Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

ex cibo non proficiscatur,non mediocrem subesse corruptelam declarat. . . multae enim affectiones longius tempus, in quo concoquantur,postulant.periculumq; multitudini, & copiae par afferunt. facilius enim simplex conco- quitur affectio, minusq; est, quam multiplex, periculosa. Ceterum Hipeocrates terminum deiectionibus praescriptit facili tatem, aut dissicultatem tolerandi: ut sciamus, quo in loco cessandum, in quo secus. sic etiam in aphorisimis censitit, cum ait, Si ' qualia purgari oportet, purgentur, c0n fert, & facile ferunt. contraria, dissiculter. nam si quae uexant, euacuentur; aegroti sa' cile ferent: si quid uero aliud evacuetur,ac non id, quod molestum est,omnino necesse est eos id moleste esse laturos. Turpo enim medico est,si permittat,aegrotum adire periculum prius, quam id, quod immo d ice circunfluit, cohibeat, & comprimat quocirca iubet, ut excremedia alui persipi

ciamus,

192쪽

de humorib. comm. I. I 6

ciamus, ac non solum qualitatem, sed etiaquantitatem contemplemur: tum tolerandi facilitatem, & difficultatem , &uires aegrotantis,ac ceteras distinctiones,de quibus nos iam perstepe locuti sumus,diligenter attendamUS. Maturatio, descensius eorum, quae instasiunt: ctuatio eorum, qua supra. quae ex utero: ordes aurium: irritatio: adapertior euacuatio, calfactio, refrigeratio, intrinsecus, extrinsiecus: horum etiam, horum non. Alui autem egestiones hi, qui e sielaboribus exercent,quandiuparum ederint,parumque potauerint, modicas,ac duras esse oportet.qua uero liquidiores sunt, ut in transitu conformentur, basanebunt omnes deteriores . at ijs, qui multum edunt, multumq; laborant, oportet transitum excrementorum mollem,siccumque esse.se uero in*per bomines febrim habeant, aut alui pro uia repetierint, eaque longa fuerint,penitus mala censentur, siue ea biliosa, me pituitosa, siue cruda sint.

Et cetera, que ad eum locum,tam infra.

Paulo post monebit, concocta medicari oportere.& supra etiam dixit, maturationes intro,aut foras, aut quo decet, uergere: idem momentum , & eandem inclinationem humorum nunc innuit esse atten- .i dendam.

193쪽

1 is a Gai in lib Hippoc.

dendam. nam quae infra descendunt,si ma tura, concoetuque sint, per infernas educi partes postulant: quae uero superfluitant, hoc est, quae supra vergunt,per superiores. ceterorum est eadem ratio. Sordes autem aurium spectare oportet.comperies enim, quorum aures destillatione laborent, modo liquore quodam tenui, ac liquido: modo ceu purulento,ac foetido. cum membra debilia & multum,& prauum colligere excrementum consueuerint. Nam & grauitates audiendi, & sorditates aut propter aliquam aurium particulam, aut propter neruum, qui in eas a cerebro pertinet, aut propter cerebrum ipsum in ea parte laesum,unde neruus eXoritur, constare uidentur. aut etiam a tumore aliquo praeter natura pr0ficiscuntur,qui in meatu excitetur,quod ibi germen quod tofi, aut carnis speciem ge rat, sit enatum: idq; ex illis sit, quae praeter naturam meatum obstruunt: e quorum numero sunt etiam sordes, quae de more in auribus gignuntur. Irritationem quoquo ait esse attendedam. in plerisq; enim apti' risimis uerbo 4 ,σῆδε hoc est turgere, & irrita re, cum de hs agit humoribus, qui sunt ad . i excreto

194쪽

de humorib. comm. L I 6 3

excretionem paratissimi, & ad euacuationem properant, uti uidetur: idq; pertranslationem ab animantibus ad uenerem concitatis: ut in sequenti commentario osten demuS, cum ea uerba, quorum initium est hoc,Concocta medicari,interpretabimur.

Adapertio autem aut meatuum, aut effluxuum, qui in toto sunt corpore, interdum nocet, interdum prodest. ac uenae etiam in sanguinis eruptionibus aperiuntur, & reserantur: & item quae superuacanea sunt, ad apertis uasis fluere solent. quo sane tempore iospicienda euacuatio est, calorisq; , ac

refrigerationis partium, praesertim eXtremarum, est habenda ratio: ac considerandum, extrinsecus ne,an intrinsecus,an contra, ducere conueniat: & ubi hoc sit agendum , ubi secus. multa enim sunt, quae nec calorem, nec refrigerationem postulant. multa uero,contra. id autem non modo in

corporis particulis tibi pernoscendum est, sed in morbis quoque, & symptomatiS

quae certe non te fugient,si nostros de caussis morborum, & symptomatum perlege re libros uolueris. Quae autem de alui deiectionibus, deque alijs hic dicunturan uere t a ribus

195쪽

16 Gai in lib. Hippoc

ribus libris non repcriuntur. , , Cum infra umbiilicum est id, quod torquet, turio tardum, ct molle tormen est. si vice uersa sit,

contra.

Vt est ab ipso in aphori sinis conscriptu,

si citra febrim tormina adsint,genuumque grauitas,& dolor lumborum,inferna opus esse purgatione lignificant: ita hoc etiam loco ait, tormina tarda,molliaq; esse,si partes infra umbilicum obsideant. contra uero fore, si a stuperioribus oriantur.ceterum curanda fiunt tormina,cu ex morsibus qui busdam, aut torminibus dissolutiones proueniunt. δῖ uuae dei ciuntur, qua uergunt: non spumea, scocta, cruda,frigida,foetida, sicca, humida, st

olentia.

De ijs agit, quaesiua sponte deijciuntur. uidendum enim est, qua vergant. ac si pζilaca Oportuna, & ut oportet, & qualia, quanta deij ci opus est, permittendum, pyegerantur: era sertim si non spumea,&Coa cocta sint: siquidem natura tunc eade per iudicationem excernit,ac fortasse etiam is die critico facit. Verum si cruda sint, tuschabe in memoria eas distinctiones , qda q

196쪽

de humoris comm. I. I 6 s

supra mentionem feci: hoc est facilitatem tolerandi, & discultarem. Sive enim cruda, silue frigida, siue foetida, siue liquida,siue sicca sint, aegrotus uero facile ferat, cohibenda non sunt: at si ille aegre, & difficulter toleret,supprimenda. Sitis, quae prius non adsuit: neque aestus, neque salia occasio, urina, nasi humectatio.

Haec pro signis adhibuit: si enim sitis,

quae prius non adfuit, nunc infestum hominem habeat,adauctum esse calorem significat: praesertim uero, si neque aestus sit, neque ulla alia occasio subsit. Occasiones autem interdum Hippocrates uocat eas,quae falso causis appellantur: siepe etiam ita manifestas caussas uocat. Sic enim hoc nomeusurpauit in quarto de ratione uictus in morbis acutis libro: Quocirca, inquit, qui medicinam facit, debet animaduertere ne '' ulla ipsium fugiat occasio. Adhibere quo- ''que animum urinae oportet: ac magis, si prius neque talis, neque tanta erat: itemqὴ nasi humectationi, ut facias,quod ipse nos monet; ijs, quae nuper accidunt, nouo O

Curras consilio. Deiectionem, siccitatem,si corpus non concidit, et

197쪽

gaes,teserandisacilitatem,ot disscultatem, o auqualia oportetflectabis.

Veteres, ac recentiores Hippocratis interprete S, cum omen deiectionis quid significet, ignorarint, multa, quae minime decebat,attulerunt. Glaucias enim,&Ηeraclides Tarentinus, itemque Zeusis, qui primi in omnes fere libros Hippocratis comentarios conscripserunt; deiectionem esse perturbationem quandam putant, cum teger consistere uno in loco no potest. Sed modo huc , modo illuc se iactat. Rufus yphesius, ac Sabinus , inter iunioreS, non

hoc, sed quid grauius, esse deiectionem dixerunt.esse inquam mortiferum Quoddam

symptoma, quod solet euenire, cum quiqspiam inibi est , ut se moriturum opinetur incidit enim, inquiunt, in eum timor qui' dam, ex ijs rebus prosectus, quas antegos fit, ut metus ac solicitudinis plenus reddatur. quo sene tempore nec cibum sumit,

nec potum, sed timet omnia,ac suspectum habet

198쪽

de humorib. comm. I. 16 7

habet non medicum solum, sed eos etiam omnes,qui adstant,quipe operam illi suasti prestant. Artemidorus, cognomento Capito,& Numesianus is,qui explanationem in aphori simos edidit,aliud de hoc nomine excogitarunt: quod & absurdum est, im dignum cuius nunc fiat mentio. Sed Capitonem ego ita sentire non miror, quippe cum alij permulti eius errores inueniatur :at de Numesiano magna me capit admira tio: quem & sapientem, & prudentem, ac non delirum, semper noui. sed pessime omnium hunc locu Lycus explanavit. is enim malevolentia in Hippocrate suffusius, omnia illius cogitata , omnesque sententias

peruerse interpretatus est.Iam uero neque

Asclepiades, neque Diocles Caristius hac

uocem recte intellexerunt.neque enim es

se corporis symptoma, quod ad uires pertineat, sed mentis, quod ad animum referatur, putauerunt, sed quis Lyci Macedonis insolentiam,& Artemidori inscitiam, itemque aliorum loquacitatem, & absurdos sermones ferat ac ne nos quoque huius culpae amnes simus, iam quid deiectionis nomen apud Hippocratem significet, explicei 4 mus.

199쪽

mus.In primis igitur,scire conuenit,ei nucesse de aegrorum decubitu sermonem insti tutum: quos in praesagiorum libro dixit inueniri debere a medico in dextrum, aut si nistrum latus in lecto iacenteS, atque ita, ut totum corpus non siccum,sed humidum sit, ut eo in loco scriptum legimus.supin0s autem iacere,minus bonum censet.Si quis

uero decliuis sit,& a lecto ad pedes delabatur, grauius id erit.mortale uero est, si hias quis dormit: imbecillitatem enim uirium significat. quocirca oportet, ut ipse consulit, brachia, & crura parum reducta esse,ut

totum corpus iaceat, extra figuras extremas constitutum.extremas aute figuras in

telligo, in quibus longa extetio,aut flexus siue artuu,siue spinae sint: quae neruis supra modum extentis fiunt. haec autem egregij illi interpretes ignorat: qui uerbo tenus se Hippocraticos nominant; sed si rem, atque doctrinam attendas, nihil esse aliud, quam Sophistar, & solo nomine medici, uidebuntur. Scito igitur, nunc deiectionem appellari, cum quis modo hominis uiuen'tis decumbere non potest, sed tanqua mortuum, inanimumque corpus deorsum str

200쪽

de humorib. comm. I. 16 s

tur.cum enim quis iacens ad pedes sublabitur,ut Hippocrates sensit,signum est, ubrium ad extremam imbecillitatem perductarum. non posse autem stare, uel sedere, uel exurgere est certe minus graue: sed deiectum esse modo inanimi corporis, cum robur uniuersum est ex omni parte exolutum,& perditum,id corpus dicitur ab Hip pocrate hoc est deiectu esse, & pr fligatum: ipseque affectus,lsi in hoc est uiri u deiectio nominatur. proinde alio in loco dixit, corporis cotentiones,artuum duritias,& confractiones,cum dissolutus homo sit, in malis esse habendas: ut sciamus,

corpus neque contentum,neque relaXatu,

sed moderate affectu esse debere. est enim perspicuum, ipsium neque siccum, neq; humidum immodice esse oportere. Si uerosit,non erit ignorandum, siccos, aut humidos affectus in ipso consistere. ac morbi sicci,qui in arterijs, uenisque uersantur,& ex linguae siccitate,& ex totius corporis squalore cognoscuntur.sed in externis quoque ulceribus siccae inflammationes oriuntur, cum nullus ex eis tenuis humor fluit. iteq; oculorum inflammationes setpenumero ari

SEARCH

MENU NAVIGATION