Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

291쪽

mus: ratio retrahit impetum intempesti hum, ac cohibet. Et tamen quidam sunt, qui unam esse animi substantiam uolunt. eam porro substantiam aiunt esse cuius que naturae perfectionem.si uero tale quidpiam est , uirtus una erit: siquidem una est perfectio. atque ita in animi parte, in qua inest ratio, sicientiam esse uirtutem erit necessarium. sique una sola pars animi, quae rationis est compos, insit in nobis, nihil

est, cur multas uirtutes requiramus. si uero etiam iracundiam statuamus, eius quoque uirtutem esse necesse erit. sic si ad nas duas tertia quoque pars, in qua cupidita

teS uernantur, accedat ; tres subinde uirtutes erunt. & quarta item ex mutua harum relatione exorietur. atque ita diuersa erit

pars rationis, diuersia pars cupiditatum,diuersia denique ea, quae iraru aestu fluctuat; eritq; una cuiusque partis uirtus propria ut eam, quae in parte, quae rationis parti ceps est, sapientiam, aut prudentiam, aut scientiam uocent: eam, quae in parte ira cundiae uersatur, sortitudinem: quae in cupiditatum inest parte, temperantiam Cum autem sola ratio in caussa est, ut adi

292쪽

mus appetitione ducatur, penes ipsemetiam est sedandae appetitionis facultas: si

uero aut iracundia,aut cupiditas ad ipsam accesserint, quae nimirum facultates fiunt expertes rationis, & corporis grauitati perstiniles, illico non potest, ubi uult, consistere : progressu tamen temporis, ut incurrentibus usu uenit, hoc fortasse cons quetur. interdum uero etiam ratio cum affectu concurrit: ac tunc quae affectus facit, ea comprobat ratio. quod in intemperantibus perspicitur: qui iucundissimis robus frui summurn bonum esse existimant, quod ratio in animo ipserum cupiditatem sponte sequatur. resistit uero etiam affuctui ratio, cum homo uoluptatis eius, qu proposita est, non opinatur quidem honestam esse, aut bonam delectationem: sed tamen a ualenti quodam facultatis, quae concupiscit, motu ad ipsam attrahitur.

quo loco si ratio superabit, is homo & sei,& suorum affectuum continens erit , &nominabitur. si cupiditas uincet, contrario nomine appellabitur, & impotens dicetur. cum uero a sola ratione ad usum reruiucundarum ducetur, ipsarum perceptio' i r 3 nem

293쪽

nem non fruitione, sed usu metitus,is temperans uocabitur: sicut intemperans, qui solum a cupiditate trahitur, quam etiam ratio consequaturiquocirca cum dormientibus ea pars animi, quae mentis & rationis particeps sit, cupiditatibusque imperet, sopita langueat: illa autem, in qua sciritas quaedam sit, atque agrestis immanitas, ut appellare Plato soleticum sit immoderato obstupefacta potu , atque pastu, exultat in somno, & iactatur, quaeritque quomodo id ipsum, quod uult,consequatur. quo tempore nihil est , quod non audeat: quasi omnem uerecungiam, prudentiam; exuerit. multa enim impure conatur, ac trucidare aliquem uidetur, atq; a

nullo potus, pastusq; genere abstinere: &omnia facere tetre cum temeritate, atq;

impudentia.at qui salubri & moderato ui- quieti se tradiderit,ea parte animi,quq mentis, & consilij est, agitata,& bonarum 'cogitationum epulis saturata, & ea parte animi, in qua uoluptates uersantur, nec inopia enecta, nec satietate affluenti , ut conquiescat, neque tumultum ullum prae

stantissimae parti asserat; aut laetitia ipsa

294쪽

de humoris. comm. II. 2 63

perfundens, aut moerore conficiens: sed sinat, ut ipsa per se sola, atque pura consideret, earumque rerum studio ducatur,quas non nouit, siue eae praesentes sint, siue prae teritae , siue futurae: illa etiam tertia pars, in qua irarum existit ardor, sedata, ac re

stincta sit, nec ulli infensa, quiescat: atque ita duabus animi partibus compressis, illa

tertia pars rationis & mentis eluceat, seque acrem ad somniandum praebeat ; tumueritatem maXime attingit, neque ei uisa absurda occurrunt. atque haec quidem ex impotentia, intemperantiaque oriuntur.

sed quid attinet dicere cetera mala, & itsi morbos, qui ex ipsa originem ducunt ξ innumerabiles sane sunt ferme , & tot, ut

paucis explicari non possint.nos enim perspectum habemus, morbos eos,qui ex nimia omnium humorum copia existunt, hinc potissimum exoriri. & cu me ad eius modi homines quidam accerserent, eo te pore feci omnia,quaecunque ad bonam ualetudinem esse necessaria existimabam: deinde autem ineunte uere eos euacuare conatus sum. nonnulli etiam sunt, qui multas corporis partes imbecillas habent, ut x 4 caput,

295쪽

caput, ut oculos: aut qui allectibus ijs, quia uertigine oriuntur, facile corripi solent. hi sunt a nobis euacuatione curati: cum tamen prius, quid coaceruari in eis soleret, considerauissemus. nonnulli enim amarae bilis humorem copiosiorem, quam aliorucolligunt: alijs melancholicus, alijs pitui tosus: in alijs ex aequo omneS coaceruam tur: in quibus redundare sanguis dicituri Equidem permultos curaui , qui multoruannorum spatio pedum doloribus per interualla fuerant conflictati: cum in eis re dundantem humorem in principio ueris euacuassem, aut sanguinem detraxissem. Illud tamen sciendum est, eos in tota ubetus ratione esse moderatos oportere, cum intemperantes, uinosos, & abdomiqni datos siue purges, siue sanguinem ei

mittas, magnopere iuuare non possis. in' temperanter enim uiuentes, magnam crudorum humorum copiam celeriter c0

ceruant; quorum ne aggredi quidem cui tione Oportet. contra uero, si medico sint dicto audientes, maxime adiuuantur,si initio ueris evacuentur, & ad salubremui ctus rationem adducantur. Idem in m0r

296쪽

ho comitiali, attonitoque, uertigine,&sputo sanguinis, & melancholaa esse facie dum uidetur.HVtrum autem haec omnia ex intemperantia , an uero ex alia caussa prosecta sint,spectare oportet. alias porro caussas ipse commemorat: somnum in quam , uigilias, aut si propter, rei alleuius

amorem, ut tesserarum; autartem, aut ne

cessitatem, sit laborum tolera Giq uae sane caussae alterare corpus possunt: quemad modum sepe usu uenit, ut propter: uehementem uigiliam , aut alimenti inopiam, aut amorem talis fiat facies, , qualem esse

cadauerosam descripsit Hippocrates. qd idem euenit propter lallitudines quasda, quae praecesserint, itemque solicitudines: praesiertim uero si regio calida sit, tempus anni aestiuum,cassi status calidus,& siccus: ac multo magis si homo sit natura biliosiore. praeterea uero siquis uentriculios habeat imbecillum, huius habitus facile digeritur, & perspiratur . hoc ipsum fit non selum propter famem,& cibi inopiam, ac uigilias: sed etiam propter alui profluuiu, aut immodicam sanguinis euacuationem quae uel in naribus,uel ex utero, uel ex haemorrhoide,

297쪽

morrhoide, uel ex uulnere fluat: itemque propter uehementem tristitiam, aut amo

rem:id quod pulsius , cum primum uisa est quaedam ex ijs mulieribus, quae in domo sunt,indicat:siquidem statim inaequalis, &inordinatus redditur:ac paulo post, ubi illa,quae uisa est,discessit,in seum naturalem satum redit. is enim pulsius turbulentam quandam in animo hominis factam esse perturbationem indicat. Fit etiam idem inaequalis,cum quaedam nunciantur:quod aegroti ijs ipsis,quae audierunt, perturbentur. sed hanc a pulsibus prosectam notitia uel non habuit Hippocrates, uel certe no exercuit. quanquam ipse no amorem,que in mulierem quis habeat,sed aliarum rerusignificare uidetur, ut tesserarum ,& talo rum. simi enim quidam, qui tantum temporis in conuiuijs, talis,tesserisque consumant, quantum uir probus,ac uirtutis studio ductus in bonis, ingenuisque artibus ponere consueuit. atque in ijs ipsis studijs

non ita praeclaris tantum perseuerant, ut& frigus uehemens,&immodicum aestu perserat,& eo tempore uix quidpiam sed uant:immo uero & fame, & siti enecatur

298쪽

de humoribwomm. II. 267

& in graues,& insanabiles affectiones cadunt . Vt autem hi amore talorum,atque aleae uigilant noctesque, diesque, & a ceteris rebus omnibus cauent: sic qui in artibus,scientijsque uersantur, studio doctrinae,cupiditateque scientiarum ducti multa sua sponte faciunt,quae & morbos,& assectus in ipsis pariunt. Quid iam ego debellicis rebus,de agricultura, de uenatione,ut de terrestribus,aut aquatilibus animalibus capiendis,&,uno uerbo,de omni genere uenationis dicamΘhaec enim ut magnum usum ad bonam ualetudinem, magnosque fructus afferant,tamen tot, ac tatos labores,ac timores, & pericula habet adiuncta,ut multa,eaque terribilia,& grauia perferre necesse sit.nam & uulnera, &plagas pati,& uigilare, & itinera conficere,cum nollent,& frigoris , aestusque inimrias perferre, & pluuias sustinere saepiss- me homines coguntur .:Alij etiam sunt, quos necesse est, paupertate compulBS,& quia non ita, ut reliqui, rebus abudant, quod ipse significauit cum dixit, aut propter necessitatem : quos inqua necesse est laborare,atque in artibus uersiari,ut telam

texere,

299쪽

texere, aut ferrariam eXercere , aut in coiario incidendo uersiari, aut alias artes, quae sordidae nominantur, pertractare, alij uero non perpetuo haec faciunt : sed coguntur interdu labores perferre, aut famem, aut frigus,aut quidpiam aliud, quod foris adueniat olerare. quocirca scire oportet, illud ne ordinatum sit, an uero inordinatu: hoc est, utrum semper, an ad alicuius spatium temporis patiantur.siquidem haec cognitio erit ad curandum morbum , &ad praesagiendum accommodata. Mutationes ex quibus in qua fiant, attende

dum.

Aeris nos ambientis mutationes, qua' que a nobis paulatim fiunt, periculo ae nossent. solas uero magnas, ac repentinas es se periculosas, quod ad sanitatem perti net, habemus exploratum. quam ob rem cauendae sunt. quae caussa fecit, ut ita inaphorisimis scriptum reliquerit: Tempse rum Inquit, mutationes maxime morbo pariunt:&, In anni temporibus magΠη mutationes fiunt: ut has esse, quas alibi cauendas monet, intelligamus.ergo dς

300쪽

de humorib. comm. II. 269

mus admouere contraria, ut aeris inaequalitatibus occurramus: hoc est, ut in humidis mutationibus corpus exiccemus: id

que humectemus in siccitatibus: itemq; calfaciamus, ac refrigeremus, cum haec ambo postulare usus uidebitur.eade quΟ-que erit uictus habenda ratio, ut ab eXercitationibus ad otium paulatim,& ab otio similiter ad exercitationes progrediamur:

simili quoq; modo in alijs omnibus. idque ipsie iubet in eo aphorisimo, cuius hoc est

initium, Multum, ac repente uacuare, uel replere,uel calfacere, uel refrigerare, aut - Omnino corpuS mouere, periculosum. & ''quicquid nimium est, id naturae est inimi- , cum: paulatim uero quod fit, tutum. est is igitur perspicuum, mutationes magnas rQpente praeter consuetudinem faetas non modo aegrotis, sed sanis etiam non mediocreS noxas afferre. si quis, exempli caussa, qui prandere non consueuerit, prandium sumat, is totum corpus infirmum, & gra'

ue persentiet, ipsieq; debilis, & piger red

detur: quod uires a cibo, ueluti a ponde 're quodam praegrauentur. in ijs uero, mi

prandere soliti sunt, si non prandeant inj-rium

SEARCH

MENU NAVIGATION