Tractatus de pertinentibus ad celebrationem jejunii ecclesiastici quatuor anni temporum, scilicet, Quadragesimae, Pentecostes, Septembris, & Decembris.Eusebius a Sanctissimo Sacramento

발행: 1724년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

qos ipsius dotes pretiosas illius eonstituunt preees, redduntque emcacissimas talis Dominae orationes. Principes Ecclesis SS. Petrus, & Paulus sito nos juvabunt rogatu, nos scilicet, qui alacres eorum magnitudinem colNmus, doctrinam sequimur, atque patrocinio fruimur . Patronus Loci, vel Ordinis, pro sitis fundamentaliter creditur interpellaturus clientulis . Omnes Sancti rogabunt pro nobis , quia qui sciverunt pati, etiam didicerunt compatia de exoptant nobis bona, siquidem nos diligunt charitate perfecta. Talibus igitur, ac tam em-cacibus obsecrantium pro nobis , mcdiantibus, tum meritis, tum patrociniis, destruentur adversi rates, cunctique simul destruendi sperabuntur errores , quibus omnibus repullis, ac labefactatis, Dei Ecclesia ipsi Domino serviet libertate secura.

Oratio secreta correspondens Orationi: Λ cunctis.

EX audi nos Deus flutaris noster : ut per bu-

jus Sacramenti virtutem a cunctis nos men-tιs , t corporis hostibus tuearis, gratiam tribuens

in praesenti, gloriam in futuro. Per Domi

num v c.

Explicatio.

AONA est equidem virtus Sacramenti Altaris et ideo , H Deus Salutaris, & Salvator noster nos exaudierit , virtute hujus Sasramenti , ipse Deus nos defendet ab hostibus mentis, & corporis . Hostes mentis, & corporis sunt peccata , a quibus nos liberabit Misae bacrificium auxilia impetrans, ut veram poenitentiam facien

452쪽

η tes, plenas consequamur contra iniquitates victorias Hostes etiam mentis, re corporis sunt quaedam, quam x is teporalia pericula,ob quae potest nostra deperdi una cum Corpore anima : tale periculum est mors improvisa, &repentina. Hostes animae, vel mentis, spiritus noliro simpetunt, ut eis maximopere lςdant: hoites corpori smisero , dc fragili corpori & bella ingerunt, & laqueos , vitς humane inlidiantes, praetendunt . Minantur corinpori astutiae grassatorum , ik homicidarum , alia: 9ue res innumerae, quas longum esset nimis, vel potius impossibile, speciaturi, &singillatim referre. Sed adeo henignus cit Dominus noster , ut non solum audeamus ipsum precari, quatenus nos a cunctis mcntis , & corporis hollibus tueatur; sed etiam rogare , ut nobis conferat gratiam in hoc saeculo , atque gloriam in futuro :grariam , inquam, hic, qua majorem quotidie mereamur gloriam: & in futuro gloriam, quae erit coronaeis, qui quando in morte hanc reliquerint humanam temporalcari vitam, habuerint ex dono Dei felicem finalem gratiam .

453쪽

4 Io

Oratio post Communionem correspondens Orationi : Λ cunctis. MUndet, in m inuit nos, qeras mus Domine , Divini Sacramenti munus oblatum rintercedente Teata Virgine Dei Genitrice M ima , cum Teatis Apostolis tuis Petro, e V Paulo, atque Teato N. Ur omnibus Sanctis, is cunctis nos reddat, in perversitatibus expiatos , in adversitatibus expeditos. Per eumdem cyc.

Explicatio.

Uxos oblatum Sacramenti Divini, utique mundans nos, ctiam muniet; quia potiemur ejus munimine, si ipsius non careamus emtandatione . Non munire solet sordidos, sed a maculis purgatos z itaque quos prius extergit, ipsos subsequenter vallo suae defensionis protegit. Ergo defensioni oberit quisquis emundationi restiterit.Cum Deo loquimur in hac oratione,& ben E valet ipse& lavare nos, & munire. Oramus insuper , ut idem Sacramenti oblatum munus, a cunctis nos reddat, dc perversitatibus expiatos, & adversitatibus expeditos: ideoque ejus crit nos ab omni adversitate eruere , cujus fuerit antea nobis propitiari, dum nos ab omnibus perversitatibus statuerit liberare, a peccatisque cunctis separare , Vel dividere . Quare sumus implicati adversitatibus mundit Certe, quia sumus perversitatibus pleni. Justis fiunt adversitatcs exercitii materia ; sed nobis peccatoribus indiguntur adversitates , ut merita a nobis supplicia : quamvis verum sit, etiam in eo, quod Deus ob per-

454쪽

. I r

versitates,adversitates immittit, valde misericordem scostendere,dum ad evadu da ob perversitates nobis debita sterna inferni tormenta,vult quod nos inter adversitates ad p nitentiam revocemur in hac vita. Cessent ergo nostra scelera, ut non patiamur, quae usq; nunc nostra meruerunt crimina, dum pcssime facta cessaverintietiam punitiones recedent. Abjiciamus iniquitatem , ne nos tot adversa circumdent. Veniant, si Deo ita placuerit, adversitates , quae nostrum sint exercitium , & meritum nobis augeant aeternorum gaudiorum . Sed curemus, ne talia agamus, quod ob ea patiamur, ut scelerati; &ita satagamus operari, quatenus quidquid nobis fuerit adversum , comprobet, nos esse ex syllabo felici justorum . Ideo hic orantes , quamvis non soluna a perversitatibus, sed etiam ab adversitatibus liberari petimus; potius tamen desideranius esse a delictis immunes, quam adversitatum expertes. Ut ca , quae hodie exposcimus, consequamur, valorem , Vim , & patrocinium assum inaus precum, & intercessionum, tum Beatae Virginis Genitricis Dei Mariae, ac Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli: tum etiam loci, vel Ordinis Patroni, omniumque in simul Sanctorum: ut perversitates, ocadversitates releget Divini Sacramenti munus oblatum, a nobis, qui felicitari desideramus, & perversitatum rccessu fungentes, & in liberatione ab adversitatibus cunctis, tantes: ut etiam a facinoribus sejuncti, & vexationibus rerum nobis contrariarum exempti, agamus alacres vitam in brevitate hujus taculi, & plena perfundamur gloria in aeternitate futuri.

455쪽

Oratio pro vivis,,desunctis .

O.Nnipotens sempitis; ne Deus, qui vivoriam

que misererit, quos tuos fide, Ut operefuturos ese praenoscis: te supplices exoramus : ut pro quibus effundere preces decrevimui, qu qte vel praesens

seculum a Duc in carne retinet, vel futurum jam exutos corpore suscepit; intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia, omnium de lictorumstorum veniam consequantur. Per Do-

Explicatio

Elis sempiternus noster , utpote Universi Dominus, qui omnia creavit, & regiis creavit quidem omnipotenter, regit provide , dc misericorditer I plenissimum habet Dominium, quia Dominus est vitae, &mortis , & quia vivorum dominatur , simul & mortu

rum , sed specialiter suam misericordiam exercet erga eos, quos suos fide, & opere , futuros esse , pr noscit. Quamvis omnia sint sua; praenoscit tamen, illos tantum futuros esse suos ad aeternam gloriam electos, qui fidem habent cum bonis operibus conjunctam , & ita habentes se, in gratia finierint mortalem vitam . Fides absque charitate nihil proderit, ut simus Dei, ad aeternam beatitudinem praedestinati . Hunc ergo Deum Sempiternum, dc Omnipotentem adimus, ut nobis concedat suod humiliter deposcimus. Petimus ego hodie, ut nos intercessioM Omnium Sanctorum suorum suffultos,ad-1 V, Diuitiaco by Corale

456쪽

I Ajutos, & protectos, Deus noster exaudiat, veniam peccatorum tribuens, 5c vivis, & etiam mortuis, cum utrisque suae pietatis utens clementia, illisque omnibus fructus orationum capacibus favens infinita misericordia.. Prius rogamus pro eis , pro quibus effundere preces decrevimus f vel ex iustitiae obligatione contracta ducti, vel ex charitatis amplitudine, aut etiam ex fideli promissione permoti J quia praeitatu eis orationa applicare

statuimus, & interccssionibus juvare eos Vri luimus, quando ad Altare rogaturi pro ViVis, ac etiam pro mortuis accessimus . Pollea oramus pro his omnibus, qui adhuc in carne degunt, vel jam mortis persolverunt tributum: ut omnes praedicti peccatorum suorum consequantur indulgentiam, omnes a labe peccatorum mundentur , & Domino Deo suo mundi appareant, & sh ODferant . Vivos intendimus juVamem harum prccum admouere , ut poenitentiam agentes, graVium , & levium jugum peccatorum excutiant: mortuis in Purgatorio

constitutis preces nostras, optamuS, prodesse, ut venialibus, cum quibus decesserunt, peccatis exuantur, &a poenis absolvantur, quas pro luis delictis gravibus, vel lexibus, luunt.

457쪽

Oratio secreta correspondens huic Orationi: Omnipotens.

DEui , cui soli cognitus es numerus Electo

rum infiterna felicitate locandus: tribue quaesumus ut, intercedentibus omnibus S anctis tuis, universorum, quos in Oratione commendatos suscepimus, e V omnium Fidelium nomina, beatae praedestinationis liber adscripta retineat. Per Dominum erc.

Explicatio.

Urs, nisi Deus, potest scire, qui sint illi felices in aeternunt, Patriam coelestem habitaturi, dc Dei porciani glorificatione ditandi ΘNemo profecto capit, quot isti futuri sint

numero, neque qui Divino per aeternitatem in Polo assiciendi praemio. Ab isto supremo Deo talia noscente rogamus, quod tribuat, omnium Sanctorum concurrente intercessione, ut liber praedestinationis beatae retineat adscripta nomina eorum, qui in Oratione su periori suscepti sunt commendati, simulque& omnium Fidelium Ecclesiae. Optamus , ut talium nomina dictus liber retineat, ne ab eo umquam deleantur, ne perdant ipsi jus ad gloriam , quod habent per felicissimam in tali libro scriptionem. Hic oramus specialiter pro vivis: quia illi, qui defuncti sunt in statu gratiae, in ipsa aeternaliter sunt confirmati, & jam non possunt corum nomina de libro beatae praedestinationis deleri . Petimus pro vivis, ut in praedicto libro nomina eorum retineantur: quia, si hoc obtinuerint, absidubio decedent in gratia, & consequenter potientur beatitudine aeterna. Ora-

458쪽

Oratio post Communionem , respondens ipsi orationi: Omnipotens.

ΡUrificent nos, quae mus , Omnipotens, in

m Mericors Deus, Sacramanta, qta. um mus : Ur, intercedentibus omnibus Sanctis tuis praesta: ut hoc tuum Sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed intercessos uiaris ad ve

niam : sit abluti celerum, sit fortitudo fragilium,

sit contra omnia m indi pericula si amentumst vivorum, atqAe mortuorum Fidelium remisso omnium deuritorum. Pre Dominum e c.

Explicatio . .

IRIFICATIONEM Optamus Consequi a sin-

ptis Sacramentis, quamVis non priniario ad nostram emundationem institutis: quia cum Sacramentum Altaris ad nos principalitcr cibandos in spiritu , Deus noster condiderit, dedit etiam ei Virtutem purgandi a peccatis , saltem levibus , cos ipsos, quos aluerit, dummodo i gratiae statu ad id accedant, qui per ipsum Sacramentum purificationem desiderant. Insuper de omnium. Sanctorum intercessione confidentes, rogamus Dominum , ut hoc Altaris Sacramentum non sit nobis reatus. ad poetiam: quia erit nostra condemnatio ipsius indigna silmptio ; sed intercessio salutaris ad veniam : quia per medium illius in gratia accepti , salubriter veniam poterimus consequi. Oramus etiam, quatenus a Deo nostro Omnipotente,& misericorde nobis veniat, quod idum Lucharistiae Sacramentum sit ablutio scelerum , Disiligod by Corale

459쪽

ne amplius maneamus sordesdi: sit fortitudo fragilium ut simus ad iter vitae aeternae roborati ; dc ad praeliandum contra pessimos animae inimicos robusti, atque etiam, ad tolerandos labores in via Dei bene suffulti, &fortiter maneamus confirmati: sit contra omnia mundi pericula firmamentum, ne inter ea ruamus , sed potius fortiter stemus , ac securiter vivamus: sit Vivorum, atq; mortuorum Fidelium remissio omnisi delictorum: a quibus, si vivi expediantur, obtinebunt ditissimam gratiam, ὀc si mortui ab eis, vel eorum poenis, absoluti fuerint, pervolabunt statim ad felicitatem aeternam.

I. Secundus.

Pro Temporibus Pentecostes, in quibus post Orationes proprias si non adest Sanctus Simplex dicitur una ex sequentibus. Oratio contra persecutores Ecclesiae. Ecclesiae tuae, quae sumus Comine , preces placatus admitte : ut, destructis adversitatibuῖ, Ur erroribus universis, secura tibiser iat δε-bertate. Per Domiuum G c.

Explicatio.

EUs iratus preces nostras multoties repellit, sed placatus populo suo, ejus deprecationes admittit. Itaque debemus, quantum cum ipsius Divina gratia possimus, Dominum nostrum placare, tum , & principaliter,ne illum non habeamus amicum, cujus bonitas infinito amore e st digna a tum etiam, ut placantes valca-

460쪽

mus pIas nostras intentiones luerari, & desideratum cofectum nostrarum precationum obtinere. Rogamus hodie, ut Deus noster placatus, suae adnrattat preces Ecclesiae,dum intendimus, ipsam Ecclesi.am eidem Dho secura libertate servire,quando fuctit hinc ab omnibus adversitatibus expedita , illinc immunis ab erroribus univcrsis . Adversitates solicitudinem, anxietatem, ac maximam afflictionem gignunt et errores faeditatem, turbationem, atque divisionem,cum aeterna simul damnatione,producunt , & pariunt. Timet Ecclesia ab adversis anxiari, veretur autem maxime ab erroribus scindi, & offendi. Sed Deus placatus concedet, ut Ecclesia ab istis eruatur timoribus,ab ea abigens,& pro ea destruens adversitates,& errores.Itaque Dei populus serviet illi mente libera,&Dni obsequio dicatus, pace perfruetur diuturna, tranquilla, simulque jucunda . Utinam ergo Dominus nobis placetur, ut talibus ejus beneficiis potiamur οῦ atque per ipsius bcnignitatem in admittendis nostris precibus humilibus , habere possimus integram securitatem , ac veram libertatem tiliorum, ut tanto Patri digne obsequi ,& tam magno Domino sedule studeamus tam utari.

SEARCH

MENU NAVIGATION