod si B. Cyrillum condemnare nefas existimant, nec Theodorum in praeiudicium sancti Concilij culpent, quasi Nestoriani erroris auctoremaam vero Ii post exortam ac diffama-

527쪽

tam Nestorij quaestionem B. Cyrillus talia vel A btiliter est locutus, quid mirum si Theodorus,

necdum contradicente Nestorio , calumniam sue suspicionem inopinati erroris incurritξCognoscis autem ex his quae memorauimus, clementissime Imperator, quod veraciter sapien- tissim Ioannes Antiochenus cum orientali Concilio scribens B. Cyrillo,ne quaedam excer- lpta ex dissis Theodori sub anathemate damna-υ rentur,addit,atque ait.Excerptis cnim istissimilia quaedam inuenimus apud beatum & nobile Athanasium, quaedam etiam apud B. Basilium, BN quaedam apud G regorium utrumque, ita ve-υ ro & apud Amphilochium saepitis dicta : non parua vero & apud comunem patrem B. Theo- philum. Sunt enim quae tua sanctitas ita confi-υ tetur , ut cumdem de illis habeas intellectum. ' His ergo commoniti, non ex haereticorum, vel quorumque minus intelligentiu in arbitrio, di-υ Ga omnium in pace Ecclesiae quiescentium iu- dicemus e sed potilis ex intentione dicentium. quoniam haec quae quocumque modo videntur lectorem offendere,non segregantes semetipses caduersus Ecclesiam,sed pro Ecclesia scripserunt 3 aduersius haereticos. Numquid enim probare quisquam potest,qubd contra eos talia dixerui, D qui sacramento dominicae incarnationis unamo Dei verbi atque hominis factam credebant esse personanM,5 non potias aduersus illos, qui duas , in una Christi persona denegabant manuste na- turas r Si quis igitur dicat, illo tempore , cum . non hisdem quibus nos haereticorum quaestio- i

nibus Ecclesia pulsaretur , dc necessaria hac l

528쪽

LIBER XI.

A aduersis alios haereticos , & catholicis innoxia fuisse : nunc autem, Nestorianis occasionem simplices dςcipiendi quaerentibus, abstinendos esse fideles , maximeque paruulos, ab scriptoriim talium lectione . cui sano ac prudenti displiceat hoc sanum prudensque constium 3 ut quoniam hostes, quos modo nos patimur , aliter armantur aduersus Ecclesiam, eius quoque fideles ac propugnatores in aliis sese armis exerceant. atque ita sine antiquorum Ecclesiae praedicatorum infamia , ab har-B reticorum insidiis calumnietur. nec videbitur insultare defunctis , aut religiosiores nos aut sapientipres in aliorum reprehensionibus ostentare, & gloriam de ignominia defunctorum appetere. quod ita beatus Gregorius in Apologetico suo notat: Omnes , inquit, ex cehoc docti & catholici volumus videri, si a- . lios reprehendamus , & impios iudicemus. ce Cum igitur Eutychiani, eorumque complices , doctos & catholicos se , non de unius

Theodori, sed de magnae odi Calchedo-C nensis reprehensioIae ia arent , illorum patrum similibus dictis eos duxi conuenientius

coercendos, quos non audent culpare velut haereticos. non quod eosdem patres videri notabiles velim , liciri illi Theodorum ad euacuandam auctoritatem magnae synodi volunt

videri notabilem: sed ut eis ostenderem,quod sine his patribus , quos culpare non audent, Theodorum pro similibus , vel eamdem *nodum , quod eum non damnauerit , culpare non possint. Sic Dominus . cum sabbato

529쪽

per sata transiret, & discipuli eius esurientes Accepissent vellere spicas & manducare,culpantibus cos Pharisaeis , de dicentibus , Ecce diafripuli tui faciunt 'quod non licet eis facere se batis , respondit, Non legii iis quid fecerit --uid, quando esuriit , ct qui eum eo erant. quomodo intrauit in domum Dei, ct panes prapo sitionis comedis , quos non licebat ei edere,

neque his qui eum illo erant, nisi filis De γ- dotibus 3 aut non niinis in lege , quia sabbatis sacer tes in templo sabbatum violanti et sine erimine sunt Sicut ergo Dominus Pharisaeis gApostolos culpantibus naec res,ondens , non prophetam David,& qui cum illo erant, neque sacerdotes voluit videri notabiles : sed potius vi ipsi Pharis ei, sanistarum & indubitatae auctoὰtatis personarum exemplo coerciti , in- 'nocentes discipulos non culparent : ita nos non venerabiles patres offendere delectauit, sed Eutychianorum satellitumque eorum praesumptionem talium exemplorum obiectione

compescere. quibus hoc dicimus , ut si haec

Eustachii , Athanasiij, Amphilocliij , Grego- C

iij, Ioannis , & Cyrilli dicta , quae memorauimus , melius interpretari possunt, etiam Theodori melius interpretari dignentur.si non,&doctioribus ea relinquunt, etiam Theodori sic relinquant. Qigod si putantes memoratorum patium dicta melius interpretari non osse, non tamen ex his quae necdum solicitante Nestorij quaestione minus exami- nate prolata sunt, laudabilem eorum doctrinam cristimant iudicandam : hoc etiam de

530쪽

Λ Theodori doctrina sanctam synodum iudicas- se non arguant. Nam quia non ignorantia sed obstinatio facit haereticum, & in superioribus multa iam diximus , & sequenti libro aliquanta dicemus.

FINIS LIBRI VN DECIMI

SEARCH

MENU NAVIGATION