Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

: 1 SANCTORUM PATRvMillius preccs diuinum consequar auxiliu , ct quod est vitae reliquit, agam ex illius praeceptis. Qualis ergo ille suerit, & quibus usus laboribus diu maniattraxerit gratia, haec quoque ad docendum sussiaciunt. Accepit aute etiam in hoc mundo eius obitus dignit honore laboribus . Omnes enim & ciues & externi, & quibus credita fuerat magnorum agistratuum dispensatio, serentes illum sacrum lectum super humeros, deportarunt in de martyrum victoria insignita: δ cudiuinis viris Aphraate&Theodosio, sanctum illud & Deo gratum corpus deposuerunt: mansit autem gloria eiusmodi ut extingui non possit.Nos autem imposito sane narrationi, eum qui percipi potest ex narratione bonum odorem percepimus.

1 Cimus qui de alia quoque plurima in urbe Antiochena resplenduisse pictatis & verae religionis lumina, magnum Seuerum , dc Petrum Aegyptium, & Eutychen, & Cyrillum,& Mosem, & Malchum , & alios quoque plurimos ea de via esse ingressos. Sed si res ab omnibus in vita gestas conaremur scribere,totum tepus nobis non suffecerit: maxime cum etiam multis permultorum lectio asserat satietatem. Ex iis ergo qui scripti sunt, de eorum quoque qui sunt pr termissi ir laudibus

Ego autem transibo vita coniectura facientes, prosequant& imitentur, & utilitatem percipiant,

402쪽

uisTORIA: 3 3 transibo ad prata Cyri,& eorum qui in eis fuerunt fragratium speciosorumquessorum, qua maxime potero, ostendam pulchritudinem. Fuit quidam Maesymas, in iis quae nos praecesserunt temporibus : voce quidem Syrus, &ruri educatus, & qui

virtutis omne genus ostendit. Cum autem claruis.

set in ea quae est per se vita, ei cuiusda vici cura fuit credita. Sacrificans autem,& Dei oves pascens illa de dicebat & faciebat quae lex iussit diuina . Aiunt

autem eum neque tunicam , neque cilicium saepe

mutasse, sed iis quae in eis fiebant rupturis aliquot

panos consuendo, senectuti hoc modo remedium attulisse. Hospitum autem & pauperum tam alacri animo cura gerebat,ut pateraceret portas omni

bus qui aderant. Dicitur enim habuisse duo dolia: unum quidem, frumenti: alterum verὁ,olei .Ex his semper quidem suppeditabat omnibus egentibus: habebat autem ea semper plena benedictione quae data est viduet Sarephtant,& immissa fuerat in liccdolia. Ipse enim Dominus omnes opes essundit in omnes eos qui ipsum inuocant: & sicut illius hydriam & guttum iussit scaturire,pr bens manipu los seminum hospitalitatis: ita etiam huic viro ad mirabili exhibuit suppeditationem, quae ex aequo

respondebat eius animi alacritati. Iam vero ad facienda quoque miracula a Deo uniuersorum magnam accepit gratiam. Faciam autem mentionem unius aut duorum miraculoru:reliqua autem praetermittam,ut qui properem venire ad alios. Mulier

quaedam & genere & fide ornata, filiu qui cecide-BBB derat

403쪽

derat in malam valetudinem, erat aute admodumi tenera aetate, multis obtulit medicis. Arte aute superata, cum & medici desperassent,& puerum esse morituru aperte dixistent:non abiecit mulier spem meliore: sed illa imitata Sumanitidem, mulis imponit camera. Cum In ea autem se 5 puerum imposuisset, peruenit ad virum illu diuinum. Lamentans aute,& naturae ostendes affectionem, rogauit

ut ferret auxilium. Is autem cum puerum manibus

accepisset, & arae basi admouisset, iacebat pronus,

animarum lc corporu rogas medicum: & accepta petitione reddidit valentem matri filium. Ego auteid asi diui ab ea quae hoc vidit miracul Vm, & pueri

accepit salutem. Aiunt aute illius quoque vici dominu cum venisset sis autem erat Latoius, qui Ai tiocheni quide senatus primas partes tenebat, impietatis aute tenebatur caligine & fructus acrius qua oportebat exigeret ab agricolis, diuinum illuhominem clementia illi consuluisse, & de misericordia apud eu verba secisse: mansisse autem illum

inexorabilem, experientia autem cognouisse secutum damnum ex eo quod no paruerit. Cum enim eum abire oporteret, & currus esset paratus, & sedens aurigae iussisset ut mulas incitaret :1llae quidetrahebant totis viribus,urgentes,& temone asportare molientes visae sunt autem rot serro & plumbo alligatae.Cum autem agrestium quoque multitudo , rotas mouens vectibus nihil proficeret, quidam ex amicis qui Latoio assidebat, ei causam significat, dicens sacci dotem senem eu esse execratu,

404쪽

ΗIsTORIA 37s. & quod oportet eum placare & reddere beneuolii. De curru itaque exiliens, ei suit supplex que prius respuerat:& ad eius pedes prouolutus,& sordidos

pannos amplectens, rogabat ut iram c5pesceret. Is autem cum preces accepisset,& eas Domino obtulisset , soluit vincula rotarii quae sub visum non cadebant , & effecit ut sicut solebat veheretur Vehicu- .lum. Porro autem multa quoque alia huiusmodi narrant de diuino illo capite. Potest autem ex his

quoque intelligi, quod iis qui volunt philosophari,ninil detrimenti afferat mora quς trahitur in op-llidis & vicis. Ostendit enim hic,& qui huic simi-

es, Dei culturae cura gerunt, quod etia qui versantur in media hominum multitudine,peruenire possint ad ipsum virtutum fastigium.Cuius ego utina ad aliquam saltem partem exiguam sustollar, corum adiutus precibus.

Cepsemas fuit eode tepore, cuius fama late sparsa est per oriente. Is cum in domuncula-isse Threis seipsum inclusisset, sexaginta annos transe- ἀρre git,neque visus vides, neque loques: sed in seipsum conuersus, & Deum visione apprehendens, illinc omnem accipiebat consolationem, conuenienteri, prophetiae quae dicit. Delectare in Domino, & ora ,, eu, & ipse dabit tibi petitiones cordis tui. Per exiguam autem quanda fossam manu porrigens,accipiebat id quo J asserebatur nutrimentia. Fossa aute

405쪽

ς-6 SANCTORUM PATRvMno ita effossa fuerat ut omnino tenderet in directu, ne esset ex aduerso eoru qui vellent ipsum videre, sed erat obliqua, & ita constructa ut esset instar in curuae lineae. Ei autem asserebatur cibus, lens aquae madefacta. Semel aute in hebdomada noctu egrediens, hauriebat ex fonte propinquo quantum satis erat aquae: & cum aliquando quida pastor procul oues pascens, in tenebris vidisses eu moueri, &eum coniecisses esse lupum : ibat enim incuruus, Ut qui multo esses serro grauatus: mouit landam tanquam iaculaturus lapidem . Clim aute eius manus

longo tempore maneret immobilis, S lapide non posset emittere donec vir ille diuinus hausta aqua reuersus est, sensit ignorantia: & post aurora venit ad virtutis gymnasiu: & narrat quod acciderat,&petit veniam, S ccipit delicti remissione: non audita voce loquente, ted per manus motiones intellecta placatione. QAidam aute alius,usus quodam maligno inuestigandi studio, & scire desiderans quid toto tepore ageret perpetuo ,ausus est coscendere platanum, quae sita erat iuxta fossam: sed percepit illico fructus suae audaciae. Media enim parte corporis usq; ad pedes exsiccatus, supplex erat, suu peccatum accusans. ille vero,secta platano prius significauit sutura sanitatem. Ne enim alius quoque cum similia fecisset, poenas lueret similes,arborem iussit excindi. Arboris autem sectionem secuta est etiam ablatio supplicij.Tanta qui de fortitudine &tolerantia usus est hic vir diuinus: ab Agono theta

autem tantam accepit gratiam . Cum autem se ad

406쪽

hinc migrandii pararet, praedixit quod post quinquaginta dies vitae sinem esset accepturus: excepit autem omnes qui vellent eum videre. Cum autem

ecclesic quoque venisset A ntistes,eum qui de urgebat ut iugum acciperet presbyteri, Noui, dicens,d pater, & tuae philosophiae altitudine, & quanta sit mea paupertas. Sed cum mihi sit credita pontificatus administratio,ex bac non ex illa ordino manus imponens. Accipe ergo, inquit, donum sacerdotum ea qui deIn dextera ministrante, sanctissimi autespiritus gratia suppeditante. Ad haec fertur dixisse, paucis post dieb 'hinc migraturus, De his, inquit,

minime decertabo. Si enim eslcm diutius victurus, omnino fugissem hoc graue & terribile onus sacerdoth, pertimescens reddenda depositi ratione. Ioniam autem no ita diu abhinc recedatis quae hic sunt relictis,iussis non inuitus pareo. Statim ergo nullo ducente, hic quide flectens genua, expe-ci abat gratia: ille vero manum imponens, erat administer spiritus. Cum aute accepto sacerdotio vixisset paucos dies,vita vita mutauit: seniique & curae expertem,pro hac quς multis curis est obnoxia, accepit. Cum vellent aute omnes corpus rapere, &in animo haberent unusquisq; in vicum suu trans scire, quida cum sancti iusiurandu significasset,sustulit contentione. Dixit enim sanctu cu iureiuran do adegisse ut eu in hoc loco traderet sepulturae. ita etiam post morte, frugalitatis & simplicitatis cura

gerebant ciues coeloria: & neque cum vivebant, in animum via qua induxerunt ut eis res vlla magnos

BBB iij spiritus

407쪽

3 8 sANCTORUM PATRvM spiritus faceret, & mortui no sunt amplexi honorem hominum: sed totum amore transtulerunt in ' sponsummon secus ac pudicae mulieres, quae a solis coniugibus student & amari & laudari, laudes aliorum contenentes.Ea de causa sponsus eos etiasi noluit reddit claros & insignes, & hominu gloria ex redundanti quadam copia impertit. Cum enim quis diuina persequens, petit coelestia , una cuillis multa quoque aha adiicit, multiplicatas largiens Lami petitiones. Hoc etia dixit in serendis legibus .Petite, , regnum Dei & iustitia,&caetera omnia adiicietur, , vobis .Et rursus, i reliquerit patre & matrem &is fratres & filios propter meum euangelium, etia in ,, hoc seculo centuplu accipiet,& in futuro erit hqres,, vitae aeternae. Haec & dixit & secit. Nobis quoque adsit & sermone & opere eruditis,& eoru precibus innixis,tanqua scopum,attingere praemiu supernς vocationis,quq est in Christo Iesu Domino nostro.

Aronis post hunc meminero.Nais quoque diuinum sanctoru chorum exornauit. Eam enim quς sub dio fit vita amplexus,occupauit quod da cacume quod in honore habebatur ab

iis qui erant olim impj: & cum quod in eo erat te-plum daemonti Deo consecrasset,in eo est versatus, paruo quod a in eo fixo tabernaculo,quo tame raro est usus. Nonsolum aute consuetis usus est laboribus, sed etiam alios excogitauit, accumulans Opes

408쪽

eius laboribus. Liberalis enim & munificus Deus: ei tam copiose dedit donu curationu, ut in omnes quidem partes eius gloria peruasserit,omnes autem undique attraxerit,& experientia docuerit eam famam esse vera. Videre enim erat & febres extingui rore benedictionis:& horrore cessare: & daemones

fugere: & varios omnis'; generis morbos Uno curari medicamento. Medici enim unicuique morbo exhibent coueniens medicamentu.Sanctorum autem deprecatio est cornu ne omnium morboru remedium. Non solum aute medebatur aegritudinibus corporis , sed etia animis conuenientem exhibebat curatione:huius quidem auaritia, illius vero

curans iracundia: & vni quidem exhibens doctrinam moderationis .alteri vero disciplinam iustiti :& illius qui de castigans intemperantia, illius vero excitans hebetudine. Hac utens agricultura,effecit

multas plantas philosophiae:& ortu qui nunc germinat in regione Cyri, ipse Deo plantauit. H uius platationis opus est magnus Iacobus, ad que quisis piam vocem illa traxerit propheticam , Tanquam ,, cedrus quae est in libano multiplicabitur: & etiam falsi omnes, cuius seorsum, si Deus velit, facia mentionem. Sic autem agri culturae diuinae curam gerens , de animas simul curans & corpora, paruam passus aegritudinem, ut&naturae imbecillitatem& animi discamus fortitudinem , ipse quidem excessit e vita: Acre autem bellum inter vicinos exortum est de corpore. Ex finitimis autem quidam

vicus

409쪽

,to SANCTORUM PATRvM vicus populo frequentissimus, cum toto simul coacto populo aduenisset,alios quidem fudit ac sugauit: maxime autem expetendum illum rapuit th satiru:& maxima aede extructa,ea quae ex eo percipitur utilitate fruuntur in hodiernum die: publiblico ac celebri sesto illum insignem victorem honorantes. Nos aute etiam absentes fruimur benedictione . Nobis enim pro mominento lassicit

memoria.

ABRA AMES.

xv II. Huιis quoque meminit Theodoretis lib. q. historiae ecclesiasticae.

Ec admirabilis Abraamis memoria fas est praetermittere,hoc praetextu, quod post vitam monasticam Potificiae sedi suerit ornamento. Nam hoc quidem certe nomine iure fuerit dignior qui comemoretur, quod institutum vitae mutare coactus,vita non mutauerit: sed cum monastic ς exercitationis trasierit afflictione: & simul monasticis laboribus & curis Pontificalibus circunsessus, vitae cursum peregerit. Porro autem est hic quoque fructus Cyri regionis. Hic enim & natus & educatus, collegit opes virtutis monasticae. tenim simul cum eo versati sunt, dicunt eum& vigilando & stando & ieiuna do ita corpus edomuisse, ut longissimo tempore permanserit immobilis, minime valens ingredi. Diuina autem prouidentia liberatus ab illa imbecillitate, voluit grauia pati pericula pro diuina gratia. Venit autem in Libanum, cum didicisset vicum quenda teneri ma- gna

410쪽

HIs TORIA 3 igna impietatis caligine: & persona mercatoris vultu celato monastico,cum iis qui simul versabantur

serens canistros tanquam nuces empturus: hunc

enim fructu praecipue ferebat vicus, cum domum conduxisset, & aliquantum pecuniae praerogasset possest oribus, quieuit qui de tres & quatuor dies. Deinde paulatim diuinum aggressus est officium, utens voce moderata. Postquia ute senserunt psal

modias, Praeco quidem clamauit, & omnes conuocauit. Erant aute simul congregati & viri & pueri& mulieres:& confractis extrinsecus foribus desii per ex tecto multum puluerem cogerentes delici bant. Postquana autem eos viderunt suffocari &obrui, & nec aliquid aliud velle facere nec dicere, sed solum Deo preces offerre,senioru monitu destiterunt ab insania. Deinde apertis foribus cum cos euulsissent ab aggere iusseruleos statim abire. Sed

eodem tempore venerunt exactores qui eos vectigalia cogebant exoluere. Et alios quidem ex iis vinciebant:alios vero per contumeliam afficiebant verberibus. Sed vir ille diuinus, nullius ex iis quae in ipsos facta erant recordatus, Dominu imitans,qui cruci affixus eorum qui hoc secerant cura gerebat,

orauit illos exactores ut moderate ac clementer exigeret . Cum aute fidei utares requisiissent, sua spo- te suscepit fideiussione: & paucis pὁst diebus centum aureos sedaturum est pollicitus . ai autem grauia illa eis secerant, valde admirati viri benignitatem, de iis quidem quae ausi fuerant petunt veniam : rogant aute ut ipse fiat eorum praeses, neque CCC enim

SEARCH

MENU NAVIGATION