Facundi episcopi hermianensis provinciae africanae pro defensione trium capitulorum Concilij Calchedonensis libri 12. Ad Iustinianum imperatorem. Iac. Sirmondi Soc. Iesu Presbyteri cura & studio nunc primum in lucem editi, notisque illustrati

발행: 1629년

분량: 708페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

FAc VNDI EPIs COPIlateruallum, ad idem tamen adspiciunt, & illue habent veniendi propositum. Qui si haeretici ii,

dicentur , quotapars nobis, non dicam de omni plebe, sed de ipus Ecclesiartura praepositis relin- quetur, quae catholica debeat iudicari , cum & lillos excellentioris intelligentiar, necessitate su- .isceρti ossicij per ardua gradientes,nonnunquam Iapios sinus pietatis excipiat, qua se auctoritati usuodunt Ecclesiae cuius magistri sint, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius ' Non igitur haeresis dicenda est , nisi cotradictio superborum pervicax quae sibi ne aliud sapiat interdia Bcit, & admonita contemnit adquiescere veritati. Illa magis contumaciter ab Ecclesia separari deligit,uel in ea dolose latere,quam prauam nam. tare sententiam. Sed ignorantes in eo discernimus a dolosis, quia nec probantur sitfficienter aliquado correpti pro his quae minus intelligit irec siis rationibus occultis corrumpunt facilia mentes , sed liberὰ sistent,& simpliciter 'perire quid sentiunt. Si quis autem & in ipsis cruristi discipulis, quos habuit cam hic conuersaretur in

carne mortali,quaerat cognoscere, quantum dinserat inter rationis impatientem, vel auctoritati contumacem spiritum, quo aguntur haeretici, qui scandalizari & separare semetipses magis sunt prompti, quam discere ; & inter minus ca pacem intellectunt piorum, mansuete opportu ilitatem ρο stolantium disciplinae,&seruantium unitatem spiritus in vinculo pacis ; in viro ca-

pitulo Ioannis Euangelistae similiter in cniet, ubi Dominus dixit: sum panis uiu is , det coelo defendi. si quis manducauerit ex hoc Θ

542쪽

A ne , viset is Wernum. &, sui manducat meam carnem , ct bibit meum sanguinem , in me mahnet, ct ego in illo. Sicor misit me vivens pater, ct ego viso propter patrem , ω qui manducat me , ct ine vivet propter me. Et litigantibus Iudaeis , de dicentibus ad inuicem, modo Ibid 13. potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Z multi etiam ex discipulis eius audientes dixerunt : Durus est hic sermo , quis potest ibid. r.eum audire ' propter quod, sicut in consequen-

tibus narrat, molli discipulorum eius abierant Ibid.c . B retro , ct iam non cum illa ambulabant. Ecce

est ille spiritus rationis impatiens, & auctoritati contumax, quo aguntur haeretici, qui sicandalizari & separare semetipsos magis fiant prom-' pii, quam discere. Ignorantia vero piorum mansuetὶ opportunitatem praestolantium disciplinae, seruantium unitatem spiritus in vinculo pacis , ita in consequentibus aperitur. Adiungit enim Euangelista sic referens: Dixit ergo Ibid. 6t. Iesus duodecim. numquid or vos vultis abire quod nisi aeque mysterium intelligentibus, sed non aeque immitibus & auctoritati contum C cibus , minimὸ diceretur. Cur interrogarentur utrum & ipsi abire vellent , si quod mystice dictum ruerat cinnouissent 3 nam mysterium cognoscentes scandalizari & abire non possent. Sed interrogati sunt ut rosponderent, Vtrum cos, quamuis non intelligentes quod dictum est, boni tamen magistri teneret auctoritas ; & mobis pietatis & mansuetudinis huius salubre in eis praeberet exemplum , ut sicubi non intelligimus, auctoritati cedamus. Deni-

543쪽

si FAcvNDI EPIsco Prpae sic ibi interroganti Domino respondit de A

etrus, ut non ideo se diceret nolle abire, quod

mysterium intellexerit, sed quia illud ipsuna

quod a tali magistro diceretur, ad vitam aeternam proculdubio pertineret. Ait enim: Pomine as artum ibimm Z verba vitae eterea habes. Ornos credidimm, ct cognouimus quia tu es Christin

Alim Deis . QDdsi mysterium intelligisset,

hoc potius dixisset, Domine cur abeamus non est, cum credamus nos corporis & sanguinis tui fide saluandos. Multuna itaque differtanter ha reticorum proterviam immitem coppus Eccle- Bsae discindetem vel iii Ecclesia corde ncto latentem, & minus capacem catholicorum intelligentiam, doctrinae Christi subiectam, & seruantem unitatem spiritus in vinculo pacis. Quem 'spiritum illi prosectb non habent, qui se ab E clesia segregant, Apostolo Iuda dicente : Hi se m , quis regant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Sed nec illi hunc habent, qui ficto corde in Ecclesia latent. sanctiis enim spiritus disciplinae fugiet fictum. Non ergo deoemus

haec multum discreta confundere, nec idem pu- ctare quod longe diuersiam est. Ob hoc igitur 1ari .cti patres, quorum Apostolic in regulam videntur quidam male transgressi,non his Ecclesiid ehoribus condemnationem statuerunt, qui pacem cius ad finem usque seruantes, in quibuLdam fidei Christianae forsitan errauerunt; sed illis, qui post unam & secundam correptionem, manifestata etiam regula veritatis per synodum paterna constituta seruantem, aliud credere ac docere pr sumerent. quia nec possent solosj-

544쪽

Λ sos condemnare absque omni Ecclesia,quae clini

eos aduerteret, non arguit talia praedicantes.

Omnium quippe fu rant,a quibus non sunt improbata, cum eis non essent incognita. Pervides igitur, clementissime Imperator, quantorum damnatio consequatur, si quisquam ex talia . bus posterorum praesumptione damnetur. Tanti vero penditur in unitate corporis Christi manere, & non contentiosum se odiicere, sed docilem subiicere animum veritati, ut pro pacis ipsius & caritatis fructu, quod forsitan aliter sepi-B tur quam vera fides exigit, purgetur a Domino, viplus in paces tactificet. Fructiu enim iustitiae, secundum Paulum Apostolum, in pace semirae-tur facientibus pacem. ideo quδd Dominus in Evangelio dicit, Ego sum vitu vera , pater

meus agricola est. Omnem palmitem in merentem fructum tollat eum , ct omnem qui fert frustum purgabit eum , ut pim fructum asserat. N ec mirum videatur, si permanentes in compage corporis Christri, & sensantes unitatem seiritus in vinculo pacis, per ipsam caritatem a C suis puruentur erroribus, cum scriptum si,quod uniuersa delicta opoeiat caritas. Quemadmo- , dum vel δ multorum vitam pro scripturae Des testimonio, a qua laudati sunt, impiam dicere non audemus, licet aliquibus eorum factis grauiter offendamur ; sic etiam multorum doctri- nam pro Ecclesiae Dei testimonio, a qua honor ii sinat, haereticam dicere non debemus, licet in . 'aliquiblis eorum dictis grauiter offendamur. at-- oue ut illos,quamuis a diuina scriptura laudatos, rvin arbitramur in omnibus imitandoa , ita nec

545쪽

istos, quamuis ab Ecclesia honoratos, arbi re

, mur in omnibus adprobati m. Hanc autem re

uerelitiam ipsi diuinae scripturae deserimus, ut non credamus quδd aliquid indigne laudauit.Et ideo cum audiamusApostolum inter alios iustos Samson quoque laudantem, atque dicentem, Hebr. u 3 i. T sciet enim me tempus ena raniem desiedeon, Barac, Samson, Iephte,.samuel, ct prophetis. qui persem vixerunt re a , operati sint iusim tiam, adeptisῖnt repromi ones, de cetera. intellugimus qubd ut se idem Samson coem allophylis

ruinae ingentis nocaret oppressu,non sitae calamitatis impatientia sed nutu diuino inspiratus hoc fecerit.Alioquin nec sufficiens ei virtus daretur, vi tantae magnitudinis fabricam, id quo gens allophylorum conuiuia celebrabat, suis manibus quateret atque deiiceret: neque si nutu proprio sibi necem ingereret, inter iustos ab ApostolὀIaudaretur. δc ideo factum eius ex diuinae scripturae testimonio, non ex nostra consiletudine iudicamus. Item clim ab cadem scriptura vide mus laudari David,qui perpetrato adulterio homicidium quoque coniunxit: quoniam in ea simul legimus, quod horum scelerum poenitentiam egerit, idcirco ab ea credimus eme laudatum. Cum vero laudet etiam Pontificem Aaron, qui vitulum fecit in Coreb, ut adoraretur ax o populo, nec resert ubi cum tanti sacrilegij poenituerit, exigit a nobis reuerentia, quam eidem sanctae Scripturae debemus , ut quam quam hoc tacuerit, non tamen credamus quod eum laudare possit, nisi de tanto sacrilegio poenitentem. Hanc igitur obseruantiam tenere nos

546쪽

A oportet & iii his quorum doctrina in Ecclesia Dei recepta est ; ut si quid nos in eorum verbis

offenderit, prius quaeramur, ne forte non ipsi v ritatem , sed nos eorum intentionem minus potuimus inuenire. Et quemadmodum illud opus, Samson ex diuinae scripturae testimonio, dcton ex nostra consuetudine itidicamus: ita & horum dicta ex Ecclesiae testimonio,&non ex nostra intelligentia iudicemus. Si ver certus illorum est error, scut David atque Aaron, non nisi pro eius correptione credamus fuisse laudatos . hue B hoc ostendatur , quemadmodum Theodorum quae miniis caute protulerat ostendimus emcndasse, siue hoc forte non possit euidenter ostendi. nam aliter illos Ecclesia Dei approbare non possit. Sicut autem nimis indecorum est & offensum, ut eorum peccata, quibus testimonium

iustitiae scriptura Dei perhibuit,curiosissim ε requirentes enumerata denotemus , hinc volentes sancti atque incontaminati videri: ita nimis ii decorum est atque offentum, ut ignorantiam eorum, quibus testimonia sanae doctrinae Ecclcsia V Dei perhibuit, scrupulosissimc perquiramus, M si quos eorum deprehenderimus vel putauerunmS errores, in unum congestos vetitemus,hinc

volentes videri docti atq; catholici. Sed quemadmodum illorum peccata, ita dc horum si qua inuenitur ignorantia, susscit ut cum legimus improbemus, Apostolo dicente, Omnia probare, quodbonum est tenete. A tque ut illorum vi- eam, non ex quibusdam culpabilibus facti impiam, sed ex aliis multo pluribus rectis iusta, s cundu scripturae Dei testimoniu iudicamus: it

547쪽

& horum doctrinam, non ex quibusdam culpa- A bilibus dictis haereticam ted ex aliis multo pluri-

bus rectis catholica sicundu Ecclesiae Dei testia monitae iudicemus. Vnde sancta synodus orientis Theodosio scribens dicebat: Si autem quicquam, Imperator sancte,obscurum aliquis inum .is niri dicat in Theodori, vel aliorum itteris, hocii retractari necessarium non est. Quorum enim, D vita in sacerdotio , deministerio optimum h υ buit finem, his praelatam gloriam dedicamus,&ra non ex illis eos iudicamus, de quibus aliqui atro-

citer eos accusant.

P. II. SED ecce, quod ultimum nobis ad demonstrandam rationem totius causae remanserat,

etiam de laude Theodori Mopsiesten, satis si1- perque docuimus, hanc epistolam velut haereticam iuste no posse culpariinos tamen, sicut prPdi m est, non in nostra ratione, quamquam videatur inuicta sed in auctoritate sancti Conciiij, quo suscepta est, constituimus firmitatem. Sufficiat igitur instructioni paruulorum nostrorum, ne Icandalizentur in his, quae de illa coim .

ficta sunt, quδd omnia diuerso atq; multiplici, C& in obsequium veritatis undique concurrente genere defensionis exclusimus.' Nec' ud se reputent dicentes,cur non magis illud Concilium, quod ipsam epistolam merito rectae fidei, quarti continet, orthodoxam iuditauit, cunctorum, quae in illa calumniantur haeretici, rationem

actis inseruit 3 cum intelligere debeant, qubdaccusatoribus Ibae epistolae nihil in eam oppo-' . nentibus, necesse non habuerit in talibus im

morari. abd si propterea succensenduin ma-

548쪽

a magnae synodo putetur, quia futuras haeretico - rum calumnias non praeuertit, ipsis quoque prophetis atque Apostolis succenseat necesse est, . clim multa sint in eorum litteris, quorum cum ipsi possent sine ulla dissicultate pandere rationem , maximo imuic studio atque labore ab ingeniosissimis atque doctissimis exponuntur. Cognoscant igitur, qudd his dissicultatibus fidem ac pietatem Ecclesiae saae Christus cyer .ceat. Nam utique magis prophetae, magis atque . Apostoli,suturas quas praeuidebant calu aian- , B tium, vel non intelligentium, aut vitarent, aut , soluerent quaestiones. Adtendant quod Petrus

Apostolus dicat , Diladiissimus frater

Paulus ,secundum eam qua data est illi sapiemriam , scripsit motui ut in omnibus epistolis o-quens in eis de his, in quibus Fint quaedam di scilia intellectu, qua indocti atque instabiles per-Meniunt , I x ceteram scripturas , ad proprium sium interitum. Vos igitur amantissimi

praescientes cavete, ne infaustorum errore sedusii decidatis a corroboratione vestra. Ecce non so- C liim csim praeuiderent non Vitaueruiat futuras,' sed etiam cum praesentcs viderent, non nobis

absolueriint indoctorum atque instabilium, quas ex eorum litteris opponunt Ecclesiae quaestiones. Nec quisquam illis imputare Christianus audet, quod talia locuti sunt, quae iidem indoisti atque instabitus pro intellectus difficul-' late peruerterent:sed Dei potius in hoc iudicituri contremiscit, quod huius odi tentationibus il lud impletur, ut qui in sordibus est sordescat ad- huc, iustus autom iustiora faciat, & sanctus sati.

549쪽

itiora. Vnde si quam reuerentiam deserimus Aetiam synodalibiis institiuis ab Ecclesia uniuersali receptis, in omnibus quae obscura in cis Scad intelligendum dissicilia rcperimus, diuinam

voluntatem cognoscere atqtie adprobare debemus. Cognoscis autem, terenti lime Imperator , quod non immerito beatissimus Leo temerarios a retractatione praedictae synodi coercebat, cum Leoni principi scriberet dicens,,, Nihil prorsus de bene compositis retractetur. Qui rursus , cium ab eo suis litteris flagitaret memoratus Augustus, ut in regiam ciuitatem Bveniens aliquid in eiusdem synodi statutis vel corrigeret, vel suppleret, quod fieri sine dete- I si. stabili praeuaricatione non posset ; sicci rescris

D bit : Litteras clementiae tuae, plenas virtute li- dei & lumine veritatis, vinieranter accepi. qui-D bus cuperem in eo quod praesentiam meam .iν pietas vestra necessariam existimat obedire, ut

D maiore fructu conspectum vestri splendoris adii sequerer: scd magis vobis arbitror placiturum, ii quod eligendum ratio demonstrauit. Nam cum, V sancto spiritali studio vniueilae pacem Ecclesiae CD muniatis , nihilque sit conuenientius fidei defendendae, quam his quae per omnia instrueni, te spiritu sancto inreprehensibiliter definita ,, sitiat inhaerere : ipsi videbimur bene statutara conuellere,&auctoritates,quas Ecclesia uniue

i, fatis amplexa est , ad arbitrium haereticae peti- M tionis infringere; atque ita nullum collidendis M Ecclesiis modum ponere, sed data licentia rebellandi, dilatare magis quam sopire certamina.

D Vnde quia post illas Ephesinae synodi impio-

550쪽

Atates , quibus Dioscori scelere fides catholi carefutata, &peruersitas Euid chiana suscepta Gest , nihil ad conseruationem fides Christianae si utilius potuit ordinari, quam ut praedicti fa- recinus sancta synodus Calchedonensis aboleret, ce& tanta illic haberetur caelestis cura doctrinae, vi nihil in cuiusquam opinione residexet, quod ιοὶ praedicationibus, vel propheticis,. vel Apo- cestolicis dissonaret: ea scilicet moderatione ser- ceuata , ut rebellibus tantum ac per nacibus ab .e Ecclesiae unitate reiectis, nulli corredo venia V negaretur. quid probabilius Z quid religiosius ἐρὸ poterit pietas vestra decernero, quam Vt quae .cnon tam humanis quam diuinis stat statuta .

decretis, nullus ultra sinatur impetereὸ ne ve- ιι re digni sint tantum Dei munus amittere, eequi de veritate ipsius ausi fuerint dubitareὶ is Perspicis , quemadmodum Leonem princi-sem moneat, his quae per omnia instruente piritu sancto in memorata synodo inreprehensibiliter definita sunt inhaerere , atque decernere, ut quae non tam humanis, quam di- uinis sunt statuta decretis , nullus ultra sinatur impetere. Quomodo ergo non profane r tractantur, ut non dicam reprehendantur, diuina decreta 3 Sed quis huius Romani Antistitus grauitatem non praedicet Z qiiis tantam constantiam non honoret Z Mouere hunc posuset ullo modo saecularis potestas a sententia non retractandi quae diuinitus fuerant constituta, quem corporaliter loco mouere non pituit ' Splenderet equidem prbculdubio ubicumque set esset : sed in coelo sol longE ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION