장음표시 사용
211쪽
erunt,& symptomata hocq; genus neq; iudicationem affert,neque aeq; , atque illud, quod in coctionibus uersatur,fidum est,neque omnino infidu: sed in hoc genere quaedam semper bona sunt,quaeda mala. quod ipse declarauit,cum dixit,Mentem consta.' re,recteq; se ad ea,quq offeruntur,habere, bonum.facilis quoque respiratio, & integritas pulsivum in bonis habetur. ita etiam facilis tolerantia,& facies beneualentium faciei similis, & decens decubitus , & corporis aequalitas boni consulitur. horum cotraria, in malis statuenda sunt: quae omnia
sunt in praesagijs ab Hippocrate scripta di-iuinitus . Age uero signum a colore pros ctum non est despiciedum: siquidem color sanguini proportione respondet. sanguine autem nunc intelligo humore uniuersum,
qui in vasculis inest, in quo & pituita, & biles,& tenues liquores continentur. hic.s & melior,& deterior essicitur.at is, qui sis' guis per exuperatia appellatur,allu,proterrubru,colore habere no pGLCeteru Hipp hoc loco no distinguit,utru signa bona sint
an mala:aut utrum nec bona,nec mala,aptutru salutaria, aut mortalia sint:queadm0
212쪽
du in libro praesagiorum, ac de morbis uulgaribus:neq; etia numerauit Omnia.ait autem haec signa esse, ut ea ne pute S aut causisas esse, aut symptomata, atque ita falsus
non recte medicinam facias.Ιn primis autem statuit odoreS corporis. qua in re scire conuenit 2 in omnibuS rebus fere mutuo
consentire Odinatum ac gustatum: non tamen in ijs, quae suauissimum odorem ex semittunt: propterea quod ea tantum abest, ut ginantibus, si auia sint, ut etiam no modicam amaritudinem prae se ferant: ut in rosis cernitur:pGri 6 odoris sensus in cerebri uentrisulis fit:& rerum, quae Odore percupiuntur,essentia est huiusmodi, ut uapore exhaleta quae enim defluunt e corporibus, aeri nos ambienti admiscentur,deinde per
insipirationem in cerebrum comportatur, sensumque mouent. uaporum tamen differentijs non sint imposita nomina. ut enim dicamus quidpiam odorem acidum, aut acrem habere, certe uel austerum,uel acerbum, uel salsum uel amarum, ut in humoribus usu uenit,non dicemus: sed hisce duabus appellationibus omnia comprehendemus,ut beneolentia, aut graveolentian m a mine-
213쪽
minemus.quocirca e beneolentibus edu lijs quaecunque computruerunt , quaeq; nobis odore molestiam afferunt, ea quamprimum rehcimus,ac ne gustare quidem tenatamus .iam eorum, quae excernuntur,& colores praeter naturam,& odores sequi morbos necessario, non opus est ostendere: si modo nihil tale sine inteperie proueniat . Nunc uero corporis totius, & oris odor quibusdam inest prauus suapte natura: in quibusdam culpa vacat: in quibusdam uero ex negligentia uitiatur, quod se nihil errare arbitrentur. quam ob rem spectanduest, sitne id natura, an praeter naturam, &caussae indagadae.in ore exempli gratia, ad caussam tetri odoris afferat gingiuae putre scentes, an uitiati dentes, an ulcus, qδ0 obsideat: an id sit uitio stomachi, an aliuΠ- de oriatur. eadem est aliarum corporis partium ratio: quemadmodum si in auribus pus sit, aut ulcus. itemque in syuto, urina, di alui excrementis.nam & urina,quae ual de foeteat, quaeque pinguis sit,quam ole0 sam uocant, perniciosa est. sputum uero,
quod in peripneumonia, & pleuritide ual de foetidum est, uehementi dolore, aut dixficultate
214쪽
ficultate respirationis coflictari hominem indicat: sicut etiam excretiones in febriabus non intermittentibus liuidae, cruentae, foetidaeque malae sunt. quae quidem plerunque fiunt huiusmodi eo modo, quo eX pu tridis ulceribus sanies profluit nonunquauero, ut pus ex rupto abscessu prorumpit. eodem modo est de uomitibus iudicandua
festor enim eoru , quae uomitu reiecta sint, praesertim uero quae atra existat,morbi magnitudinem indicat.siquidem foetida semis perperniciosa sunt: quemadmodum ipse quoque in libro praesagiorum memorauit: Omnes inquit,subputridi, elidique odo- is
resin ijs omnib. quae uomitu reiecta fiunt, ,. mali.quocirca omnes foetidos odores,'qui praeter naturam excitantur, in symptomatum loco sunt habendi. post hos uero statuenda sent quae in auribus,naribus,alis,&item quaecunque particulae propter alique affectum computrescunt. Idem quoque inructibus licet inuenire,siue illi fumeam, si ue acidam,siue uirosam,sive piscosiam, siue aliam quamuis qualitatem referant.Cutis quoque fialsa persentiscitur. propterea qδaegroti siudorem in os profluentem nonnul
215쪽
quam gustant: a quo etiam saliuae qualitas immutatur. Simili quoque modo quae ex pulmone re ij ciuntur,& quae ex uentriculo euomuntur,alijs acida,alijs salsa, alijs amara,alijs dulcia,alijs austera sientiuntur.Qubdam etiam medici & sudores, & item sotides aurium degustant, quod ex illis conici auram quadam facere se dicant: sicut alui
excrementorum foetor aut malam concoctionem,aut humores uitiatos indicat. Ita etiam lachrymae oriuntur, cum interdum natura superuacaneum humorem expellit: aut ipsium in oculorum glandulis deficientem procreat. interdum uero morbosam affectionem consequuntur. Narium autem humiditas oritur, quod excrementa, quae in cerebro collecta sint,excernantur. auriuquoque serdes fiunt,natura cerebri excrementa repurgante. Saliuae autem in ore generatio interea numeratur, quae a natura
provide fieri dicuntur: sicut sputi e pect0're,pulmoneque reiectio. Verum & ab alui excrementis, & a uomitibus iumere utiq; signa poteris.si.n.atra bilis in sputo,alui excrementis,aut uomitibus, aut urina appar eat,mortale admodusignum esse statu ut
216쪽
post eam uero sequitur flaua bilis , si sincera sit.at ceteri humores, si cum aliquo horum appareant, non ita nbXij censentur. Nunc uero quemadmodum cibi excremeta mirabilem siunt distributionem,quod ad excretionem pertinet, consecuta', ut in lubris de usu partium dictum est: sic etiam quod ad flatum expellendum pertinet, siue is per rectum intestinum emittatur, siue pergulam,quem ructum nominant,qu danaturae perspicitur prouidentiassiumuirunque instrumentum, in quo flatus colligitur,ad ipsum extrudendum insurgat.excernuntur enim flatus etiam si ij,in quibus insunt dormiant, aut propensione in somnu, aut sopore,aut ueterno,aut delirio sint o cupati.Ideo nunc iubet, ut in cuctis humoribus,& excretionibus,quae prosint: quaeq;
noceant,intueamur: ut quae nocent uitan teS,auertamus:quar iuuat, accersamus, in
ducamus. accipiamus, ut paulo post dicetur.nunc uero, quod totius dictionis est reliquum,explicabo.
Insomnia, qualia quis uideat 'ectandum ct in somnis qualia faciat.an acute audiat. an animo parato itasit,ut obediati an fortiora, pluraque mi
217쪽
commoda, quae seruant,quam alia. an omnia omni
bus fiensibus sentiant, ferant. Inter ea,quae aliquam indicare corporis affectionem solent, insomnia numerantur.
quam ob rem si quis in somnis se uidere incendium putet,hunc flaua bilis uexat si imber ei uideatur, scito frigidam humiditate redundare:ut si niuem,aut glaciem aut gradinem uideat,pituita frigida ipsum infestu habet . qui uero se in foetido esse loco putet,corruptelam subesse humorum indicabiti ut cristae gallorum, aut res quintam fuluae, languinem redundare significant. at siquis caliginosa uideat aut tenebricosis in locis uersari uideatur,ssatus in eo esse,argumento erit. Tempus autem,in quo insomnia fiunt, perquirendum est: utrum appa reant in accessionis inuasione, an in statu, an alio tempore:&,utrum a cibo,an sine ullo siumpto cibo excitentur . nam qui in ingressu accessionis,quae cum horrore,aut ri gore ut perfrictione fiat,se niue consiper gi existimet,id potius tempori, quam afferetioni corporis erit acceptum referedum
at si quis in declinatione id intueatur,eo uise potius exsuperantium humorum frigidi
218쪽
tatem indicari suspicaberis .idque magis,si edulia pituitosa illet non comederit. illi 'Aω- item,qui se uersari in stercore uidentur in
Emnis, elidos in se,putrescentesque hu- iis. α mores habent: aut etiam magnam stercoris copiam in intestinis continent. qui se in i '' 'siuaveolentibus esse locis putant,in contraria illorum sunt affectione corporis constituti.quibus quidem fit rebus,ut somnia nobis indigentiam,& redundantiam, & qualitatem humorum sepe indicent. Iam uero in morbis,ut in ijs, qui phrenitici sunt, ita perspicue & aperte somnia uidentur,ut uel de somno propter uisorum euidentiam exturbati exiliant,aut loquantur. quae reS affectionem,qua uexantur, indicat. siccitas enim ipsa est uigiliarum caussa: facitque ut somnia conspiciantur. Melancholicis quoque propter liccitatem uisa in somnis prorsus euidelia apparent. sic etiam in bona ualetudine euidentia fiunt insomnia ijs , qui parcius comederunt.atqui se aut cibis ex pleuerunt,aut uino ingurgitarui, ijs ne uestigia quidem somniorum propter ip ruobscuritatem,relinquuntur.omnes ite affectus, qui cerebri humiditatem colunctam habent,
219쪽
habent,comatosi, sbmniculosique,& uisi uacantes sunt.sed quonia sunt pituita: multa genera, scire conuenit, eam quae dulcis est,somniculo s homines,eam uero, quae acida sit,famelicos reddere: sicut siticulo sos cum pituita salse praestat ceteris, &ρppetitum tolli,cum cruda abundat. quod autem ad semnos attinet,ex alij s quidem pituitae generibus paulo supra naturae modueXcitantur : at crudus humor non secus,
quam pituita dulcis somniculoses aperte reddit cum enim principium sentiendi humectatur,ac refrigeratur,assectio comat0fa gignitur sicut uigilia, cum idem exiccatur,& calefit.proinde biliosi ex utraque bili insomnes sent. Quidam tamen comperiuntur,qui & somnia,& auguria,& poste' ta contemnant.at nos praesagia sepe nobi ab insemnijs fuisse suppeditata, habemus eXploratum: atq; etiam nos duobus inflamnijs euidentibus admonitos, ad arteriam1 quae inter indicem magnumq; dextrae in 'nus digitum est,incidendam deuenisse: ac iussisse ta diu fluere fanguinem, quam disssua sponte profluxisset: quod ita nobis in somnium innuisset. quinetia alios pler0 'isanaui,
220쪽
sanaui,cum ex praescripto insomnii remedia adhibuissem:immo uero patris insomnij s admonitus in medicinae studium incubui. quocirca diligenter intueri somnia oportet,ut & qualia in somnis uideantur,&quid in eis fiat,intelligas:quo tum praes agire in posterum,tum uero medicinam recte facere perdiscas.Deinde uidendum est an aeger acute audiat: siquidem surditas male esse affectum caput ostendit . eadeq; indicio est,cerebrum uexari. solet autem surditas gigni,quod aliquis humor sit in audiendi meatibus infixus atque impactus: interdum uero etiam fit, quod audiendi facultas sit extincta:quam sane in acutis , turbulentisque morbis concidere conspicimus. sciendum autem est,signa,quibus futurum morbum praesagimus, duplici differentia
contineri.nos uero recordationis caussa afferamus ea,quq a naturae statu uariata sint quantitatibus,aut qualitatibus, aut temporibus,aut suis mei formis. cuius nodi est intenta,aut eXoluta ciborum appetentia,aut quae non consueto tempore excitetur, aut quae non consuetorum eduliorum stir aut