Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

,t, SANCTORUM PATRvuenim habebat vicus Dominum: erant aute ipsi &Agricolae & Domini.Centum autem aureos,cum venisset incutitate ,est aute ei nomen Emesa,& notos aliquos inuenisset, accepit mutuo. Dcinde in

vicum reuersus,die pristituto implet quod promiserat. Cum hoc eius vidissent studium, vehemetius id ab eo contendunt.Cum is autem se id facturum esset pollicitus, si se pollicerentur aedificaturos ecclesia,rogarunt ut statim aggrederentur: & deduxerunt beatum viru, aptiora loca illi indicantes:&vnus quidem hunc,alius vero locum illu laudabat. Cum aute meliore elegisl et, & sundamenta iecis.set, tectum breui tempore imposuit. Cumque fine accepisset aedificiti, iussit ut admitterent sacerdote. Clim autem dicerent se nullum altu electuros, &rogarent ut eum haberent & patrem & pastorem, accipit gratia sacerdotis. Postquam autem cum eis Versatus est tres annos, & eos pulchre deduxit ad

res diuinas, cum effecisset ut unus ex eis qui simul erant,vice sui praeficeretur, ad monasticu rediit habitaculum. Et ne, si oriania illius narrem, prolixiori Vtar narratione, cum in his resplenduisset, fit Ca rarum pontifex. Erat autem ea quidem ciuitas circunsessa ab ebrietate impietatis,& seipsam dederat debacchationi dς monii. Sed cum esset dignata huius agricultura, & accepisset igne huius doctrinae, permansit quidem libera a prioribus sentibus: nucautem uberem profert segetem spiritus, maturais fiugum Deo offerens manipulos. Sed non sine labore vir diuinus hanc exercuit agricultura: sed laboribus

412쪽

HISTORIA. 3 3boribus utens innumerabilibus,& eorum qui corporibus medentur arte imit ias, partim qui de dulcem adhibens adhortationem,partim vero acribus utens medicamentis: nonnunqua vero & vrens ocsecans,effecit hanc sanitatem Doctrinae aut e & alij eius diligentiae vitae quoque lumina suffragabatur. Illis enim illuminati, dc audiebant ea quς dicebantur, &ea quae fiebant lubenter accipiebant. Toto enim tepore quo fuit Antistes,ei quidem fuit panis su peruacaneus:aqua quoque supers ua: inutilis au- te lectus,& superuacaneus usus ignis. Noctu enim quadraginta hymnos, quos inter se inuice loquenco & respondendo dicunt, implebat, earu quae intercedunt precu duplicans numeru: reliquum autem noctis in sede sedebat, concedens palpebris ut aliquantulum quiescerent. Atque quod no in soloqui de pane vivit homo, dixit quide contemplator

Dei Moses: memmit aute huius quoque vocis Dominus, prouocatione diaboli recusans. QSὁdautem etia sine aqua vitai possit, a nullo loco diuinae scripturae didicimus. Etenim tantus ille Elias primum quidem extorrente aqua hausit. Deinde etiacum ad vidua accessisset Sareptanam, sibi primum iussit aqua afferri, deinde panem .Sed hic vir admirabilis,toto tepore pontificatus, neque pane, neque legumina, neque olera quae igni appropinquassent comedit: neque aqua bibit, quae ab iis qui in his rebus sibi docti sunt visi propter usum existimata est prima ex elementis: sed lactucas, inlyba, 5 apia,&similia, cibit ducebat & potu, pistorum Z coquo-

413쪽

rum artes ostendens superuacaneas Tepore autem autumni,fructus ei illu usum implebant. Haec autesumebat post ossiciu vespertinu. Cum corpus autetalibus consumeret laboribus,in alioru cura gerenda erat insatiabilis. Aduenietibus enim hospitibus erat & torus paratus: egregius aute & selectus panis eis offerebatur, & vinu odoriferu e piscesque &olera,& quaecunque sunt eis coniuncta. Q inetia ipse quoque meridie assidebat coutuantibus, eoru quae apponebantur partes unicuique offerens, &dans unicuique calices, & iubens bibere, & eu qui erat eiusdem secti nominis imitans, patriarcha Inquam : qui ministrabat qui de hospitibus, sed non

simul conuiuabatur. Interdiu aute versans in iudiciis eoru qui inter se litigabant & decertabant,aliis quidem persuadebat ut inter se inuicem reconciliarentur : alios autem cogebat, qui leni & mansuetae doctrinae non parebant. Nullus autem iniustus recessit sua audacia aduersus iustu vi ctoria potitus.Ei

enim qui iniuria afficiebatur iusti parte semper addens ,reddebat eu inexpugnabilem, & eo qui volebat iniuria facere superiorem. Similisque erat optimo medico, qui semper prohibet eos sumores qui

redundant, & procurat ut sit inter materias aequalitas . Hunc quoque desiderauit videre Imperator. Est enim alata fama, quae facile omnia quae bona sunt & quae mala significat: & ad se accersivit, &venientem salutauit &excepit:& agreste illud cilicium sua purpura existimauit praestantius. Iam vero reginarum quoque chorus eius dc manus prehendit

414쪽

HISTORIA

hendit & genua: virumque rogabat qui nec exaudire quidem poterat lingua Graecam. A deo & reia gibus & omnibus hominibus res honore & reuerentia digna videtur philosophia. in etiam ubi obierint ij qui eius sunt amatores & sectatores, maiaiorem assequuntur gloria. Et potest qui de hoc sciri etia ex multis aliis, sed vel maxime quidem ex iis quae diuino huic viro acciderunt. Postquam enim obiit, & hoc rescivit Imperator, voluit quidem eudeponere in aliqua aede sacra: cum aute intellexisset pili esse& honestu ut gregibus redderetur corpus pastoris ipse quide & id deduxit praecedens,& reginarum chorus consequens, omnesque & magistratus,& qui ab iis regebatur, populus,militόsque&priuati. Tanto studio eu accepit &ciuitas Antiochi, Sc quae ea sunt consecutς, donec peruenit ad magnum illum fluuiu. Ad ripa autem Euphratis concurrebant quidem ciues: & concurrebant etiahospites, concurrebant etia rustici. Quinetiam finitimi festinabant ad fruendii benedictione. Lectu autem multi sequebanthir lictores,eos percutiendo terrentes qui corpus veste nudare conabantur, &cupiebant illinc pannos stimere. Et licebat audire alios qui de psallentes:alios vero lamentantes. Alia enim deflens eu vocabat praesidem: alia vero altore: alia autem pastorem & magistru : & alius quidem lachrymas nominabat patrem: alius vero adiutore& curatorem: & cum tot laudibus & lamentationibus sanctum illud & sacrum corpus siet ulchro

mandauere.Ego autem admiratus quod cum vitae

415쪽

38c SANCTORUM PATRVM mutasset institutum , vitam non una comutauerit, neque dum esset Antistes, remisium ac solutu vitae genus sit amplexus , sed exercitationis monasticae labores adauxerit, eum recensui in historia monachorum: nec recessi ab eo qui ei placuit ordine,benedictionem quoque ab eo desiderans.

E V S E B I V S. IV Rius dictis sanctis magnum quoque adda

uia inbini. - Eusebium , qui non longo quidem ab hinc

nit Theodor tempore est ira ortuus. Cum multis autem

annis vixisset,lempori quidem squale se stinuit laborem: labori autem aequalem simul delegit virtutem. Multiplex autem lucru ex eo retulit. Magnitudine enim remunerationu Agonotheta superat certamina. Hic ergo clim primo alioru fidei sui curam credidistet, quo illi ducebat, ducebantur .erant enim ipsi quoque viri diuini,virtutisque athlet ς &exercitatores: & cum aliquo tempore cum eis esset versatus, bene rectinue philosophiae accepisset scientiam, vita monasticam est amplexus: & cum quod dia dorsum montis occupasset, imminet autem ei vicus maximus,quem nominant Ascham, fossa solummodo facta,& lapidibus ne luto quidem coniunctis, sub dio reliquam transegit vitam seipsum affliges veste qui de opertus pellicea,cicere autem & fabis aqua madefactis se nutriens. in- etiam aliquando quoque vescebatur caricis, sic utcunque conas sustentare imbecillitatem corporis. Cumque

416쪽

dentes plurimos amisisset, neque mutauit cibu,neque habitatione. Sed & cum hyeme congelaretur,& aestate ureretur, sortiter ferebat contrarias quali tates aeris, faciem qui de habens corrugatam,arefacta autem omnia mebra corporis. Tam multis autem corpus consumpsit laboribus, ut ne zona qui

dem maneret super lubos,sed caderet in serius: nihil enim erat quod vetaret nam & clunes,& coxendices consumpti erant, & zonae facilem descensum praebebat ad inseriora. Zona itaque adsuit tunicae, hac ratione ut staret excogitans. Egre serebat auteconuersari cum multis.Nam cum diuina contem plationem visione assidue apprehenderet, mente ab ea nolebat abstrahere. Sed tamen etsi esset amore tam vehementi praeditus, permittebat aliquibus ex notis, ut id quod porta obstruebat auferrent, Mintrarent: & cum eis exhibuisset doctrinam ex diuinis eloquiis, iubebat rursus abeuntes portae lutuimponere. Verum cum omnino satius existimasset etia cum pauci ς vitare congressione,aditu omnino

obstruxit, illi portae maximo admoto lapide. Per quanda autem fossam colloquebatur quide cum paucis ex familiaribus,sed non videbatur. Sic enim . prouiderat. illinc autem illud quoque exiguu accipiebat nutrimentu. Rursus aute cum omnibus colloqui denegasset, me solum dulci illa & Deo grata

voce dignabatur: & abire volente me saepe deti nebat, de rebus disserens coelestibus. Cum multi autead tu venirent & postularet donu benedictionis &

417쪽

ts SANCTORUM PATRvMeu aegre ferret tumultu, nec senectute considerans Mnec urgente reputans imbecillitatem , transilit sesam quae nec a robustis quidem & valentibus facile transiri poterat:& cum ad quandam propinqua venisset monachorum classem, parua rursus fossa acta ad muri angulum, cum consuetis decertabat laboribus. Huius autem gregis praesectus, vir omni virtute plenus, dixit eum cit comedisset quindecim caricas,transegisse septem hebdomadas sancti ieiunis. Hoc autem subiit certamen, cum vixisset plus quam nonaginta annos,imbecillitate autequae narrari non potest esset affectus. Sed imbecillitate superabat animi alacritas: & Dei amor omnia facilia reddebat & expedita. Cum hic talibus circustueret sudoribus, peruenit ad metam cursus, &Agonothetam videns', & coronam desiderans. Ego autem rogo Ut illam consequar intercessione,

qua huc usque percepi dum esses adhuc superstes.

Credo enim eum vivere, & habere puriorem ad Deum fiduciam.

virtuti iniuria sacere arbitratus, s admi- rabilis Salamant vita posteris non significauero, sed obliuione obruta neglexero, sum malim affera narratione. Esst quidam vicus ad occidentem fluuij Euphratis, ipsi ripae imminens, vocatur aute Capersana. Hic ex eo ortus, clim vitam amplecteretur quietam,& in vico qui est ex aduer- ι so

418쪽

clusit, nec ostio relicto, nec senestra. Semel aute in anno terra fodies, accipiebat totius anni nutrimetum:cu nullo unqua homine loquens. Idque facere perseuerauit, non paruo tempore, sed longissimo.

Porro autem ponti sex civitatis cuius erat is vicus, chin viri didicisset virtutem, accessit, volens ei dare

donum sacerdotij: & domunculta perfossa aliqua parte est ingressus: & manum imposuit,& peregit precationem: & saepe quidem ei dixit, & quae ad

cum aduenerat gratiam significauit. Cum nulla autem voce audii siet, abiit iubens ut fossa rursus aedificaretur. Aliquado aute rursus qui erant illius vici ex quo erat prosectus,cum noctu fluuium traiecissent, S domum perfodissent, eum accipientes nec resistentem nec iubentem,in suum vicum exportarunt: & cum talem ad orientem construxissent domunculam, eum protinus incluserunt. Ille autem similiter quietem agebat cum nullo loquens. Paucis autem post diebus, qui erant illius vici qui est ex aduerso, cum noctu rursus aggressi essent,& domum per dissent,ad se abduxerunt, neque cotradicentem, nec ut maneret Vrgentem: neque rursus

prompto & alacri animo recedentem . Ita seipsum omnino mundo mortuum constituit, & Aposto- , , licam illa vocem vere loquens, dicebat. Cum Chri caui. sto sum crucifixus. Vivo autem iam non ego: Viuit, , vero in me Christus. Q d autem nunc vivo in

,, Christo in fide vivo fili j Dei qui me dilexit, & pro, , me seipsum dedit. Talis hic quoque fuit. Sufficilit

419쪽

3so SANCTORUM PATRvMenim hic ad ostendendu totum eius vitae institutu. Ego autem cum benedictione ab eo quoque percepero,ad alium transibo.

MARIS. S T Homeri quida vicus qui a nobis vocatur Netis . Clim apud eum paruam quadam domunculam aedificasset diuinus Maris, in ea permansit inclusus triginta N: septe annis. Ex mole autem prope sito ea luscipiebat multum humoris. Tempore autem hyemis quaeda quoque guttae aquae in ea emanabant. antum aute hinc damni oriatur corporibus, sciunt & ciues & rustici.Nam iis quoque qui in agris habitant manifesti sunt morbi qui ex eo nascuntur. Sed tamen ne haec quide sacro illi capiti persuaserunt, ut mutaret domuncula: sed fortiter & constanter permansit donec cursum confecerit. minetia priorem quoque vita transegit cum virtutis laboribus: unde & corpori & animae conseruauit castitatem: idque ipse

mihi aperte significauit, docens sibi mansisse corpus integrum & incorruptum , & quale egressum fuerat ex materno utero, idque cum multos

quidem dies sestos martyrum celebras et cum csset adolescens , vocis autem bonitate demulsisset populum. Nam & plurimo tempore perseuerauit psallere,& fuit insigni pulchritudine corporis.Sed

tamen nec species corporis, nec vocis claritas, nec quae ei cum multis intercedebat congressio, ani

420쪽

mae pulchritudini aliquid detrimenti attulit : sed vivens similiter atque u qui sunt inclusi, suae curam gerebat animae. Virtutem autem auxit quoque laboribus quos sustinebat inclusus. Ego huius

saepe usus sum consuetudine. Iussit enim mihi aperire ostium. Quinetiam complectebatur me venientem : & de philosophia fusa,prolixaque ut batur oratione. Porro autem hic quoque fuit simplicitate insignis, & varios mores omnino abhorrebat. Inopiam autem magis dilexit quam summas copias. Nonaginta autem annos natus, Utebatur vestibus contextis ex villis caprinis. Panis

autem & parum salis nutrimenti eius usum implebant. Cum autem longo tempore desiderasset videre offerri spiritale & mysticum sacrificium, rogauit ut diuini doni illic fieret oblatio. Ego vero lubenter parvi: & iussi sacra vasa afferri, pagus enim haud longe aberat: & pro altari usus diaconorum manibus, mysticum , diuinum,& salutare obtuli sacrificium . Ille autem omni spiritali implebatur voluptate, & existimabat se ipsum coelum videre: dicebatque se nunquam tantam cepisse laetitiam. Ego autem cum ab eo valde fuerim dilectus, putaui me & ei iniuriam esse facturum si non etiam mortuum laudauerim, & aliis, si non hanc optimam philosophia eis proposuerim imitandam . Cum itaque nunc orauero ut eius cons quar auxilium, imponam finem narrationi.

SEARCH

MENU NAVIGATION