Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

311 SANCTORUM PATRvM quae Ponto appellatur, ea utebantur ad ea qu erat inferenda, & exportans opera eoru qui simul li

bitabant, & importans ea quς erant necessaria Meri mor enim vocis apostolicae quae dicit, Noctu diu-M que operantes,ne cilem us oneri alicui vestrum. &,

is Manus hς mihi & iis qui erant mecum suppedita-

,1 runt:& ipse laborabat,&hortabatur tuos coluber, nates, ut cum animae laboribus,corporis quoque labores coniungerent. Est enim absurdtim, ut ij quidem qui alunt ui invita seculari, se affligentes & laborates alant filios & uxores, & praeterea & tributa conserant, & ab eis exigantur vectigalia, & Deo offerant primitias, S mendicoru pro viribus medeantur inopiae: nos autem no quaeramus ex laboribus ea quae sunt neces aria, idque cum vili quide& modico cibo,vili autem veste utamur:sed sedeamus quidem copressis manibus, alienis aute fruamur laboribus. Haec de talia dicens ,hortabatur ad

operandu,in tepore quidem quae sunt ubique prς- scripta diuina peragens officia, id autem quod intercedebat temporis,impendens operi. Non leuem autem curam gerebat hospitu,viris lenitate & morum mansuetudine ornatis, & in proximum charitate praeditis,ut eis prouiderent committens. Ipse autem visebat & inspiciebat omnia,perscrutans an

ex latis legibus unusquisque suo fungeretur officio. Hinc factum est ut tam insignis & celebris es.set eius fama, ut qui nauigabant, & plus qua mille stadiis aberant, Deu Theodosij inuocarent in periculis, & Theodosi, appellatione sedarent tempe'

statem s

382쪽

HIs TORIA. ' 3s3 state. Eu audaces quoque & immanes hostes sunt reueriti, qui maximam orientis partem sunt depol lati. is enim ex iis qui in nostro habitabii orbe terrarum habitant, non auditione accepit

ea quae illo tempore facta sunt ab iis qui olim quidem Solymi, nunc autem nominantur is auri 3 Illi tamen qui nec oppido nec vico pepercerui, S qu cunque capere potuerunt, diripuerut & igni mandauerunt, sunt illam reueriti philosophia: & climsolummodo panem petiissent ,& ut pro se orarent significassent, illud illaesum reliquere monasterita: idque non semel sed etiam bis secere. Veliti tamen praesides ecclesiarum , ne pecuniae cupiditate illis barbaris a diabolo immissa,captiuum abduceretur magnum illud lumen: erat enim verisimile fore ut magna vis pecuniae ad eum redimendum trans. mitteretur ab omnibus qui habet in honore res diuinas, ei persuadent ut se conferret Antiochia. Iam enim captiuos ceperant duos praesides ecclesiarii:& eos quidem omni officii genere sunt prosecuti: cum aute quatuordecim millia aureoru pro utrisq; accepissent, permiserunt ut redirent quo vellent. Postquam aute peruenit Antiochia,habitauit quidem in habitaculo quod inuenit situm prope fluuium, omnes autem traxit ad seipsum qui sciunt talia colligere. Dum autem me trahit impetus orationis , praetermisi narrare miraculum quod a diuino illo viro factum est, quod multis qui de sortasse videbitur esse incredibile, & tamen remanet in hodiernum usque diem, oratione testificans, M

383쪽

3s SANCTORUM PATRvMostendens qualem apud Deum gratia & fiduciam

est consecutus hic vir admirabilis. Praeceps quaedapetra imminet monasterio, quod ipse aedificauit. Erat autem primo sicca & omni humore vacua.In ea fecit aquae ductum, qui a vertice sertur in monasterium , tanqua qui motum aquarum haberet in potestate. Plenus autem fiducia in Deum & fimmiter credens, ut est verisimile, se Dominu habere

beneuolu,& fidem habens in quam nulla cadebat dubitatio, ascedit in supremam parte eius qui nucest aquae ductus, priusquam surrexissent sodales ad

preces consuetas: & Deum precatus, fretus eo qui facit voluntatem timentiu eum, virga cui innixus erat petra percussit. Ea vero rupta, aqua instar fluminis scaturiit: 5 monasteriti ingrediens per aquae

ductum, & quantum ad omne usum sufficit abu- de suppeditans, in mare propinquu influit: & in hodiernu usque diem ostenditur operans, Mosaica magni Theodosij gratia. Sufficit vel hoc solum ad ostendedam viri huius erga Deum fiduciam.

Clim aute Antiochiae vixisset paruo tempore, migrauit ad choros Angeloru. Per media autem urbe ferebatur sacru corpus, tanquam aureis quibusdacoronis, serro illo decoratu, clim omnes duces co- currissent, & qui magnos suae fidei creditos gerebant magistratus. De cubili autem erat magna lis & decertatio,cum id omnes auferre contenderent,& ex eo benedictionem & utilitate percipere cuperent. Sicelatus,ponitur in aede sanctoru Marty.

rum, cum Iuliani victoria insignis in pietate athle

384쪽

ΠIsTORIA 31stae fuisset & colubernalis, & eodem tecto usus. Ideaute loculus eum excepit, qui illu quoque diuinu& beatum Aphraatem. Gregis aute praesecturam accepit Helladius ille admirabilis, qui in illis qui- de locis perpetuis fuit sexaginta annis, deinde Cilicum diuinitus electus est Antistes, ctim neqtre priorem reliquisset philosophia, & illis laboribus

Pontificatus sudores quotidie adderet. Huius cum beatus quoque Romulus fuisset auditor, dux maximi gregis fuit creatus. Permansit aute illius chorus in hodiernum usque die, idem seruas vitae institutu . Est alitem prope monasterium vicus qui Syriace appellatur Maratus. Ego aute fine imposito huic narrationi, rogo ut eius quoque consequar benedictionem.

. i.

R O M A N V S. T Agnus ergo Theodosius ab Antiochia pro

sectus, ctim'in montibus Roscis decertan

set, & Antiochiam reuersus esset,sic vitae fi- -ι I;

nem accepit. Dutinus autem Romanus, Rosi de so Des natus, , primu educatus, Antiochiae ostendit prima Virtutis certamina, extra ambitum qui de ciuitatis ad latus montis fixo tabernaculo,in aliena autem domu cuia eaque parua Vivens toto tempore.

Nunquam aute usque ad senectutem neque igne usus est, neque lumine lucernae. Cibus autem ei erat panis & sal. Potus autem fontanu fluentum. Erat autem coma magno Theodosio similis: vestis

385쪽

stis autem serru quoque similiter. Abundauit autehic & moru simplicitate ac mansuetudine dc moderatione,& ideo emisit splendore diurnae gratiar. , , Super quem, inquit, respiciam, nisi super mitem is & quietum,& trementem sermones meos Ia vero, , rursus quoque dixit suis discipulis. Discite a me: is quoniam mitis sum & humilis corde, & inuenie-is iis requiem animabus vestris. Et rursus, Beati mi is tes,quoniam ipsi haereditabunt terram. inetia Mosis legislatoris erat hoc vel maxime insigne. E- ,, rat enim,inquit, Moses mitissimus praeter omnesis homines qui erant super terra. Hoc de propheta Davide testatus quoque est sanctissimus spiritus. Memento,enim inquit, Domine David & omnis ,, mansuetudinis eius. Didicimus intia de patriarcha Iacob, quὁd non fictus erat domum habitans. Has virtutes cum instar apis collegisset ex diuinis illis pratis, mel consecit verae philosophiae. Profundebantur autem eius quoque in externos fluenta iucundissima: & iis qui ad ipsum veniebant, leni ac dulci voce utens, de amore in fratres,de concordia& pace, multas offerebat admonitiones. Multos autem vel solo aspectu estecit rei u diuinarum ama tores . is enim non esset mirandu in modii admiratus, cum videret eu corpore assi i ctum, & qui prolixam gestabat coma,& maximu ferri pondus sua sponte serebat, de veste ex pilis contexta viebatur,&tantu capiebat alimenti quantum satis erat ad prohibendu ne fame moreretur λ Magnitudini autem & multitudini laborum accedebat quae in

386쪽

ΗIsTORIA eo gorebat gratia,qua qui de omnes persuadebatur,

ut eum admirarentur & honore afficerent. M ultorum enim saepe morbos exegit dissiciles : multis autem sterilibus mulieribus filios impetrauit. Et cum tantam a diuino spiritu accepisset potestatem, seipsum appellabat egenum & mendicum. Quotquot itaque ad eum ventitabant, eos & aspectu &sermone,toto vitae suae tempore, impleuit utilitate. Porro autem cum hinc quoque excessisset, & in angelicum chorum esset transsatus, reliquit memoriam quae non suit sepulta simul cum corpore, sed quae viget floret,& germinat, & quae extingui non potest,sed semper permanet, & quae sussicit ad

eos qui volunt adiuuandos. Cum hinc itaque benedictione mihi conciliavero, alioru quoque athletarum res gestas narrabo,Vt potero.

ZENO.

Enonem admirabilem non multi quidem cognoscunt: qui cognoscunt autem, non possunt admirari pro dignitate. Is enim cum aximas opes reliquisset in patria, ea autem erat pontus,magni quide ut dicebat Basilu hausit flueata , qui erat vicinus, de Cappadocum irrigabat reagionem : irrigatione aute dignos fructus reddidit. Cum primu enim imperator Valens suisset de mea dio sublatus,militare deposuit cingulum:erat auteadscriptus in numerum eoru qui literas imperatoris serebant celeriter.Cum autem a regia venisset in

387쪽

318 SANCTORUM PATRVM quod da sepulchruin, multa autem sunt in monte quod est situm prope Antiochia, solus illic degebat expurgans anima:& eius contemplandi facultatem semper emundans:& diuina contemplationem semper visione apprehendens: S: Dei ascensus in corde disponens:& pennas tanqua columbς accipere desiderans:& in diuina requiem euolare cupiens. Ea de causa non habuit lectum, non lucerna, non cum, no ollam, non guttum, non arculam, non librum, non aliquid aliud. sed erat qui de pannis indutus veteribus:erat quoque calcei eiusmodi ut indigerent vinculis: erat enim diuulsum ac discerptum solearum coriu. Ab uno aute ex familiaribus necessarium accipiebat alimentu. Id aute erat

unus panis,qui duobus suppeditabatur diebus: aquam aute procul hauriens,ferebat ipse. Cum quis autem eu aliquando vidisset onus portante, rogabat ut eu leuaret labore. Ille autem primum quideresistebat, doces se non posse in animu inducere ut biberet aqua quae esset portata ab alio. Post qua autem non persuasit, dedit urnas: serebat enim duas ambabus manibus.Postquam aute fuit intra porta atrij, cum aqua effudisset & dispersisset, rursus cu- . currit ad fontem, reipsa confirmans quae dixerat. Porro autem ego quoque quando eu primum desiderans videre,ascendi in molem, aspexi eu tenentem urnas manibus. Deinde rogaui eu ubinam esset admirabilis Zenonis habit. aculum.Is aute dixit se nullum nosse monachii qui sic appellaretur.Ego autem cum cu ipsum esse coniecissem,secutus sum,

388쪽

HISTORIA 31' id coniiciens ex eius sermonis modestia .Postquam autem ingressus sum ostium, vidi torum ex foeno constructum,& qualidam aliam stoream ita super lapides stratam,ut qui super illa sedebant, ab ea minime laederentur.Postquam autem de philosophia multa verba secimus: ego enim interrogabam: ipse vero nobis explicabat ea quae quaerebatur:& oportebat deinceps domu reuerti: ego eum precabar ut daret viaticu benedictionis: ille aute repugnabat, dicens ςquum esse ut nos preces impleremus:& seipsum quidem priuatu,nos aute milites appellans: tunc enim sacros libros legeba Dei populo. Cum

nos aute iuuentutem & statis immaturitate adduceremus,tunc enim primu paucam quandam producebamus lanuginem, & iuraremus nos non esse rursus venturos, ii cogeremur hoc facere,vix tandequidem multis flexus trecibus, Deo obtulit quideintercessionem: sed quod id secisset multis verbis se

excusauit dices se id fecisse & amoris causa & obedientiae: appropinquantes enim audiuimus precatem. Quod autem in tam profunda philosophia,

tanta esset modestia ac moderatione vir senex,quadraginta enim annis perpetuis versatus erat in monastica exercitatione, quis satis pro dignitate potuerit admirari, quasnam autem laudes rei magni tudini pares potuerit asserre Z Cum autem virtutis tales possideret opes, tanqua qui esset in extrema inopia ad Dei ecclesia die dominico veniebat cum populo, diuinos audiens sermones, & aures accomodans doctoribus: S postqua mensam partici-

ZZ h passet

389쪽

3co SANCTORUM PATRvM passet mysticam , reuertebatur in notiti illud habitaculum, non habens clauem,non claustria,non relinquens custode: erat enim malcficis plane in uiu& sacrosanctum,ut quod solam illa haberet storea. Vnum autem libria accipiens a familiaribus, eirtotum legebat:& eo prius reddito, alium accipiebat. Sed licet nec claustra haberet, nec vectibus uteretur,custodiebatur a superna gratia. Idq; per ipsam experientia aperte didicimus. Q do enim isauri per insidias noctu arce cepere: deinde mane usque ad latus montis faciebant incursiones, multos quidem viros,& multas mulieres quae vita exercebant monastica,crudeliter confodere. Tunc ergo vir diuinus,alioru caedem intuens ,eflecit oratione ut eorum caligarent oculi: & per ostiti ingredientes, novidebant aditum: ut aute dicebat, teitem appellans veritate,aperte quoque tres vidit adolescentes, qui totam illam cateruam expellebant, Deo manifeste suam ostendente gratia. Q lem ergo vitam egerit hic vir diuinus, & qualem sit diuinitus gratiam, assecutus ad docendit naec sufficiunt. Sed enim necesse est hoc quoque his adiicere. Valde eum ange bat & male habebat quod eius mansistent facultates , & non ex lege euangelica & venundatae essent& distributae. Huius autem causa fuit, fratru aetas

immatura. Ioniam enim erant comunes & pecuniς & posscssiones ipse quidem nolebat diuisionis causa redire in patria. alij autem verebatur vendere parte suarum facultatum , ne emptores moti auaritia fratres circuscribentes, illi inurerent igno

miniam.

390쪽

HISTORIA miniam. Haec apud se animo versans, diu distulit

venditionem. Postea autem cum cuidam ex notis suis vedidistet omnia, plurima quide distribuit:interim autem mala quae accidit valetudo, coegit euconsultare de reliquis. Accersito itaque antistite ciuitatis,is autem erat magnus Alexander, splendor verae religionis, & ex eplar virtutis,exacta & accurata imago philosophiae, A des dum inquit, ὁ diuinum caput. harum tu pecuniarii sis mihi optimus Oeconomus , eas ex diuino instituto distribuens, tanqua iudici illi rationem redditurus. Alias enim ego manu mea dispes aut, & distribui ut mihi visus sum optime. Velle aut e reliqua quoque dispensare si mih ter. Sed quonia iubeor migrare ex hac vita,te ego earu constituo dispensatore,qui es dc pontifex,& pontificatu legibus recte geris. Pecunias itaque tanqua Dei quςltori tradidit.Ipse aute cu non plus quam annu vixillet postea, tanqua quidam Olympicus victor recessit a septis, no ab hominibus solugloriam assecutus, sed etia ab angelis. Ego autem

cum eum ut pro me ad Dominii intercedat,orauero,ine ad aliam conuertam narrationem.

M ACEDONIVS.

Acedonium autem cognomine κριθοφάγον

id est elcentem Ordeo, is enim cibus hoc ei Damasieuis 'cognomen imposuit, sciunt qui de omnes inbuero qarin-

Phoenices & Syri & Cilices. Sciunt autem horum quoque vicini & finitimi, qui partim quidem ipsi iam iis eis ZZ ii; viri

SEARCH

MENU NAVIGATION