Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

501쪽

ritu, animi defectio consequatur.ea cutiri refrigerare, materiamque crassam redde

te; & sanguinis proruptionem sedare po test. hoc a natura proficiscitur: artis multa sunt opera: nam cohibet etiam figura,qu sursum vergat: ut si ex partibus inferiori bus, ut a pede sanguis exeat, pede in sublimi collocato I ille supprimitur. cohibet etiam linamentum. ac si superficietenus sanguis fluat, selum linamentum admouet: si ex imis partibus , circumuoluit. Vel quod ait de circumuolutione, ita erit accipiendum: Depe ex naribus sanguis exit: s nosque eum & inuoluendo, & nares claudendo comprimimus. deligatio quoque sansuinem profluentem sedat: ut in libro de fracturis est dictum: praesertim si deligatio non a fanis partibus ad aegras perduca thr,quoniam ita sanguinem attraheret, sed si ab aegrotis ad ualentes pertineat, ut euadem repellat. quod autem in medio scriptum est, alia intercepties, uel tanquam index est , ut significet, alias esse cohibendi sanguinis rationes, ut per linamentum, ut per circumuolutionem: uel ut sit aliud remedij genus: cum saepe contigerit, ut disjς

502쪽

ctum aliquod vasculum j laqueo intercia pietates fecerimus, ne sanguis ultra proflueret. his modis omnibus sistitur is, qui

ex uenis sanguis prorumpit. melius autem est, ut eX uenis,quam ex arterijs effluat ut

ipse nos docebit : cum propter particulae nobilitatem, tum uero, quia pars ipsa pulsu agitata, tantum quietis naturae, ut cicatricem inducat non concedit. In bubonem plerunque attollitur, quia hepati' 'sa est. Sed oe arteriae uitiata malum si um est, ut in Posidonia usu venit.

Haec implicita, perobscuraque oratio est: multasque habet explication*s: cum enim dixerit, graue esse,ut sanguis e uenis evacuetur, subiungit , id non ex quacunque uena esse intelligendum: quia non extenui, quae telam aranearum imitatur, sed ex ea, quae in bubonem elata est , malum erit. in bubonem aute attolli dicitur, quae se se in sublime effert. haec si fatiguine mi dat,graue id erit, quia haepatica est: hoc, est,quia ex hepate exoritur. est alia etiamnum explicatio,ad hunc modum,ispe san

503쪽

guis ad interna fluit. isque in alia: uasa codportatur:ac uarices excitat.uerum sangui, profluens non omnem uenam in bubone

altuq; attollit:ut uarices oriantur: sed Alihepaticam. haec uera quidem interpreta tio est,sed tamen quandoque fit,ut quis ulcus in extremo pedis digito habeat ,&bubo excitetur. quare Hippocrates haec re cordationis causa sibi ipse conscripsit,quaritque , quid causiae sit, cur una parte affecta,bubones aliam corripiant.nos uero respondebimus, id essici, quia cum dolor pedem obsideat, natura illuc una cum sanguine festinat, ut dolenti parti auxilietur: ac glandula aliqua rara inuenitur, quae excepto humore inflammatur. quod praecipue fieri solet, cum hepaticae uenae illuc feruntur: siquidem propter magnitudinem multum humoris aduehunt, qui in caussa est,ut glandula bubone corripiatur.

ue Frons nonsudabat iis, qui exsanguinis prψη-sio Feribant, ed ueluti concidentes, s spiritui plinim'riebantur.mqtum uero etiam erat, si cκmβ'dore vita decedebant.

r. Huius orationis sententia cum superi'

504쪽

re coniuncta est profluxit sanguis, qui neque naturali,neque ab arte profecto remedio cohiberi potuit . itaque ne quis artem medicam plane damnet, ideo docet,quo modo & praesagire, & praedicere mortem possimus.dicendum ergo est, sudores non esse secuturos: nam cum humor omnis sit euacuatus, unde sudor manabit porro si sudor non profluet, neque etiam syncopa

consequetur: praesertim si ne frons quidesudet: est enim dictum, sudorem cum syncopa iunctum circa frotem, & stuperiores partes es te solere: siquidem sudor frontis, colli,& partium earum,quae ad pectus pertinent, facultatis animalis imbecillitate, atque infirmitatem indicare plerunque uideatur.cum enim alicuius corpus per.halitum digeri,ac dissipari debeat, tum natiuus caloriqui submouere evaporationem cupit,ad faciem celeriter currit ; sed si uim ci te sinat, eum uapor per superiores partes euacuat: atque ita sudor efficitur. uerum,ut haec uult sententia, sudores nulli erant. ted cutis concidisse, exaruisseque uidebatur: & spiritus pleni moriebantur. naquosipiritu plenos hic nominet, non sat scio:

505쪽

scio: hancque ego orationem interiecti, ab aliquo, & non ueram Hippocratis pu to.an uero tales appellat, quorum est ma gna, & frequens respiratio : eamque ob causam cum sudore non moriutur: in quo genere sunt, qui aqua inter cutem lab6 rant: hi enim utpote humore perspersi, lititam effuso sudore finire deberent.

6 Ventres turbationem facile tolerant , ut Post donia contigit.

: Est haec admiratione digna oratio,si dara sit.declarabitur autem si ordine legatur: ait enim fieri alui profluuium, & turbati0nem; & utrum obsit, an prosit, iudicari ex ea, quae sequitur facili, aut dissicili tolerantia: atque ut Posidoniae contigit, sic etiam de alijs esse iudica dum.quare, si legas h0c modos Ventris turbationem facilis tole rantia indicat,ut Posidoniae contigit, per

spicuam orationem facieS. uvae etiam feras,ingenerent, considerabis.

Feras appellat morbos ferinos, ac λuOS:quandoque etiam lumbricos.uidei

tur, unde ciuiusnodi fera gignantur; u

506쪽

quid ipis faciant.generantur autem a crudo succo, uel a pane, uel a leguminibus , uel ab oleribus: ipis uero& tormina, &morsus faciunt. quocirca siquis pane impuro ,& cum leguminibus facto utatur, eumque irequens eruditas male habeat, S edat ea, in quibus sit aliqua corruptelaris lumbricos in uentre habet, sine dubio,

uel generabit

In extenuatione ante mortem diflentio: ambili aeriue promiηens ei uiserabatur.gingivarum quoque ulcerationes fiebant circa dentem ab iis, qua ingrediebantur.

Videtur id de Posidonia enunciare: ut intelligamus, sanguinis profusionem tam copiosium esse factam, ut nativus calor sit stigeratus, & aqua inter cutem obortaa itaque si aqua inter cutem excitata est, dbstentio uentris est subsecuta, non a bono humore illa quidem, sed ab excremetitio profecta. quae res prominentiorem quoque umbilicum reddidit: eumque ulcer uit. sunt qui legant hoc loco, non ,

507쪽

umbilicum esse.ceterum hic humor distii bui coepit, & superiores partes petere:ubi sua acrimonia ulcus in gingiuis excitauiti fecitque, ut edul ia omnia, quae dentes su bibant, noxia esse uiderentur. ac fortasse dentis nomine non intelligit eos dentes,

qui sub aspectum cadunt; sed de gula agit,

utpote quae esset ipsa quoque ulcerata: si quidem per dentes transit.ac dentem quidem appellat Hippocrates secundae uertebrae exortum,qui a nuclei forma --, Hin Iminatur: unde iter illud, per quod esculenta, poculentaque in uentriculum comportantur, cui εἰσωφάγου nomen est,proficiscitur. itaque forte accidit, ut humor illac pertransiens, locum ulcerarit.' De quaque repraecipi recte ulta possistit: asque haec quidem , ut idem valentia , illa uero nos item: steditisunt diffundi delitescere, e et , Obd

rara,concoqui, evacuari.

Si quis in memoria habeat, quae supra sunt dicta,ei nullam utilitatem haec asseret oratio: nam supra nos Hippocrates m0'nuit, spectandum esse , sint ne res simile uudicii inter

508쪽

inter se, an dissimiles: id quod nunc quoque iterat , cum lait , de quaque re potest quisque multa vecte praecipere , ecce ut ego tibi praecipio, ut quae similia , quae dis, similia sint, perquiras, nos autem in superioribus de similitudine, deque dissimilitudine m IR dixin iiM M quomoda multa Missimilitud; si gd: unam communζm similitudinem redigendae sint : ut ex multis dissimilitudjnibus unaesimi istudo fiat, exposuimus, nunc uero pro huius rei exein-plo hoc statuit: duos medicos ad aegrum accessisse, eumque inflammationc uexari comperis ut que uterque in gam sententiam uenit, loeum ipsiuin euacuationis indigere: sed alius statuit humorem esse fundendum, aut discutiendum: alius esse constringendum, atque ad superiora repellendum. num igitur opponitur fusio constrictioniὸ an utorque euacuationem molli

frigerare uellent, alius piissianae, alius lactucae, alius gq9x usu refrigerauit haecq uς eadem, nomine tamen differre existimanturan re sane conueniunt, siquidem refri

gerarunt omnia.

509쪽

1 o Et ubi opus est homines a lecto propulsare,

timidos a lecto extrudes: forpentes ad ea, serius agunt,excitabis. -

In plerisque libris scriptum reperi lida 'a lecto, sed κλινει , ut sit sensius, quo humi repit, inde euacuationem molire: sed uenlectio est, quam ego adscripsi: saepe enim contingit , ut quidam propulitici 'motbbsani sint; exurgere tamen e cubili timeant, quod eo oblectentur: hos inquit, oportet

extrudere, atq; excitaret ne corpus torp0re correptum refrigeretur. tum uero ubi excitaris, eis manda, quae potissimum gerenda refugiunt: igitur, si nolint scribere, aut legere, ut stribant,aut legati i sciant, imperabis. - n

I b sta inter cutem correptos citius incidere,ia' bidosquestatim urere, eaputque secare cοηκmit

Non docet hoc loco curadi rationem, sed tempus: ut intelligas, quicquid agi iceleriter esse agendum. hoc autem ad chi rurgicos maxime pertinet: etenim per '

510쪽

pe usu uenit, ut aqua inter cutem,quae ascites nominatur, ab humiditate circumspeis a consistat: ac tum manum uelis adhibere, cutim ut perfores. iubet, ne quid temporis interponas,sed confestim rem aggrediaris, ne humor ad internas partes confluat.itemque mulieribus, quae hydropes sunt ex retentis menstruis purgationibus , &eis, qui ex retentione alicuius eXcremen, quod euacuari consuesset, uel ex suppressis profluuio sanguinis e naribus, aut haemorrhoidibus, festina adhibere rem dium prius, quam robur deficiat, & uires prosternantur. pari etiam modo si tabiduurere constitueris, ne cuncteris. propterea quod conandum est omni studio, hoc ut facias ante,quam ulcus ipsum putrefiat: tunc enim omnis frustra suscipietur labor. Iam si os capitis quandoque prope mem' branas fractum sit, siue secare, siue subleuare ipsum uelis, celeriter facito. idem in ceteris rebus omnibus obseruabis.

In Ddropibus ne partem, qua sub imo uentri si, neque interna attingas: simile enim genibη

contingit. A q

SEARCH

MENU NAVIGATION