Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

έοι SANCTORUM PATRvMnedictione, pendebat a meo lecto .sub meo aute capite erat magni Iacobi vetus amictus, qui quovis claustro adamantino fuit mihi validior. inetiacum eorum maximu vicum essem ingressurus, d inde multa essent intermedia quς mihi prohibebat exitum, misi ad meu Esaiam, rogans .ut diuinu consequerer auxilium. Ille vero, Esto,inquit,bono animo. Soluta sunt omnia illa impedimenta instar t lar aranearum: idque noctu me docuit Dominus, non in somnis adu mbrans,sed re vera oste dens.Vidi enim, aiebat, cum incepissem hymnodia, in illa parte in qua illa loca sita sunt, sei pentem quenda, ignis speciem prae se serente, qui ab occidete reptabat in oriente,& serebatur per mediti aerem. Cum orationes aut e tres peregissem, rursus vidi inflexu,& orbiculatam ostendentem figura, & eius cauda capiti coniuncta. Cum rursus aute octo orationes

absoluissem , aspexi eu in duas partes dissectum insumum resolutu. Haec ipse quidem sic praevidit: nos autem Vidimus exitu qui consensit eius praedictioni. Mane enim mali auctoris daemonis imperio parentes qui olim quide erant sectae Marcionis, nunc autem sunt classis apostolicae, ab occidente profecti, nudos nobis enses ostendebant. Hora autem diei tertia simul coacti, cura gerebant suae solii custodiae, sicut serpens qui cauda caput suu contexit. Octaua aute dispersi, dederiat nobis locum ingrediendi in vicum. Statim autem inuenimus serpentem factum ex ςris materia,qui ab eis adorabatur. Cum enim aduersus opificem & uniuersorum

creatorem

432쪽

HIs ToRIA o creatorem bellu aperte suscepissent, execrandu serpentem, tanqua illius hoste, colere contendebant. Talia ego beneficia a mihi venerando capite sumco secutus. QAonia autem diuinarum reuelation narratione ingrella est oratio, age narrabo quae audiui ab illa lingua ab omni mendacio aliena. Narrauit aute non vlla gloriae inductus cupiditate:fuit enim diuina anima ab eo vitio remotissima: sed cuillum quida usus ea coegisset dicere quς volebat c

lare. Supplex ab eo cotendeba ut oraret Deum vniuersor una,vi redderet mihi segetem munda a 2iΣaniis, & a seminibus haereticis ea omnino liberaret. Me enim valde angebat abomina di Marcionis error qui pharimu inualuerat. Dixit itaque a me oratus. Nec me, nec ullo alio tibi opus est ad Deum intercessere. Habes enim Ioane illum insigne, Verbi vocem, Domini pri ecursore, has pro te preces assidue offerentem. Cum aute ego dicerem me & eius credere orationibus, & alioru sanctoru apostolorum & prophetaru, quorum ad nos nuper delatae sunt reliqui .Esto,inquit,bono animo. Habes Ioa-nem Baptistam. Sed nec sceu passiis sitim silere:sed multo magis urgeba interrogans, & scire desiderans cur eius potius meminisset. Ille aute, Vellem, inquit, amplecti & deosculari eius amabiles reliquias. Cum aute dixissem,Non affera eas,nisi pollicitus fueris te ea dicturii quae videris. Atque ipse quidem est pollicitus: ego vero postridie attuli ea quae desiderabat:& cum omnes iussisset abscedere, haec mihi soli narrauit. ando hos,inquisicivita-

433쪽

o SANCTORUM PATRvMtis patronos, qui a Phoenicea venerat & Palaestina,

cu Dalii dica excepisti chorea, venit mihi in mente cogitare, num hae essent illius insignis Ioannis reliquiae, & non alterius martyris qui ellet eiusdem nominis. Post unu ergo diem, ego quidem stabam ad hymnos decantandos:video aute quendam candida veste indutu, & dicente, Frater Iacobe, Cur nobis aduenientibus non venisti obuia Z Cum ego autem rogarem quina essent,respondit dicens. mi a Phoenicia S Palaestina nuper venimus: & cu propto & alacri animo nos omnes excepissent, & pastor & populus, & ciues & rustici, tu solus eorum honoris no suisti particeps: innuebat autem ea quae fuerat dubitationem. Ad haec ergo dicit se dixisse. Absentib' & vobis & aliis,& vos honoro; & adoro Deum uniuersoria. Rursus aute die sequenti eodem tepore cum ille ipse apparuisset. Vides,inquit, frater Iacobe eu illic stantem: cuius quide vcstis est colore niui similis: est aute prope illu positus ignis

clibanus. Cum autem ego illuc oculos conuertis.sem,& illum esse Ioannem Baptistam coniecissem: nam & vestitu erat indutus, & manum habebat ut baptizans. Is est,inquit,quem tu coniecisti. in- etiam,inquit,cum tu aliquando noctu ad primum vicum ad seditiosos, eos docturus abires,& ut ego maiori ac vehementiori studio Deo offerre orationem, mandasses,tota nocte vigilaui rogans Dominum. Deinde audivi voce dicente. Ne timeas ὀ Ia cobe. Magnus enim Ioannes Baptista tota nocte orat Deum uniuersoru . Facta enim fuisset magna

434쪽

ΗIsTORIA. Aps eaedes, nisi illius intercessionibus suisset extincta diaboli au dacia. Haec cum mihi narrasset, praecepit ut ego solus scirem, &ne alios assumere conscios. Ego autem utilitatis gratia non solum multis narraui, sed etia mando scriptis. Iani vero a se quoque dicebat esse visum Ioseph patriarcham, capite &barba canu, & in senio formae emittente splendorem, & in virtutis fastigio seipsum sanctoru extremum nominantem. Na cum ego,inquit, eum primum dicere ex iis qui sunt ei uide cum ipso seretriparticipes, ipse seipsum nominabat ultim v. Mihi

autem narrauit etia varios & multiplices daemonii

insultus qui in ipsum facti sunt. Cum primu enim, aiebat,hoc vitae genus sum ingressus, visus est mihi

quida nudus forma Aethiops igne ex oculis emittens. Ego aute cum eu viderem, & timore sum affectus,& ad preces conuersus, nec in animuin ducere potui ut cibusumerem: illo enim tempore mihi apparebat. Cum aute septem &octo& dece dies transiissent, & ieiunus permanere: tandem Improbum illum insultu cotemnens sedi & cibu sumpsi. Ille aute cum hanc mea non tulissct animi magnitudinem , minatus est se virga percussurii. Ego autem,inquit,dixi.Si tibi quide est permissum a Deo uniuersorum, percute:& plaga lubenter accipia, ut qui ab illo seriar. Sed si non sit tibi permissum, non

percuties licet millies insanias. His auditis tunc enfugit. Sed me rursus clanculum perpetua assiciebat molestia. Nam aqua quae mihi bis in hebdomada in serne afferebatur, ei qui asserebat occurrens, &FFF meam

435쪽

SANCTORUM PATRUM meam forma imitans accipiebat :& illum iubens recedere,quentum effundebat. Idque cum non solum bis sed etia ter fecisset, me sitis perpessione valide oppugnauit. Cum ergo valde angerer, rogaui eum qui solebat ad me asscrre, cur iam quindecim diebus ad me aqua non attulisset: is dixit se iam ter& quater attulisse, & me accepisse. Et ubi, inquam ego,a te ea afferente accepi ille locum ostendit. Etsi millies, in qua ego, me illuc accedentem videris, ne vas dederis donec ad hunc locu veneris. Sic cum hς quoque eius apertae & irritae fuissent insidiar, alias

rursiis est aggressius. Dixit enim noctu vociferans, te tam tetro implebo odore, & tibi tanta inuram infamia, ut nemo te vlla ex parte aspiciat. Ego autem,inquit,ad hςcrespondi. Agam tibi gratias. Inuitus enim tuu inimicum beneflcio afficies, ut qui efficias ut magis verser in Dei recordatione. Nam

quo mihi plus est och, eis magis occupor in perpetuo contemplanda diuina pulchritudine.Cum itaque pauci dies praeteriissent, meridie cosuetu peragens officiti,Video, inquit, tuas mulieres de mole descendentes. Ego autem cum id praeter consuetudinem aegre tulissem, & eas lapidibus petere essem aggressus, memini minarum scelerati daemonis S conieci hanc esse eam qua dicebat infamiam. Dixi ergo magna voce, quod etia si meis insiderent humeris,non eas impeta lapidibus, nec perseqtiari sed sola utar deprecatione. Ego qui de haec dixi: illae vero evanuerunt:& sermone fine accepit visio spectaculi. Post haec rursus,inquit, noctu ego qui de Ora-

436쪽

HISTORIA. Ap bam: serebatur autem vehiculi strepitus,& clamor auriget & equoru hinnientium. Me aute conturbauit rei novitas. Cogitaba enim quod nec princeps

tunc esset in ciuitate: nec ea esset via vehiculorii: nec tempus aptu vehiculis. Haec autem cum apud me

reputarem, audiebatur quida strepitus appropinquantis multitudinis, & clamabant quida praecedentes lictςres, sibilantes,& de medio turbam exigentes, & ei qui praeerat via parantes. Postqua autem mihi visi sunt valde appropinquare, Dixi,aiebat,quisnam es,& unde venis:& quo opus habens venisti hoc tepore 'inrousque ludificatis ὀ infelix,& diuinam contemnis patientia.'Hoc ego quidem diceba conuersus ad orientem, & Deo preces of rens. Ille aute trusit quidem,sed non potuit delicere:resistebat enim diuina gratia: & exleplo omnia illa evanuerunt. Dicebat aute se etia tempore perniciosorum illoru latronii, quando ex Isauria pro

secti, maximam parte orientis vrentes praedas egerunt, valde extimuisse: non ne occideretur: neque enim tenebatur tanto amore corporis: sed ne raperetur in seruitute & captiuus fieret , impietatisque& iniquitatis videret spectaculum . Hunc metum cum sensisset diabolus, saepe enim audiuerat cum hoc notis suis aperiret: imitatur noctu ululatu mulierum . Ego autem, inquit, videbar audire quod

venirent hostes, & quod vicis igne iniicerent. Statim ergo cum capillos in duas partes discriminas.sem, & partim quide a dextris, partim vero a sinistris ad pectus transtulissem,parabam collum ut id

437쪽

63 SANCTORUM PATRvMensis amputaret facilius, & breui plaga accepta,ab illo abominado liberarer spectaculo. Cum lic tota illam nocte transegissem, & assidue incursione illorum expectarem, cum fuisset dies & quida venissent,rogaui quidnam audiissent de Isauris. illi aute idixerunt se nihil nosse illis diebus: S: sic agnoui iii- lquit, diabolicam quoque illa fuisse visionem. Ali- lquando aute assimilatus vivido & vegeto adolescenti, specie decoro, & flava coma ornato, ad me accedebat subridens simul & ludens. Ego aute,inquit,tra armatus,eiicieba insectans maledictis. Ille autem permanebat, aspectu meretricio, risuque &sermone ad voluptate alliciens. Tunc ergo maiore ira percitus, Q modo, inqua, potes totam terra obire,& omnibus tales parare insidias ξ Is aute dicebat se non esse solu,sed daemonu multitudine per totu terrarum orbe esse dispersam, qui hoc modo simul & lud ut, & serio agunt ludo enim qui videtur, student simul tota perdere humana naturam. At tu,dicebam ego,abi, Christo tibi id iubente,qui tota legionem per porcos transmisit in profundia.

A udiuit simul & fugit: nec Domini appellationis

vim serens, nec eius tam uti philosophiae ferre vales splendorem .Porro autem cum multa alia scia quae possim narrare,ea nolo scribere,ne imbecillioribus eorum multitudo causa sit incredulitatis. Nam iis quidem qui diuinu cernunt hominem, nihil eius. modi quod dicitur videtur incredibile,cum ea quς videtur virtus confirmet ea quς dicuntur.Sed quoniam transmittentur ad posteros scripta haru nam

rationum,

438쪽

HISTORIA. 4as rationum, sunt aute multis aures magis incredu-lς quam oculi, imbecillitate auditorum metiemur narrationem. Et ergo aedificarunt alij quo se maximam aedem in vico propinquo, quae non distat

multis stadiis. Construxi ego quoque loculum in aede victoria insigni vapostolorum. Sed cu hoc resciuisset vir diuinus,saepe me rogauit ut in illo mo- te corpus mandaretur sepulturae. Ego aute saepe dixi, quod non oportet eum qui vita praesentem non curarit, sepulcnri cura gerere. Vbi autem vidi hoc ei esse cordi,annui & sum assensus:& feci ut scinderetur arca&sursum ferretur. Cum aute videre lapidem corrupi a pruina rogaui ut sineret arcae paruam fieri domuncula:ubi autem iussit, & perfectosdificio tectu imposuimus,Non patiar,inquit,hoc vocari sepulchru Iacobi: sed volo hanc feri aedem martyrum victoria insigniu: me autem tanqua aliquem inquilinuponi in altero sepulchro,ut qui dignus sim habitus ut apud eos habitare. Neque Vero hoc solii dixit, sed etia secit:& clim multos quidem prophetas, multos autem apostolos, maxime autem plurimos martyres undique collegisset, eos posuit in una arca,volens simul habitare cu populo sanctorii, & desiderans cu eis resurgere, & dignari Dei conleplatione. Hoc autem sufficit ad facienda coniectura quanta eius esset modestia. mi enim tantas opes collegerat, perin de ac si ellet in extrema paupertate, desiderauit habitare tanquam peregrinus apud diuites mercatores. QSales ergo veneradi mihi capitis sint labores, & quanta certamina,

439쪽

t. SANCTORUM PATRvMdc quantam gratiam acceperit diuinitus, & quam multis sit victoriis potitus, & quam multis coronis Ormius,hcc ad ostendendu sufficiunt. Onia aute asperos & dissiciles cius mores reprehendunt aliqui, & aegre ferunt quod solitudine tantopere delectetur & quiete, cu de eo pauca dixero,imponam finem narrationi. Proponitur, ut ia dixi,aspectandus ab omnibus: neque fossa circundatus: ne, que tugurio aliquo aut tabernaculo tectus. Vnus.

quisque autem ex iis qui veniunt, a nullo claustro prohibitus, statim accedens, ea quae vult loquitur. Aliis aute amatoribus huius philosophiae, sunt &fossae & fores: & eis licet frui quiete: & qui est inclusus, aperit cum voluerit, & quantu vult differt:& quantum vult impletur diuina cotemplatione. Hic autem horu nihil est. QSocirca eos fert aegerrime lui in tepore orationis ei exhibent molestia:& si cum iussit quidem, statim recesserint, rursus prosequitur oratione. ὀd si perrexerint exhibere mos estiam, & cu semel aut bis iusterit no paruorint , tunc aegreserens & increpans amandat. Ego autem de eo quoque aliquando sum cu illo locutus:& dixi aliquos moleste ferre quod expulsi fuerint, & no fuerint participes eius benedictionis: &quod oporteret eos qui hac de causa ventiat, & iter multorum dierum conficiunt, recedere non indignantes, sed animi laetitia repletos, & qui philosophiae narrationum conuiuio excipere possint eos qui ignorant. Ille autem, Non alicuius, inquit, alterius, sed mea causa veni in montem: & ctim sca

team

440쪽

HIs TORIA. ηteam admodum multis peccatoria ulceribus, plurima opus habeo medicina: & ea de causa oro Memente dominum, ut mihi praebeat medicamenta quae mea curent vitia. Q modo ergo non fuerit valde reprehendendum & valde stultu,interrum. pere quidem seriem orationis, interim aute loqui

cum hominibus Θ Si enim hominis qui esst eius dena

cuius ego naturae essem famulus, eo aut e tempore

quo est ministrandum domino, dimittens in tempore afferre cibum vel potu, confabularer cum aliquo ex conseruis, quot plagas iure accipere Si autem cum etiam accessissem ad Pr sdem, S qua ab aliquo afficior narrans iniuriam, sermone quidem in medio interrumpere. apud alique autem ex prς- sentibus aliqua alia verba facerem, non tibi videtur

Iudex id aegre esse laturus, & auxilium quide esse denegaturus, flagris aute praeterea esse caesurus, &a tribunali eiectu rusΘ Q modo ergo est honestu, ut seruus quidem in dominum, qui aute supplicat in Iudice, ita ut oportet se gerat:ego autem ad Deu& aeternum dominum & ludicem iustissimum &omnium Regem accedens, ne similiter quidem atque hacceda: sed inter orandum, me conuerta ad conseruos, & prolixo cum eis utar sermone Θ Haec

d audiui,&ad eos qui aegre serunt transmisi: &mihi videtur recte pulchreque dixisse. Nam prςterea quae dicta sunt est etiam amantium proprium, omnes qui de alios despicere, illi autem soli quem

amat & diligunt adhaerere,etimque & noctu somniare,&interdiu visione apprehendere. Ideo mi

SEARCH

MENU NAVIGATION