장음표시 사용
451쪽
11 SANCTORUM PATRvM tendens, & ambos pedes prehendens,Volo,inquit, ut mihi aliqua promittas petitionem. Cum is auteaegre serret,& ut surgeret oraret, & se quod iusserit facturum polliceretur: coniiciebat enim eum velle rogare pro aliquo ex iis qui eius parebant ditioni. onia ergo, inquit, homo diuinus es pollicitus,& iureiurando promissum confirmasti, acri & vehementi studio Deo pro me offer preces. Is autem frontem pulsans,obsecrabat ut eu absolueret a iureiurando, ut qui non esset dignus pro ipso preces offerre Domino. Eius ergo qui in ta alta philosophia
tanta sit modellia ac moderatione,quaenam oratIOli ossit eius laudes pro dignitate consequi Huius in
aboribus suscipiendis studiu, ne varij quidem ac multiplices morbi qui ineuincubuere,retardarui. Sed cum a variis morbis obsideatur, eosdem labores sustinet. Cum multis autem ispe verbis apud eu egerimus, vix hanc aedificauimus domuncula, corpori plane frigefacto aliquantulu caloris procurantes. Et multi quide adhuc superstites aurum saepe obtulerunt, & qui etia excessere reliquerunt,sea nihil ab ullo unquam accepit : sed eorum quae offerebantur eos iussit esse dispensatores .Porro autem magnus quoque Iacobus cilicium ab aliquoad se delatu ad ipsum misit: sed id quoque remisit,
cum id esse videret densius & elegantius. Perpetuo enim usus est vilibus & minimi pretia vcstibus. Adeo autem existimauit paupertatem esse quouis regno magis expetendam, ut nec necessarium quidem semper haberet nutrimentum. Scio enim me
452쪽
sipe venisse,& benedictione petiisse, neque aliquid
aliud inuenisse qua solas duas caricas. Huius mel, de iis qui vident est valde expetendit, & iis qui audiunt suave & maxime iucundum. Nullum enim vidi hominem,ne ex iis quidem qui sunt faceti &dicaces, qui ulla unquam reprehensionis labe eum asperserit: sed omnes eum & praedicant & celebrant: & ad ipsum venientes, minime volunt re cedere.
MVius ordinis est admirabilis quoque Ac 2 cleptus,qui abest quidem decem stadiis,
dem autem vitae institutum est aemulatus. Est enim ei idem & cibus, & vestis,& morum moderatio, in hospitesque & in fratres charitas, lenitasque de mansuetudo: & cum Deo conuersatio,& summa paupertas,& maximae Virtutis copiae, & opes pnilosophiae, & alia omnia quae de illo sacro capite recensuimus. Dicunt autem eum quoque,cum esset in numero fratrum qui in vico habitant, monasticam & temperatam vitam fuisse amplexum, nec ex multorum congres.su ullam contraxisse maculam. Cum ergo in Viraque vita, nempe & ciuili & solitaria,seehregie gesserit, duplicibus quoque coronis merito dignabitur. Porro autem multi quoque alij sunt horum aemulati virtutem :& plena est non nostra solum, sed etiam vicinae ciuitates,& pagi,tali philosophia.
453쪽
SANCTORUM PATRUM Est autem unus ex his diuinus quoque Iacobus, in quadam domuncula inclusus iuxta vicum qui dicitur Duetan. i cum sit etiam in ipso vitς termino est enim plusquam nonaginta annos natus, inclusus est solus:& per quandam modicam fossam, instar incurvae lineae factam,responsa quidem reddit, sed non videtur: & neque igne utitur,neque tu
mine lucernae. Me quidem bis perfossis ostio iussit admitti, hoc me honore afficiens, & quam mihi bene velit ostendens . Atque ij quidem qui adhuc sunt saperstites, scriptis meis no indigent. Possunt enim si velint , ipsi eorum contemplari philosophiam. Postetis autem & qui hoc non videre sp istaculum, haec quoque ad usiam sufficiunt, ut quae philosophiae ostendant characterem. Hic ergo &de his absoluta oratione, & benedictionis pollui
ta remuneratione,ad aliam transibo narrationem.
in primo lidro historiae ecclesiasticae. Metapuerastes in vita Theodosii Caenobiarchae: er Iones Damascemu in b-
aduersis vituperatores imaginam.
SYMEONES. R Vmeonem illum insignem, magnum illud ' orbis terrarum miraculum, sciunt quidem
omnes qui parent imperio Romanorum: norunt autem Periae quoque & Indi & Aethiopes. Quinetiam ad Scythas usque Nomadas fama peruadens, eius in laboribus subeundis diligentia docuit & philosophiam. Ego autem etiam cum omnes, ut semel dicam , homines testes habeam,
Vereor narrare certamina, quae omne silperant orationem : ne posteris videatur fabula nuda ab omni
454쪽
HISTORIA. as veritate. Quae enim fiunt, humana sunt natura superiora. Solent aute homines natura metiri ea quae
dicuntur. Si quid autem dicatur quod eius excedat limites falsa videtur oratio iis qui non sunt diuinis initiati mysteriis. QAoniam autem piis & vera religione praeditis terra & mare plena sunt: & qui in rebus diuinis sunt eruditi, & sanctissimi spiritus gratia accepere, tantii abest ut non credant iis quae dicenda sunt,ut iis etiam magna fidem sint habituri : propto & alacri animo accedam ad narratione. Illinc autem incipiam unde etiam superna dignatus est vocatione. Est quidam vicus situs in confinio nostrae regionis & Cilicu: eum aute Sesam nominant. Ex hoc ortus,primo a parentibus docebatur oves pascere: ut in hoc conserri possit cum magnis viris, Iacob patriarcha, Ioseph temperante, &Mose legislatore, & David Rege & Propheta, MMichaea Propheta,& viris diuinis qui illis fuere similes. Clim aliquando autem plurimum nauigasset,& coactae essent oves intus manere, facta ei potestate quiescendi, ad templum diuinu venit cum arentibus. Hςc autem narrantem audiui sanctam inguam. Dicebat ergo se vocem audiuisse E uangelica, quae eos quide qui flent & lugent beatos pronunciat: miseros aute vocat eos qui rident, & eos
nominat felices qui sunt mundo corde praediti, &alia quae sunt his connexa. Deinde ex iis qui aderat interrogasse quempiam, quidnam fecerit aliquis ut horum unuquodque consequatur ξ Eum autem illi vitam retulille solitaria,& summam illam oste-
455쪽
SANCTORUM PATRUM disse philosophiam. Cum ergo verbi diuini hic suscepisset semina,& profundis animae sulcis ea pulchre occuluisset, dicebat se tuisse in proximam aede
sanctorum Martyrum. In ea aute & genua & sronte in solo defixisse, &eum rogassequi vult omnes homines salvos facere , ut eum deducat ad via perfecta pietatis &verae religionis. Cum autem hoc modo diu esset moratus, dulce quidem somnum quenda sibi obrepsisse, tale autem vidisse somniu. Mihi, inquit, videbar sedere fundamenta: deinde audire aliquem stantem,quὁd me oporteat fossam facere profundiore. Cum itaque adiecissem ut iust sit altitudinem, rursus tentabam quiescere: sed me quoque rursus iubebat fodere, & non cessare alabore. Cum autem hoc mihi ter & quater praecepis set facere, tandem dixit eam sufficere altitudinem:& iussit aedificare deinceps nullo labore : utpote quod cum cessasset labor, sutura quoque esset aedificatio citra laborem . Huic praedictioni res serunt testimonium. Ea enim quae fiunt, humanam natu ram excedunt. Cum illinc surrexisset, ad propinquorum quorunda monachorum venit habitaculum. Duobus aute annis cum illis versatus,& persectioris virtutis amore captus, venit ad vicu illum Teledam, cuius prius quoque meminimus: apud que magni & diuini viri Ammianus &Eusebius palaestram fecere monasticam. Sed non venit in hac diuinus Symeones, sed in alia quae ex hac germinauit.Eusebonas enim & Abiton cum magni Eu
sebij doctrinam fati et percepissent,hoc philosophis
456쪽
HIs TORIA. aedificauere gymnasium. Cum itaque toto vitae tepore fuissent & animis concordes & moribus, Mveluti unam anima ostendissent in duobus corporibus , multos habuerunt qui eiusde vitae tenebantur amore. Cum ij aute ex nac vita gloriose excesssient, Heliodorus admirandus suorum sodalium accepit praefecturam: qui cum quinque annos, sexaginta &clusus tiansegit . Cum enim tres annos apud suos parentes suisset educatus,hunc grege est ingressiis, cum nihil unquam aspexisset eorum quae sunt in mundo. Dicebat autem se ne ipsam quidem nosse sormam porcorum vel gallorum vel alioru huiusmodi. Eum ego saepe vidi,& simplicitate morum sum admiratus, & eius animi puritate sum mirum in modu amplexus. Cum ad hunc venisset hic prς- statissimus pietatis Athleta, decem quidem annos perpetuos cilicertauit. Cum aute haberet octoginta eiusdem certaminis socios, omnes longo interuallo superauit. Et cum alij post: duoru dierum spatium vescerentur,ipse totam hebdomadam permanebat ieitinus,aegre serentibus praesidibus, &cum eo contendentibus, & ordinis perturbatione eam revocantibus, iis tamen quae dicebantur non persuadentibus, nec animi alacritate refrenare valentibus. Audiui autem illum ipsum narrante qui nunc .
est huius gregis praesectus, quod cum aliquando
funem contextu ex palmis, est aute is asperrimus,
sumpsisset,& manibus astrinxisset,eo lumbos succinxit, non apponens extrinsecus, sed ipsi pelli applicanS: vixisset sexaginta &duos annos intus in-
457쪽
13 SANCTORUM PATRvMplicans: & tam arcte copressit, ut tota illa pars cuitu erat impositus, circuncirca exulceraretur. Posta quam aute plus quam dece dies hoc modo trans egisset,& ulcus quod in crudescebat guttas sanguinis emitteret, rogauit quida qui hoc viderat quaenam esset causa sanguinis. Cum is autem diceret nihil esse quod ei affetret molestiam, eius socius per vim & manum immisit,& causam didicit, S: eam praefecto renunciauit. Mox ergo increpans, & rogans,& rei crud clitatem reprehendens, vix illi soluit vinculum: sed nec sic persuasit ut illi viceri ulla
adhiberet medicinam . Porro aute cum eum vide
ret facere alia eiusmodi,iusserunt ut ab illa palaestra recederet: ne iis qui erant corpore imbecilliori, ea quae essent supra vires aemulari conantibus, damnica v sa fieret. E gressus ergo cum venisset ad montis loca magis solitaria, & quendam sine aqua lacum non valde profundum inuenisset, in eum seipsum demisit, & in eo Deo offerebat hymnodia. Poenitentia autem ducti illius palaestrae praesecti, duos
quos daemiserunt permittentes ut eum quaererent& ducerent. Cum itaque ij montem circuissent, rogarunt quosdam qui illic pascebant pecora, an vi disset alique tali colore praeditum & sic vestitum. Vbi autem lacum pastores ostenderunt, valde qui
dem statim exclamauerunt, fune aute allato, eum cum magno labore extraxerui. Non est enim ς quefacilis ascensus atque dest eius. Cum itaque paruo tepore apud illos estet moratus, venit in vicit Telanesium, subiectum cacumini montis in quo nunc
458쪽
HISTORIA. Ars degit.In eo cum paruam inuenisset domunculam, tres annos transegit inclusus. Clim aute contenderet virtutis augere diuitias, desiderauit similiter ac diuini homines Moses & Elias,ieiunus permanere quadraginta diebus: & admirabili Basso conatur persuadere,qui tunc multos obiit vicos,ut qui prς
esset iis qui erat in pagis sacerdotibus, ut nihil quidem intus relinquat, luto autem ostium obstruat. Cum is autem rei referret difficultate, & moneretne violentam mortem existimaret esse virtutem: est enim id crimen & maximu & primum. At tu, inquit, is pater, repone mihi decem panes, & hydria
aquae: & si videro corpus egere alimento, ero eoru particeps.Factum est ut iussit:& illa quide fuerunt reposita, ostium autem luto est obductum. F1nitis aute diebus, venit quidem ille admirandus & homo Dei Bassus amoto aute luto, ostium ingressus, inuenit quidem panum numerum: inuenit autem urna quoque aqua plenam: ipsum aute iacentem, nec spirantem, & nec loqui nec moueri potentem. Spogia ergo petita,cum os ea humectasses & elui s. set , ei obtulit diuinoru sacramentorum symbola:& sic per haec confirmatus, surrexit, & modicum
cibi sumpsit, lactucas & inlybu & his similia pati-latim mandens, & ad ventriculum transmittens. Obstupefactus itaque magnus ille Bassus, venit ad saum gregem, magnu hoc narrans miraculu. Habebat enim plusqua ducentos sodales, cum nec eis iumentu habere,nec molam permisisset, neque aurum ab aliquo oblatu accipere, neque alique extra
459쪽
ιo SANCTORUM PATRVM res egredi aut aliquid ex necessariis empturum, aut aliquem ex suis notis visurum: sed intus agere,& quod a diuina gratia mittebatur alimentum accipere . Hanc legem in hodiernu usque die seruant sodales:& quan uis creuerit eoru numerus,mandata quae eis data sunt non transilierunt. Ego aute ad magnu transibo Symeonem. Ab illo ergo tepore usque in hodiernu diem , iam autem praeterierunt viginti & octo anni, manet ieiunus quadraginta dies. Tempus aute & assuefactio multum detraxit
de labore. Solebat enim primis diebus stare & Deulaudare. Deinde clim propter inediam non posset amplius corpus pati stationem, deinceps sedere &diuinu peragere officium:postremis autem diebus
etiam accubere. Nam cum paulatim consumerentur & extinguerentur vires, cogebatur iacere semimortuus. Postqua autem stetit in columna,non inducebat quidem in animu ut descenderet, sed alia
ratione excogitauit ut staret. Na cum trabe quandam columni alligasset,& seipsum rursus funibus trabi adaptasset, sic quadraginta dies perpetuos transegit. Post haec aute cum maiore deinceps a superis gratiam accepisset, ne hoc quide opus habuit auxilio:sed stetit quadraginta dies cibu quide non
sumens, sed alacritate animi & diuina gratia confirmatus. Clim hos ergo tres perpetuos,ut dixi,annos in illa transegisset domuncula,ad hoc tantopere sermonibus iactatu & celebratu venit cacumen:& cum septu circuncirca fieri mandasset, ferrea autem catenam viginti cubitorum coparasset, & eius
460쪽
HISTORIA. 437 unum quide initium cuida petrae maximae appendisset,alterum aute dexteropedi adaptasset, ut nec si vellet quidem,abiret extra eos limites,in eo degit coelum assidue visione apprehendens, & ut ea quae sunt supra coelos contemplaret Ir sibi vim afferens. Mentis enim volatu non impediebat serri vinculu. Postqua autem Meletius ille admirabilis cui tunc man data erat cura episcopatus regionis A ntioch nae ciuitatis, vir cordatus, & prudentia clarus, &ingenij solertia ornatus, superuacaneum dixit esse serrum,cum sufficiat mens ad corpori imponenda rationis vincula, cessit quide, & eius paruit silasioni. Cum aute aeris fabrum accersiri iussisset, praecepit solui vinculu.Cum aute tibiae quoque adaptata esset pellis, ne corpus lςderetur a serro, & oporteretea,fuerat enim consuta, disrupi, dixerunt se vidisse plus quam viginti maximos cimices, in ea tanquain cauerna delitescetes:& hoc se dicebat vidisse ad
mirandus Meletius .Ego aute huius memini, hinc quoque oste dens magna viri tolerantiam.Na cum posset pellem manu coprimere,& omnes facile interimere, molestos morsus toleranter passus est, in paruisse lubenter ad maiora exercens. Cum ergo
peruolaret fama in omnes regiones, concurrebant
omnes, non solii vicini,sed qui etia multorum die rum itinere aberant: alij quide paralyticos asserentes: alij vero qgris sanitate petentes:alij autem ut patres fierent rogantes: & quod a natura non acceperant ab illo volebant accipere: cumque acciperent,&quae postulabant impetrarent, laeti quide redi-