장음표시 사용
71쪽
geometricis , arithmeticisque uersanturi nutritionem uero nullam aliam licet intelligere,praeter eam,quae ex cibis,sorbitionibus,ac potionibus constat: inter quas etiauinum est,de quo in secundo de legibus libro multa Plato memorauit: &nos di seruimus in eo commentario, quem in Timaeum edidimus: & separatim quoque in commentarijs,qui sunt de facultatibus alimentorum:& in libello, quem de bonit, te, uitioque succorum inscripsimus. quoniam igitur bona, & mala nutritio magno est animi functionibus incommodo, uel usui, & easdem integras, incolumesque
conseruat,& bonos, ac praestantes humores gignit :par est, eam non esse negligendam. praecipue autem conandum est , ne humores superuacanei sint in corpore,neque acres, neque acidi, neque calidi, neque mordaces, neque crassi: neque crassi
simul, ac crudi, neque fluentes, neque glu'rbj1. 6- tinosi,neque i plethorici; neque etiam cru tam si, di & impactitsiquidem haec omnia morbo
νους. i. nes rum Omnia genera afferre solent . atque inporami, primis quidem redundantia podagram, &multa genera morborum, quae ad articulos
72쪽
Jos pertinent, itemque capitis, & cordis dolorem,& alia multa inuehere mala consueuit: immo uero etiam uenaS rumpit. ac totidem,& item plura his,afferunt alia. &ia podagra id ipsi im euidenter persipicimus, morbum oriri, cum superuacaneus aliquis humor ad pedes confluit. qui nisi illuc conflueret , ne morbus quidem is unquam hominem corriperet . non confluet autem,si homo eXcrementis perpetuo ua
cet: si modicis utatur exercitationibus, si alimentum probe concoquat: unde desidia, & crapula eum ladui . laedit etiam potentis, ac copiosi uini potus: siquidem huiusmodi uina neruositum genus prompte replent.capitis autem dolores non modo,ut dixi,excitatur, quia magna humorum uis caput occuparit: sed etiam ex solo caloret interdum uero ex flaua bili, quae uel in capite, uel in uentriculo continetur: &'propter obstructionem loci alicuius, aut ob
flatucisum spiritum, qui in ipsa particula gignatur:aut alijs multis de caussis, quas memorare non est huius loci,ac tempori S.ceterum, cum magna humorum copia in uenis coaceruata est,& cum ipse tenue quoddam
73쪽
dam serum in uentriculum confluit, tunc cordis dolor excitari solet; isque os stomachi occupat , quod fere omnium partium maxime tentiendi facultate praeditum est.
usu etiam interdum uenit,ut uenae, quae in renes inseruntur, quarum oscula aperiuntur,propter humorum,qui in ipsis continetur, crassitudinem, & copiam rumpantur: ac ruptionem sinceri sanguinis euacuatio consequatur:cum uero oscula aperiuntur, sanguis non confertim effundatur, praesertim si copiosus non sit: sed paulatim tenuior percoletur, & totam urinam sanguine tinctam reddat.cumq; copia, & crassitudo humorum haec faciat, sic etiam immutare pulsius potest. id quod tenacitas, & acrimonia non secus secit. atque acrimoniam quidem,ubi alere opus sit, cavebis: si lubdem ea ad excretionem stimulat. cotra ue se ro facit tenacitas:quod in caussa est,ut quidam celerius, quaedam serius ad deiectionem properent. quinetiam acer, & tenuis humor caussa interdum est, ut superficies in lamitate intestinorum ulceretur: ac tum maXime, cum ea,quae ingesseris,mox dej-ciuntur talia,qualia deuoraris.quandoque etiam
74쪽
etiam cornea ulcerat acrimonia,ut in oculorum doloribus accidit . iam uero radit
etiam in difficultatibus intestinorum ipsa intestinasidque primum facit: sed & immodicus calor,& morsius uitandi sunt: quando ex eis delirium,uigiliae,pulmonis inflamatio,& alia pleraque genera morborum consequuntur. ita etiam conuulsiones, ac palpitationes, & urina, quae iumentorum lotio similis sit crudi & crassi humoris sunt species:ac pessimi censentur morbi, in quibus ambo humores antedicti redundanti ac semitertianam febrim selent afferre. Et
uero etiam tubercula,& pustulae eXcitantur,cum natura parteS corporis intimas expurgat, ut nonnunquam per excretionem,
sic etiam per depositionem ad cutim. subtiliores enim,dilutioresque humores eXtenuans per halitum digerit: ex crassoribus autem cuti,ac magis etiam pelliculae, quae densior est,inhaerentibus, pustulae oriutur. idque illis potius accidit, quorum densior sit cutis, & durior: siquidem per eam crassiores, tenacioresque humores difficilius pertranseunt. sed & dorsi dolores locum mutantes ex humore defluente fiunt:
75쪽
qui interdum selus sit, magna tamen ex parte fatuosus crassumque spiritu In con iunctum habeat. estq, consentaneum hunc crassum humorem, cum uias spiritus in cerebri uentriculis obstruit, comitialem morbum afferre, neruorum principio se ipsum
quatiente,ut,que noXia sunt,eXcutiat. meatuum enim obstri actio a crassis , tenacique humore repente fit. sed cruditatem maxime omnium fugere nos oportet. crudus cnim humor proprie nominatur is, qui talis est, quale uidetur esse id,quod in urinis, puri simile, interdum subsidet, ab eo tamedissert, quia pus graveolens est,&glutinosum: crudus uero humor habet quidem crassitudinem, & colorem illi similem: sed neque graveolens est, neque glutinosus. ac tale quidem est id, quod uentriculo ac
uenis nondum concoctum continetur.
sunt porro crudorum humorum duo genera: eorum alter tenuis, & aqueus est: alter crassus, & glutinosius, estque is in par
tibus corporis impactus . tenuem uero, &aqueum euacuare expedit prius, quam a calore febris: excalfiat, pungatque , ac mordeat: at crassum, & glutinosium con
76쪽
coquere, & fluidum reddere prius, suam medicamento purges . hoc enim scitum est, corpora, cum purgare quis uelit, suida esse facienda, ut censiuit Hippocrates. cum igitur homo se cibis largius eXpleuerit, necesse est crudi humoris plurimum in corpus animantis rapi: idque multis de caussis, & quod deterius in uentriculo, uenisque concoquatur id, quod plus
est:& quod plus in corporis molem subit, quia plus sit: & quod citius, quam par est:
propterea quod uentriculus ueniS.: uenae autem ceteris omnibus animalis partibus permittunt, ut quod nondum confectum est, rapiant. hunc autem humorem, qui crudus proprie nominatur, plerique pueri propter crapulam , plurimum coaceruant: ex quo facile calculus gignitur:cum is humor sit ceu materia, ex qua fiat lapis , essiciens uero caussa , calor censeatur. fit etiam ex naribus & ore in circuitibus ordinatis , & inordinatis humo rum crudorum excretio , qua cerebrum expurgatur: qui sane humores a pure,
ut diximus , differunt. Cum igitur curandi ratio potissimum in humoribus uersetura
77쪽
setur, certe eos neq; tenaces esse, neq; crassos, neq; multos,neq; nimis calidos, neq; frigidos, neq; mordaces, neq; corruptelae obnoxios,neq; ueneni naturam imitantes expediet. etenim cum aucti sint, morbos
gignunt, & dolores inuehunt. ac dolores ex humorib. excitari sex modis planu est,
aut ex calore, aut ex frigore, aut ex crassi tudine, aut ex tenacitate, aut ex mordaci
tate, aut ex copia deniq;: cum inquam supra modum aucti sunt, & uacuationem postulant. augentur autem interdum eadem de caussa,a qua geniti ab initio sunt.quo sane tempore duplex est nobis curationis proposita ratio, ut alterentur, & ut euacuetur. qua de re in libris methodi medendi est a nobis actum. neq; enim par esse censeo, ut Omnia, quae sunt a me alijs in libris perfecte scripta, in hoc libro iteretur.quin etiam in aphorismis ostendimus, cum cor' pus plethoricum est , uenae sectione: cum malis redundat humoribus, medicamen'to purgante euacuandum esse. addidimus
quoque, haud difficulter malitiam humorum a plenitudine sanguinis posse distin gui: si modo in libro de plenitudine a Din
78쪽
bis confecto es studiose uersatus. ac ne illud quidem est omittendum, cum humo res redundantes mouentur, & omnem in partem corporis feruntur, nec dum in aliqua parte corporis firmati sunt, tunc ad eos expellendos naturam incitari,& aliquo, qui uelut manum porrigat,& motum illum ad uentrem deducat, indigere. at qui una in parte firmati sunt, prius quam concoquantur , mouere non oportet. tunc enim natura quoque nobis ad euacuationem est adiumento. haec enim post concoctionem humores excernere, & quod superfluit, reij cere uidetur: quo sane tempore iudicationes fiunt.cum igitur natura perfecte euacuat, nihil est praeterea faciendu. cum uero modice , & imbecillius facit, tum, quod de est,addere debent ij,qui medicinam faciunt. qua in re illud intelligendum est, raro contingere, ut ab uno mcmbro ad aliud humores confluant. Saepius uero accidit, ut una in parte, in qua concoquantur, toto morbi tempore,usq; ad morbi solutionem, conquiescant. quomodo
autem membra aliorum membrorum morbo ,qui ex humoru transmigratione fiunt,
79쪽
excipiant, in extremo libro accuratius ex ponetur. Nunc uero non possium non ad mirari eos, qui cum uelint Hippocratem de mutatione humorum, quae aetate progrediente fieri solet, hoc loco disserere bitianc lectionem, ita, ut dixi, deprauarunt. cum enim illi propter breuitatem non possent magnitudinem sententiarum, paucis uerbis contentarum intelligere , in eam sunt opinionem distracti. etenim quamuis color in aetatibus saepenumero mutetur, non tamen id nunc explicare Hippocrates uoluitviam & pueri plurimum habent humoris sanguinei, &, quod ad temperaturam aetatis pertinet, eum selum haberent: sed cum multa comedant, eaq; nullo ordiri ne seruato, ideo suboriuntur etiam in eis aliqua ex parte,ut ante diXimus, humores, qui crudi nominantur. proinde sit,ut nati' uuS eorum color nitidus, ruberq; sit, & ueluti floridus, aut etiam ex albo & rubro comixtus: interdum uero etiam splendidus,
quod ipsum a sanguine, spirituq;, & bono
colore consequitur.cum uero ad adolescetiam peruenerunt, quidam eorum meliorem educationem nacti, recta uictus ratio
80쪽
ne utuntur: ob eamq; caussam sanguis solus in eis exuperat: Vnde plane constat,colorem exuperanti humori proportione respondere.alij uero multo peius educantur, quam cum in pueritia adhuc essent: ideoq; hi continenter aegrotant, & uehementius conflictantur: cuius rei caussa est cruditas humorum, quae in ipsis coaceruatur. quae hanc aetatem eXcipit, praesertim mala uiuctus ratione adhibita, amars bilis humorem gignit: ut in ea redundet non sanguis
solum, sed illa etiam, quae pallida, flauaq;
bilis nominatur. in alijs ad eandem rationem mutationes fiunt: quae non possunt fit miter definiri: ut in aetate declinante melancholicum humorem subire, aut alio in tempore pituitam ita, ut color quoq; commutetur. Sed mihi non fit uerisimile, Hippocratem modo de successione aetatum , deq; earum mutatione, & colorum uariatione uerba facere: sed de ijs coloribus, 'vos quotidie in corporibus aegrotatium intuemur: quosq; spectare medicum oportet: ut ipse in libro praesagiorum ad hunc modum praecepit. In primis, inquit, aegri faciem spectare conuenit, fit ne ea beneuad lentium