Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

tenues,decolores,paucaeque fiunt,aut crassar & paucae,prauas esse: sicut etiam crassas

illas quidem, sed tamen quae nulla aut plane exigua,habent subsidentia.idque eis accidit, propterea quod non bene subsideat. deprauis autem subsidentibus in libro prisagiorum dictum est. Scire autem conu

nit, quodcunq; signum concoctionis apparuerit, id nobis indicare, morbu & breue fore, & salubrem. cuiusmodi nobis indi

cio est sputum in lateris dolore. excrementum enim cuiusq; particulae corporis, quaenam affectio particulam ipsam uexet, de clarat: ac si concoctum sit, salubrem: si incoctum, morbosam esse significat. in urinis uero, quae sunt sanorum urinis quam simillimae, & satis bene ualere uenas osten dunt: quae crudiores fiant, earundem imbecillitatem arguunt. quae maxime contraristurinis sanorum fiant, cum ipsae ex omni parte crudae sunt,tum uero magnam uenarum

omnium imbecillitatem, infirmitatemq; significant. quaecunq; autem malitiam causssae dominantis indicant, ut nigrae', eae ad somnum perniciosiae censentur. haecq; tria genera signorum propriam cuiusq; conco

232쪽

His ocrateiNi is ciri mis accurate deurinis disseruisse: deiss uero , quae morbos aratos comitantur, in libro praesagiorum conscripsisse, nunquam autem usu uenit ut lignum concoctioriis non boni quid significet nam & sanguinis profluuia, & sudores , &'parotides , & alij abscessus, si oportune fiant, prodesse solent: si importune , nihil iuuant.cum uero signum conco-monis aderi seruatum quidem iri hominem , sed non tamen prorsus iudicatum iri declarat. nediae enim siue mutationem in morbo confertim factam, siue eam perturbationem, quae illam antecessit, iudicati inem intelligamus, signa concoctionis erut necessario: cum illud exploratum habea mus, fieri posse, ut morbus longiore temporis spatio paulatim concoquatur, & ad perfectam solutionem ueniat. In febribus autem, quoniam uenosi generis assectuς sunt, urinis praecipue mentem adhibebis.

233쪽

in morbo lateris , primum sputis, deinde

urinis: quod lateris dolor febrim omnino iunctam habeat.in uentris affectionibus, si febris absit, sola alui excremeta inspicies, si febris adsit,etiam urinarum habenda ratio est. Censet igitur hoc loco morbi constitutionem faciendam esse ex sis, 'uae excerni primum incipiant, ut ex urinis, si ita

sors ferat,aut sputis, aut alui excrementis, aut uomitibus, aut sanguinis profluuijs enaribus, aut etiam ex harmorrhoidibus.addit etiam collapsionem: hoc est, cum totius corporis moles concidit. ut uideas, utrum corpus conciderit, quod ei accidit,

cum aliqua lassitudine uictum est, & facultates quasi exsilutae sunt. quae res & uehementiam, & malitiam momi indica;: praesertim uero, si id in primis diebus contingat.Spectandum etiam est, an coloris natiui flos contabescat: aut magna sit eius se ista mutatio: & an spiritus diminuatur:h0clenim aegroti imbecillitatem,& fere casum uirium significati: Alias autem uictus rartiones uocat, quae haec consequuntur: hoc est, utrum facile toleret,an dinicultenuim i

medico dicto audiens sit: utrum ea sumati

quae

234쪽

quae ei ineruntur, eaque contineat. Adde uero & decubitumo figuras, & somnos,& uigilias, & insomnia turbulenta: quaeq; eiusmodi non sint: &item alia permulta, quae ipse in libro praesagioru memorauit.

Vtrum uero, qua decedunt,similia sint, nec ne, vsciendum est exitus, urina,quae per uterum, stura , quae per nares, oculi, udor, qua ex tuberculis, ex uulneribus, ex pustulis, qua 'asponte, qua arte ,

spectanda surit. qua iudieant , ilia esse inter β

In eo libro , qui est de officina medici, non secus quam hic, censuit uidendum eL se,utrum similia,an dissimilia sint. Si enim sint similia , mouere ea non oportebit.si dissimilia, conandum est, ut adsimilitudinem adducantur. spectandum est igitur, utrum quae decedunt, sint similiat quia ita intelligitur,secundum naturam esse omnia. vel quod ait, similia , significat , omnia , quae exeunt,unius esse generistac tune ad aliud non esse traducendat aut similia esse bene ualentibus. ipse enim pleri'; rationibus nobis ostendit quomodo comaeunia a pro

235쪽

priis,& similia st dissimilibus discernamus.

haec enim triplex contemplatio, unum ideque potestate est: quae inquam propria &communia cohtemplatu quaeque res Ru conferuntur similes ne inter se, an dissimiles sint, distinguit:& tertia, quae quid in ei s idem,quid aIterum sit , uidet. interdum enim appellamus similia ea, quae aliquid, quod idem fit,in se habeant.de quibus omnibus accurate d ictum est a nobis in ijs libris, quissint dei ippocratii Platonisque

decretis: & in libro praesagiorum. Quibus da placet, simile duobus dici modis, un0, cum simile intelligitiis, quod nullo modo uariat, iit gemini Iouis filii dicuntur: altem, cum quid magis,aut minus ad aliud ac cedit. Veteres tamen confuse, & sine ulla distinctione uocabulum similium usiurpari sunt. similitudines autem perspicere Oportet, propterea quod dubitationes, & erroris caussas etiam praeclaris medicis afferre solent. atque adeo, ut non modo uulgares

medici, sed etiam praestantissimi in similis tudinibus decipiantur. Itaque si diligentπquispiam aegroti naturam, quam ab ortRnacius est, cognoscat: tum sciat, quam ob caussam

236쪽

caussam nunc aegrotet,& ex multis sermonibus, quos ipse paulatim animaduerte rit,euidentes similitudines, &quae esse dissimilitudines uidentur, sit contemplatus itemque alia. quae necessaria esi tam dixtimus, recte compereris, hic profecto curare optime poterit . quibus autem in rebus

spectanda similitudo sit,ipse perspicue do-euit. c numhiauit enim exitus est,alui excrementa:itemque urinas, & quae in mulieribus per uterum excernuntur: tum sputa,eaque potius in lateris dolore, pulmo nisque viiij s. &, uno uerbo, in ijs affectibus, qui ita Organisi respiratiinais in sede irunt. tum quae per nareS euacuantur, quae

ex oculis exprimuntur,ut lachrymae, & excrementum id, quod in angulis oculorum solet consistere: sudorem deniq; uel unius particular,uel corporis uniuersi. haec enim omnia significare etiam concoctionem solent. nec minus id faciunt, quae ex tuberculis, quaeque ex pustulis,& alijs tumoribus qui piaeter natura in corpore sunt, effluut,& exeunt: ut etiam quae ex uulneribus, ulceribusque emanant. In his autem omni-uus uidenda sunt, quae sua sponte sant, quaeque

237쪽

quaeque arte parentur: eaque comparanda inter se, ac diligenter expendenda Maniudicationem faciant, uiueamus deinde, utrum similia sint, an dissimilia:& utru, Omnia ne,an non,sed partim t

2Σ-- tunc enim ea pertinere ad iudicationemm consi- intelligemus.secus uero,non item.

haecque in libris de crisibus sunt recte a nobis explicata: nec par est: ut nos breuitatis studiosi,eadem in hunc locum' transi

ramus. s , QR proseunt, qua nocent, qua liberant: ut iii essetieris, auertati hac accersat, adducatio sis MisHaec uerba c5iuncte cum superioribus multi legunt, utpost illa, Quae iudicant frumilia esse inter se omnia: statim addantur haec,'Et quae prosunt,&quae nocent, & c Verum siue coniuncte, siue separatim leg/tur,nihil intereriti dat enim nobis hoc consilij, ut uideamus, quae ex iis

quae abeunt, prosint,

238쪽

prosint,quae noceant, quaeque a morbo et grotum liberent: ut illa vitemus, quae nocent: haec accersamus,quae prosunt: ea denique admoueamus,& asciscamus,quae li- Cherent . in quam sententiam addit etiam haec, quae sequuntur.

Et item alia Fdem modor ut in cute, extremita b octon iis, WV iis, oculis, ore , guris, -- vis, qualia iudicent, ct quando ea machinari opor-Vtrum cutis humida, an arida, an con tenta, an laxa si considerandum est: ut ip- se in libro praesagiorum in principio admonuit: ita etiam utrum extrema sint refrigerata,an calida, aut alio quouis modo ast cta. hypochondriorum est eadem ratio ut uideas,utrum strauitas,an distentio, aut aliquis dolor in eis sentiatur. ipsie enim dixit, optimum bypochondrium esse, quod uacet dolore, molleque, aequabile sit. ac partes quidem abdominis, quae crassiores sunt,eae etiam meliores censentur:quae macilentae, ede etiam prauae, &ut signa, & ut caussae babentur. sint enim signa imbecillitatis partium extentiatarum;caussae uer

239쪽

quod nec in uentre , . nec in iocinore sanguis probet fi t. ad hoc accedit,ut harum partium eXtenuatis non sit ad infernas purgationes tui , De fi tui autem hypochondriorum multabis dicta: siquidem pstiteri HIMIDN Uη-lancholiae differentia, ad morbi comitialis ducit. hancque affectim em medici quida hypochondriacum flatsististique morbunominant. ac si prima sythp smata a - uentriculum incipiapy, is ad ob melancbolici aiketus se patho, ofecto a i

deiectionibus,uomitibus, proba .coco jO ne,ructibusque leuabitur. ymptomata utem sunt moestitia metus. i Myer x hypochondrijs febres quoque excitantur. quique absolute scripsit, febres ex iby '

. tes scriptas reliquit,aperte mentitud; q. 'admodum est a nobis demonstratum injjsa commentarijs, quos in praedic iones cQa': fecimus. quaedam enim ipsarum maligna . quaedam mites sunt,ut in libris de locis as

240쪽

lis, & ore intelligendum: propterea quod

multa contingunt, quae iudicationem futuram nunciant: ut in praesagijs,& libris de uulgaribus morbis didicimus. multa autea natura non fiunt, quae nos oportet machinari: ad quae noscenda magnam adhibere diligentiam oportet: quando eadem etiapraeclaros medicos,quique longissimo usu rerum periti,& in medicina ualde exercitati sint,fallere consueuerint. quando autem ea facienda sint,aut auertenda; docent ij libri,quos de crisibus nos conscripsimus.

Praeterea uero quinam tales abscessus sente ra alia prosint cibis,potionibus, odoribus, lectu, auditu,cogitatione,egestionibms,humoribus,calefactione,perfrictione, siccitatibus, humectando ,si cando,unctionibus,illitionibus,cataplasmatis,emplastris,inspersionibus,tum uero epithematis, qua severiantur.Figura item stentanda,defrictio, eu- ratio aboriotium, omnus, uigiliae. Spiritibus β- perne,inferne,communibus,propriss,artificiosis:inaecessionibus neque praesentibius,neque futuris,ne que pedumfrigore sed in morbo,qui deorsum ines

1 et,adhibenda mens est.

Fiunt morborum uicissitudines ad per o niciem

SEARCH

MENU NAVIGATION