Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

521쪽

ης, Gatis VI lib. Hippoc.

morbi genere affectus erat is, quem ad Hippocratem Cyniscus philosephus ad

duxit. Dolorum,qui lateralectus,aliasque partes Obsident, tempora,an multum inter se disserant , yectanda sum ut quando melius, ct rursus quali do peius assecti fuerint, intelligas, nust mne error

eommittatur

Eadem ferme est de doloribus in aphorismis conscripta sententia: nosque ibi ea eXplanavimus . ceterum quod ad doloris tempora pertiner, nos monet, ut quando dolores magis urgeant, quando mitiores sint, diligenter observemus: quo aut principium,aut incrementum, aut statum, aut declinationem adesse, aut denique in qu0 tempore morbus sit , nos non fugiat: ita enim & ad praedictionem, & ad curandi rationem hoc praeceptum nobis erit accommodatum:hoc est,ut salutem aut mortem futuram praedicamus, & ut uictus Iatior nem:rite instituamus . atque ita fiet, ut neque aeger, neque nos ulla in re de rem uia deflectamus.

522쪽

in diuturnis Osinteriis, cibi factidia, malum, , , cum alias,tum uero si etiam febris adsit. Dictum est a nobis in commentarijs, ijs,quos in aphorismos conscripsimus,ubi&hanc,& superiorem Hippocratis sententiam declarauimus, dylenteriam ex acribus humoribus exoriri & ab hac affectione intestinum ulcerari, atque ita , ut etiam tractu temporis corruptela subsequatur. Vlcera circum glabra, ligna sunt. 23'

Et hunc aphorisimum etiam declarauimus,docuimusque, humores uitiatos, ac prauos ad ulceris partes comportari, atque ita ulcus:erosione tentari: ut pilorum radicibus eorruptis, ulcera cicatrice concludi nullo modo possint. In lumborum doloribus , si fiat recursus adla- δοtus, malum. itemque tubereulum, quod si s uo-

Quemadmodum cum a nobili ad ignobilem locum fit decubitus,est boni consulendum

523쪽

lendum; ita cum ab ignobili ad nobile: fit recursus doloris, aut alterius mali, id non esse n0xium non potest.id ipsium exeaplo doloris lumborum ipse nobis decla rat.is enim inquit, si ad latus, & costas petuenta atque conscendat, est multo periculosi ,quam ante fuerat: sicut etiam in re bus perniciosis ac malis habendum erit erumpens tuberculum, quod a serpentis tabifici,ac mortiferi nomine seps, hoc est

totius corporis corruptio, nominatur. Filia renum post aηηum quinquagesimum sana

ta non uidi.

Cautius locutus est in aphorismis, ubi scriptum est, Renum & uesicae uitia in senibus dissiculter fanantur.nam quod addidit dissiculter, non omnino sanari posse signi ficat: sed posse quidem, uerum magno culabore: ac nisi summo studio, & singulari adhibita diligentia. caussam uero dissicultatis cum illic attulerimus, nihil est, cur

hoc loco sermonem producamus. 2μα exacerbata m somnia sunt, O quibus ex

trema

524쪽

trema frigent, ac mens turbatur.itemque alia,qva

in somnis contingunt, butu modis atque horum con

trari

Diximus persaepe, hunc librum non ita

esse confectum ab Hippocrate, ut in apertum proferretur: sed uisibi ipse commemtariolum conscriberet. Signo est, multa esse imperfecta, & nullo modo inter se cohaerentia, & uerbum nullum habere , quo quasi copula coniungantur. quod hic locus plane demonstrat.ignoratur enim praeceptum ne sit , an quaedam eius obseruatis. Sed si addas uerbum, expende,aut specta, aut considera, stabit senis praeclara sententia: iubentis spectanda esse omnia, quae in somnis accidunt, ut qualia sint, i telligas. nam si laedere uideantur, si mens quasi de suo statu deturbetur, si extrema

refrigerentur, scito mala haec esse omniat contra uero si sedare aegritudinem, lenire dolorem, & concoquere morbum, & co pus reficere uideantur,esse bona spe poteris, & somnum profuisse ,ri aegrotum esse conualiturum. ita enim ipse quoque cum

alibi, tum etiam in aphorismis iudicauit.

525쪽

17 Quibus nihil intra definitum tempus aecidit iis,qua ipse parrunt,uitalia. lMulta possunt mulieribus' praegnanti hus accidere, quae & ipse in aphorismis,&nos in commentarijs in eosdem siumus di ligenter persecuti: quorum quaedam ab aere nos ambiente, eiusq; constitutionibus: quaedam a corporis immutatione,ut ab ala in profluuio, aut a febri, aut ab aliis malis proficiscunturiquete omnia nobis nuc omittere consilium est. ceterum quod ait intra tempus constitutum , hoc uel septimuin mensem, ut in comentario libelli de septi mestri partu docuimus: uel nonum significat.de octauo enim certum est , non edi in ipso uitales partus. in decimum uero, &in undecimum quandoq; mensem , ut Aristoteles auctor est, foetus differuntur: sed

Qua apparent, quibus in mensibus. Praeter cetera incommoda, quae graui

dis imminent, illud est ualde attendendu,

utrum naenstruae purgationes erumpant

uix.n.fieri potest ut illis procedentibus 'tus integer cofiseruetur: praesertim si nodprimis mentibus; inqui ous foetus exiguo

ψ .... adlauc

526쪽

adhuc eget alimento, hoc use ueniat.Si.n. mulieri ut ipse ait, praegnanti menstrua erumpat purgatio, fieri non potest,ut scelus integra ualetudine perfruatur. Atquero de statis diebus, ac temporibus purgationum menstruarum, quae primum in uim ginibus apparent, loqui ipsium arbitrantur.ego uero eiS concedo, ut in ij si obscuris orationibus, quicquid uelint,divinent.

Dolores per circuitus fiunt.qui autem in septua *sginta mouetur , is triplicato numero perficitur equi uero in nonaginta , is etiam triplicato numero absoluitur.

Videtur hic innuere numerum dierum, in quibus partus absoluuntur, & in lucem eduntur.quia uero & septimo,& nono me se uitales eduntur, ideo ex duplici eorum motu , utrunque tempus designat. qui.n. in septuaginta diebus mouentur,ij triplicato hoc dierum numero perfecti & absoluti redduntur ,& foras erumpunt. facile.m subducere quiuis rationem potest , ex tot diebus, quot sunt ex triplicato eo num Io, septem menses confici: praesertim cum

527쪽

iam probauerimus in hoc partu intellibi mensem, qui triginta dies capiat. septua

ginta.n.ter ducta numerum dierum ducentorum ac decem conficient: sicut nonaginta ter ducta numerum dierum ducento rum ac septuaginta , eX quibus nodeci- menses constant,absoluunt. H Post muliebria tum dextra tum fra hiat. lEst probatum in superioribus mares potius in dextra uteri parte, foeminas in sinistra concipi.itaq; ait, tum dexteram partem, tum sinistram magis patere ad semen, recipiendum & continendum post menstruas mulieris purgationes: quo tempore magis concipere mulieres,& nos ostendimus, & ipse quoque scriptum reliquit; &: ab eodem accepit Aristoteles, qui id ipsum in librum de natura animantium transtulit.

33 Humiditas ex procedentibus.victu humido.

Pleraque sunt, quae Delio, ut aiunt, natatore indigent: nam & ita breuiter, & ita obscure sunt proposita, uix ut intelligantur. puto igitur hoc significari. pleras βοDeminas non concipere, quod nimia bd 'miditate refertum , & imbutum Uterum

PS. habeant;

528쪽

habeant: ideoque uictus ratione, qua exin siccentur, eas curari.cognosci autem uteri nimium humorem ex ijs ait, quae inde procedunt, ac profluunt. ex nimia purgatione, uel quae aquea sit, uel certe eivsimodi , ut inde facere de uteri statu coniecturam possis.

citius per membra discretus, motus Nero ru Aus,tardius augetur. 1

Supra in secundo commentario monuimus, mares in utero citius conformari, hoc est quinto trigesimo die: & sua membra distincta habere: cum uero mouentur,& in lucem proferuntur : tardius augeri. foeminas non item : sed contra potius et quod in utero tardius conformentur, &in lucem editae facilius ad incrementum perducantur. hoc idem statui hoc loco, mea fert opinio. Labores plerunq; accidunt tertio,quincto,septi i

Appellare solet πόλι Hippocrates hoc

Ii est

529쪽

est labores, pro eo,quod si hoc est dolores quandoq; ut etiam pro quavis m6lestia idem nomen uiserpat: ut noc loco. si gnificat enim omnia, quae grauidae patiuntur. quae paulo ante fieri statis temp6ri sus, & per circuitum dixit. ideo quibus potissimum mensibus accidant ipse decla rat: tertio inquam, quincto, septimo , 9 nono , tanquam in mensibus imparibus itum uero quarto, seXto , &Octau , tanquam paribus.in hoc enim sipatio & appe litus deiectiones ,&uomitus, & malum, cui picae nomen est, & pedum etiam tumores, & capitis dolores accidunt. adde uero etiam uentris profluuia, febres multi plices , & abortus: qui plerunque aut te tio, aut quincto fieri mense solent: quanquam etiam alio quovis tempore hanc calamitatem mulieribus contigisse con spexi. AE exparua tabella.

Puto hoc fuisse adscriptum a Thessalo Hippocratis filio: qui ut notaret, undς nam Omnia, quae collegerat, sumpta es

530쪽

sent, sic addidit: ut postea cognosceret,unde illa essent repetenda, siquid Qrtassis occurrisset.consuesse autem ueteres in tabulis, aut tabellis suas res conscribere, constat inter omnes.haec igitur uerba nihil ad artem medicam , aut aliam quamuis contemplationem pertinent. quare huic commentario finem imponamus, ut ad oet, uum aggredi, & tandem ad finem perducere ualeamuS.

Finis septimi commentarii

SEARCH

MENU NAVIGATION