장음표시 사용
81쪽
.. lentium faciei simili S.deinde, Totius quo que inquit, faciei color attendendus, uiri. dis ne siit, & non niger, & liuidus. tum paulo post, An totius faciei siit immutatus co lor.ad haec, sit ne reflexa, an liuida, an pallida palpebra, aut labrum, aut nasus. praeterea uero in sexto de uulgaribus morbis ii
'' bro, Alij inquit, ad manum humecti, alij praerubri, alij praepallidi, alij liuidi, & cetera generis eiusdem. Sic de sputo, de urina, de alui deiectionibus, deq; alijs ipse censuit. admonet igitur medicum , uideat, sit ne color sanguineus,an pallidus,an flavus, an albus, an niger: ut plane nostat, quisnahumor redundet in corpore: siquidem color eum humorem, qui insit in corpore, consequi consueuit. Recte autem fecit, eum addidit, ubi reciprocatio non sita pr0pterea quod cum humores sunt aliquo assectu perturbati, non est nobis integrum, de coloribus, ab illis excitatis, recte & uere iudicare.ut enim mare cum crescit, cumque decrescit, quod fieri omnino solet in reciprocationibus,& purpurascit, uentis i. agitatum accurate naturam suam non uidetur seruare: sic humores, cum intra corpui
82쪽
se receperint, & non fusi sint, sense oculorum percipi non possunt. cum uero nulla reciprocatio est, hoc est, cum in toto cor pote sunt aequabiliter fusi, tunc color, qualis sit humor noxius, & redundans, nobis indicat: ut si aliquam euacuationem medicus moliatur,nOXium humorem educat,
ut ipse sexcentis in locis noxium humore& non alium prius, esse euacuandum praecepit.id autem qua ratione faciendum sit , in libro de natura hominis scriptum est. Quod uero at u)δεν ,tripliciter exponunt: uel ut color, qui in corpore efflorescit, colori humoru similis sit: uel ut color humorum similis sit colori floru, sitq; aut ruber, aut albus, aut fuscus, aut liuidus, aut pallidus, aut flauus,aut niger,aut,ut summatim dicam, similis colori florum, propriamq; naturam seruet, & humores in imis corporis partibus non lateant, & non retrocesse rint. uel, ut color humorum sit floridus',
hoc est pulcher, & bonus: ut in libris de
morbis uulgaribus scriptum comperimus: cum,inquit, replentur, hoc rursus signum est, corpus floridum redditur: quod omnis est resectionis indicium.floridum uero cor
83쪽
pus efficiunt exercitationes, ut est a nobis in commentarijs de tuenda ualetudine demonstratum, & item cum probus sanguis corpus reficit. sed prima explanatio praestat ceteris. Quod igitur hac sententia continetur, ad morborum curationem,futurorum pties agitionem, & praesentis sanitatis tutelam pertinet.Sed uideamus iam, quae subiunxerit, ad hunc fere modum.
Educenda, quo uergunt, ac per loca accommodata: nisi quorum maturationes e temporibili pendent
Iubet hoc loco, ut pro humorum inclinationibus euacuationes faciamus:sic etiain aphorisimis striptum est , Quae educere
Oportet, quo maximς natura vergit, per accommodata loca educito.his autem uerbis, significat,ut nos exposuimus,quae nec iudicantur, neq; perfecte iudicata sunt. ea autem esse educenda locis accommodatis nos docet: hoc est, ut euacuationem faciamus aut per intestina, aut per uentrem, aut per uesicam,aut per uterum in mulieribus, aut por tot in cutim sudoribus,aut per pa latum , aut per nares, aut per harmorrhoi
das, sum per fluxWm sanguinis fiat iudica
84쪽
tio.quae res silet esse optima, cum directo ad locum affectum fit. mala uero, cum in contrarium. debet igitur medicus animaduertere, quo naturae impetus feratur : siq; ipsa ad loca accommodata repat, ei erit auxiliandum: si uero ad contraria,prohibere, ac reuocare, & retrahere inclinationem,
ut paulopost iubebit Hippocrates, oportebit. nam si morbus cerebrum occupet,quoniam duae sunt commodar inclinationes, altera ad palatum, quae quidem est praestantior: altera in asperam arteriam, quae non proba est,rem considerare diligenter debebis: & cum uniuersum corpus prius eu cuaris,quo natura feratur,per eam partem educito. quaeres facit, ut intelligamus, humorem, qui euacuandus sitia natura nobis indicari, & locum, per quem euacuare ipsum oporteat, commonstrari. Age uero cuinflammatio iecur obsideat, simulatq; concocta inflammatio sit, purgationem adhibemus: ac per inferiora quidem,cum ea in simis iecoris sit partibus: praecipue autem
si natura id ipsum alui deiectionibus prius indicet: per urinas uero, cum in gibbis. In ceteris quoq; simili modo spectabimus &
85쪽
humorem redundantem,& aflectum locis,eX quo,tanquam e caussa quadam morbus emanat. etenim haec & quis euacuandus humor sit, & modum euacuationis, & loacum, per quem fiat, & ad haec omnia,tem. pus etiam oportunum indicabunt. nam in
ter initia tenues,serosiosq; humores licebit euacuare: at si crassi, glutinosiq; sint, cuius. modi sunt pituita,& atra bilis, concocti0nem expectabis. atq; hoc est, quod ait, nisi
quorum maturationeS ex temporibus ex pectantur.nam quorum est expectanda cucoctio, eos medicamentis attenuare, ut
corpora fluida sint,oportet. ut & sine molestia & omnis noxius, & infestus humor euacuetur. quod ut fiat, spectare in primis decet,an aegrotus sit ad eiusmodi purgationem idoneus. qui enim cruditatibus ex multis aut glutinosis, aut crassis edulijs abundant, quibus item hypocondria sunt flatibus distenta, aut urina supra modum calida, & ignea, aut aliqua est ibi uiscerum inflammatio , ij profecto omnes fiunt ad
purgationes inepti. Vel quod ait, Nisi quorum maturationes ex temporibus expect/tur, significat, debere medicum in diutur
86쪽
nis morbis humorum eXpectare conco ctionem: cum id morbus concedat: in acutis uero, non modo non esse expectadam
concoctionem, sed etiam statim in principio, uel etiam primo die purganti medica mento quod ipse appellare solet, medicari; cum materia turget , utendum esse. hoc
enim eius praeceptum est, cum in aphoris mis ait, Concocta medicari, & mouere non cruda, neque in principiis, nisi tur geant: de quo nos in hoc etiam sumus libro dicturi: neque mehercule par est, ut quae post diceda sunt, hoc loco afferamus. nunc uero , quod facessere interpretibus negotium selet, explicemus. aiunt illi,huc librum non esse Hippocratis, quia seloecismum hic facit. na cu dixerit, Color humoribus similis: addit, Ducenda, quo uergut. mea autem sententia est, libros,qui ad priscos,& praestantes uiros referantur,non esse probandos, aut reprobandos habita solum ratione uerborum, sed potius sententiarum& intelligentis. Nam praeterquam quod hae siunt distractae, diuisaeque inter se sententiae, ut haec a stuperiore non ducatur : quis ignorat, quot errata librarij com
87쪽
mittant & quod innovarint Dioscorides,& Artemidorus postremo autem, ut haec omnia missa faciamus, in alijs ipsius seni, libris alia pleraque dictionis uitia reperiri
confirmo: ut ob hanc unam caussam libet non sit Hippocrati abiudicandus. nam neque satis recte in aphorismis ardentem se brem a delirio solui conscripsit. itemque in libro de fracturis cum ait, Medicum luxationum , ac fracturarum quam directissimas extensiones efficere. & in praedictionisi bus,ubi scriptum est,Vrinae in turbulentis, is ac uigilibus decolores, nigrae, sublime petentes, atque in sudoribus, phreniticae. uerum eo in libro licet multas elusimodiorationes, in quibus soloecismus sit,reperire: ideoque uerisimile sit, nonnullos suspicari, eum non esse uerum Hippocratis. Sed etiam in libro praesagiorum, quem Omnes esse Hippocratis confitentur,tanquam se peruacaneu reprehendo,quod ait,bis, aut ter in die,& semel in nocte, & cetera quae postea adscripsit in illa oratione,cuius initiu est, Sed pro copia ingesti cibi deijciat. Et eodem in libro paulo post ordo immu tatus est. Sed eidem quoque uitio uer
88쪽
to negligentiam, in secundo de ratione uictus in morbis acutis, cum de fomentis disserit . nec effugere ullo modo potest, quin Bloecismus sit, quod habetur in libro de ossicina medici, ad hunc modum,
των .ea ut neque comprimant, neque decidant. Iam uero in illa quoque lententia uitium perspicue depreheditur, cuius hoc est initium, Quibus in urinis &c. Sed quid opus est prolixa oratione haec persequi I cum Attici quoque, quorum lingua Hippocrates aliqua ex parte utitur,num ru multitudinis pro numero singulari ponere consueuerint. mihi satis est, haec modo attulisse: ac praeterea addere, me esse, quae huiusimodi erunt, praetermissurum: &quod minime sint ad hoc institutum a commodata , & quod effectura sint, ut hi commentarij, contra quam tu ueIle uidearis,ad immoderatam prolixitatem perdu
cantur. Maturationes aut intro ,aut foras,uergunt, aut 3
Cum dixerit, nisi quorum maturatio nes e temporibus existunt, merito quo sum
89쪽
sium concoctiones vergant, hic subiunxitiquoniam enim iussit, educendaresse uel quae non iudicantur, uel quae non perfectu iudicata sent; ideo hoc lac quid intelli. gat,ipse perspicue declarat. cum est huniorum facta concoctio, tunc humores intro, aut foras vergunt,aut per alia loca accommodata,aut incommoda quod ipse , quia planum est, isit prodeui.quoelaca sem, per uidendum es 4 qua cunq; iudicentur, cum natura aut absellite, & perseela, aut imperfecte mouet: deinde uero imitanda
est natura, cum adiudicationem non aggreditur: tum uero ipse nos docuit, quomodo esse ipsi naturae adiumehto possimus, cum illa quidem conatur, sed rem inchoatam relinquit. atque haec quide sunt, quorum nos hic monet Hippocrates, sicia etiam alibi fecit, his uerbis: Qua iudican tur, & integre iudicata sunt, ne moueas hoc praeceptum seruandum nobis dediti,
cum natura integre mouet:quod uero derinceps addidit, cum natura ad iudicati0nem moliendam aggreditur,sed eam n0a absoluit,valet,ut nos moneat,eidem ut assailium afferamus,ut cum ait, Quae educer
90쪽
re oportet,quomaXime vergere uidebuntur, per uias accommodatas ducitO.eo.n.
tempore natura id, quod noxium est, uult expellere γ, Sed quia prae imbecillitate, rem perficere non potest, nostro indiget auxilio. atqueipsequidem in libro de ratione uictus in morbis acutis, cum lateris dolorem curat, euacuationem pro humorum inclinatione molitur Sciendum autem est, morbi maturationem esse concoctionem quandam eorum, quae praeter naturam siunt: ipsam uero concoctionem esse deductionem quandam eius,quod concoquitur,in naturam concoquentiS. cum igitur corpus naturalem statum conseruat,&naturae familiaritas inter id quod concoquit , & id quod concoquitur, intercedit,
tunc omnis, aut certe maximae partis eius materiae,quae concoquitur,fit mutatio, minimaque pars semicoctae superest. cum uero pr ter naturam affectio corpus obsidet, tum quod simile redditur,exiguum admO- dum est: excrementum uero semicoctum, permultum. ut enim in corporibus bene ualentibus excrementa concoctionem indicant: sic etiam in aegrotantibus facient.