Themata jurisprudentiae naturalis ad ductum lib. Pufendorfiani de officio hominis et civis olim ad disputandum proposita nunc recusa auctaque nonnullis in locis vel emendata, auctore Joh. Eberhardo Roslero ..

발행: 1731년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

De Veiis Paeiscentium.

conditionem; partim etiam ob ignorantiam eorum, quibus alii indigent. IV. Officium paciscentium generale est: in

ilibet cuilibet fidem datam semetrIam alioquin pacta inutilia forente & in pactis transfertur ius quod invito auferre injuria est; unde pactorum violatio iusti querelarum & bellorum causa est.

Fides etiam servanda est hostibus , haereticis , perduellibus . latronibus, si nullum de cetero impedimentum adsit. VI.Αd ea, quae ex officio humanitatis de-hentur, praestanda imperfecte; ad ea, quae ex pacto & promisso perfecto, perfecte obligamur. vIL. Pacta sunt vel gratuita, in quibus peractum solitarium fides datur, &unus duntaxat ad aliquid praestandum se obstringit: vel mutua, in quibus fides datur peractum reciprocum, & duo pluresve ad praestan. dum quid mutuo se obligant. Illa promis se , haec pacta in specie vocantur. VIII. Promissio est vel impersecta , vel pers Eta. Illa obligationem imperfectam , haec persectam gignit. Ab utraque differt sim-

72쪽

D. Osciis Parisentium. plex assertio r disserunt etiam verba hono ris , quae obligatoria non sunt. IX. ut promissa & pacta obligent, requirI

Consensus autem debet esse I. declaratus.

a. Verus. 3. mutuus.

m. Declaratur consensius per signa, quae sunt vel verba, vel facta. Illis declaratus consensius expressus, his tacitus vocatur. Ad verba pertinent etiam literae & nutus veris horum vice fungentes: sub factis etiam non

facta comprehenduntur. Praecipue vero silentium cum certis circumstantiis consid ratum consensium indicare censetur.

XII. Consensus tacItus & praesemius interdum idem valent, interdum distinguunturi stylo quidem iuris Romani consensus praesumintus idem est ac fictus. YIII. γ Εx consensu tacito oriuntur pacta tacIta, cum principalia, tum accessoria. Quom

sum etiam referuntur conditiones & excoptiones tacitae.

XIV.

Quo minus ρro vero haberi possit consensus , obstare dicuntur defectus usus rationis a Diuitigod by Cooste

73쪽

te Ostietis Pacificentium. synis, error, dolus & metus. De quibus tamen sigillatim disipiciendum. XU. Oh desectum uis rationis promissa &pacta infantum, amentium & furiosorum, enormiter ebriorum , qua palium , nulla sunt XVI. Quousque in pueris duret rationis Imbecillitas, ex cujusvis actionibus.quotidia. nis iudicandum est. Hoc vero cum nimis sit amhiguum: leges civiles succurrunt determinatione aetatis, & curatorum constitutione

XVII.

Error circa conditionem, qua ad promissionem quis fuit inductus, hanc irritam redditi si quidem conditio vel aperte empressa fuerit, vel ex natura & circumstanisti is negotii liquido possit colligi. XVIII.

Error Vero , quo quis ad paciscendum fuit permotus, nisi conditio expresse addi.ta fuerit, pactum non reddit invalidum rnec interest, integra adhuc res sit, nee

XIX. Error circa rem ipsam eiusque substantialia, moraliter considerata, ob defectum consensus pactum reddit nullum

74쪽

so De Veiis Paciscentium

Dolus a tertio adhibitus , non colludente eo , quo cum paciscimur, pactum irritum non reddit. Obligatur tamen ad pensandum damnum , qui dolum adhibuit. XXI. Dolus paclicentis , sive causam dans, sive incidens fuerit, obligationem impedit. Si tamen ad essentiam negotii nihil faciat, actus subsistit. XXII. Metus suspicax pactum cum homine noto rie perfido initum, nullis novis emerθen tibus indiciis perfidiae , non reddit uri

tuma

XXIII. Ubi vero post pactum initum certa se proindunt futurae perfidiae indicia, suspendere licebit praestationem, donec contra deceptionem cautum sit.

XXIV.

Pacta propter metum terrentem a tertio incussum inita valent, siquidem metus non tam causam, quam occasionem , praebuerit pacto. XXV. Pacta per metum iustum expressa valida sunt. XXVI. Invalida autem sunt per metum iniustum ab altera paciscentium parte extorta. Pactis

tamen Disiligod by Corale

75쪽

De Ossciis Paei centium. si tamen de pace inter gentes exceptio metus regulariter non potest opponi. XXVII. Consensus non modo in pactIs debet esse mutuus , sed etiam in promissis requiritur promissarii acceetatio, cuius vim habet antecedens rogatio, si ei promissio respon

deata

XXVIII. Materia pactorum debet esse in nostris viribus atque in nostra potestate. XXIX. Ergo i nemo obligare se potest ad impossibilia. Si tamen possibilitatem prae se

ferat paciscens, tenetur ad damnum resaris ciendum.

XXX. Si post pactum res citra culpam paciscenistis fiat impossibilis, re integra pactum est nullum: quod praestitum jam est, aut restituendum , aut Compensiandum, aut saltem summus conatus adhibendus.

XXXI. Si dolo, vel culpa sua , paciscens vires amiserit, ad id quod interest tenetur, imo& malo affici potest. XXXII. a. Qui illicita promisit, non obligatur rquae enim legibus prohibita sunt, non sunt

an nostra potestate.

H 3 XXXIII.

76쪽

Neque merces debetur pro turpi facto perpetrato, aut perpetrando, promta.

XXXIV.

Data quoque pro re turpi merces in foro conscientiae restituenda est: merito tamen favore legum civilium indignus judicatur qui alterum ad scelus perpetrandum mercede conduxit, eamque persolVit.

XXXV. 3. Pacta super rebus & actionibus alienis, imo & propriis directioni nostrae non subiectis irrita sunt. Dolus autem Com missus, imo & culpa admissa ad pensationem damni obligat. XXXVI. Qui promisit, se operam daturum, ut alter praestet, tenetur istum omni modo moraliter possibili eo permOVere. XXXVII. Qui plane se effecturum promisit in onerosis obligatur, ut alterum indemnem praestet, non vero in beneficis.

XXXVIII. Ad aliena etiam pertinent, in quae alteri iam ius quaesitum est. Unde nec de his valide paclici possumus, nisi in eum c sium, quo ius alterius exspiraverit.

XXXIX.

77쪽

De Officiis Paciscentium. XXXIX.

Promittimus Vel pure & absolute , vel conditionale, adde: vel in diem. XL. Conditiones ' sunt vel possibiles, vel impossibilesiIllae vel cassiales, vel potestativae, vel mixtae: Hae vel physice vel mora. Iiter tales.

XLI. Ubi conditio possibilis adiicitur, obligatio in suspensio est, donec existat, vel constet non extituram.

XLII.

Impossibiles conditiones secundum natu ratem interpretandi simplicitatem orationem promittentem faciunt negativam: si quibus in negotiis pro non adjectis habenis tur, id ex lege civili est. XLIII. Die adiecta oblisatio contracta est, sed ante praefinitam diem praestatio exigi nequit. XLIV. Per alios quoque valide possumus promIt-

terer quos internuncios, Vel etiam mandatarios, aut procuratores appellamus.

Conditio est adjectio aliqua ad actur ius vel obligationem Parituros , qua eorundem via Ae emeacia confertur in aliquem eventum a casu aut tibitrio . turniano Pendemem.

78쪽

- De Officiis Sermocinantium. XLV.

Mala fides internuncii aut mandatarii non semper obstat, quo minus per eum obligemurr inprimis si is, quocum nomine nostro pactus est, damnum pateretur, nec malam illius fidem facile persipicere potuisset.

CIN ANTIUM.

Th. I. ΙNstituta universalia , ex quibus fluunt

ossicia hypothetica, tria recenseri solenti Sermo, Dominium & Pretium. Rectius quatuor constituuntur: duo

principalia; Sermo or Dominium;&duo accessoria; yusjurandum se re

IIa Sermo est vox hominis articulata, qua alter alteri animi sui ensia significare potest. Estque is utilissimum & plane necessarium societatis humanae instrumentum. III. Dissitirso by Cooste

79쪽

De Veiis Sermocinansium. 6s III. officium sermocinantium generale erga alios homines est: in ne quis sermone, auratiis Agnis, ad exprimenda animi sensa institutis , alterum Ddat, sedpotius aliorum commoda promoveor. IV.

officia specialia partim significationem

vocum, partim loquendi actum, partim conveaientiam verborum cum animo resipi

ciunt

Primum esti moeabula non in aliaAgnLmatione adhibenda esse, quam fert urius, aut eonventum est. Nulla enim alioquin sermonis foret utilitas. Haec verior ratio est, quam quae a pacto tacito petitur. VI. Secundum i Loquendum vel taeendum, quoties lex aliqua naturalis, aut pecussare pactum, hoc vel istad exposcit. Non enim quod quis in animo volvit, coram quibusvis aperire semper tenetur. VII. Tertium t Ea loquenda esse, qua cum animo conveniunt, quoties alter ilia ex

nobis cognoscendijus vel herfectum via imperfectum habet, se nobis incumbit obligatio animi nostri sensa patefaciendi.

80쪽

εs De Officiis Sermocinantium. VIII. Licet ergo ficto sermone uti, quoties nostra, vel aliorum utilitas id exigit, neque tertii jus laeditur. IX. Sicut enim veritas Logica, Ethica & Moralis, sive Legalis , non debent confundi; ita nec falsiloquium & mendacium.

Veritas Logica consistit in convenientia sermonis cum re; Ethica in convenientia sermonis cum mente; Moralis, seu Legalis , in convenientia cum lege. Ubi igitur lex obligationem non imponit sensia animi patefaciendi, & illa & ista indifferens erit. XI. Falsilo suium veritati Logicae oppositum consistit in disconvenientia orationis cum re, Ethicae oppositum in disconvenientia orationis cum mente , Morali oppositum denique mendacium est, cum scilicet illa disconvenientia juri alterias vel obligationi

nostrae contraria est.

XII. Mendacii notam itaque non contrahunt, qui vel curiosas aliorum quaestiones fictis sermonibus eludunt, vel ad hostes decipiendos falsos rumores spargunt, Vel pueris fabulas Disiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION