Tractatus de pertinentibus ad celebrationem jejunii ecclesiastici quatuor anni temporum, scilicet, Quadragesimae, Pentecostes, Septembris, & Decembris.Eusebius a Sanctissimo Sacramento

발행: 1724년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

oratio secreta correspondens Orationi rEcclesae .

ΡRotege nos Domine, tuis mysteriis servientes r

ut Diminis rebus inbuerentes, er corpore tibi famulemur, mente . Per Dominum Uri.

Explicatio ..

ERVIAMUs Domino , quia ipsi servire de

hemus . Supremus Conditor omnium infinite bonus, propter ejus Sanctitatem immensam, ac maxima nobis ab eo beneficia collata, est dignissimus, ut illius servituti dicemur . Vel saltem serviamus illi,atque ei placere studeamus, ut a malis Omnibus protecti simus. Hodie uaerentes Dei protectione in allegamus coram ipso, ei-emque repraesentamus, quod illius mysteriis servimus . . Servientes volumus protegi, dicati ejus famulatui, ab illo exoramus defendi. Tutabitur nos, quia Dominus optimus : nobis auxiliabitur, quia Pater est benignissimus. Illius tutamen , aisue defensatricem protectionem requirimus,ut DiVinis rebus inhaerentes,& corpore ipsi Domino famulemur , & mente . . Supponanturjugo Dei corpora aliquando calcitrantia, & animas a Dei servitio avertentia; ut ita subiecti corpore , facilius Deo. subjiciamur , & menter quamvis sit cum Dei adjutorio

in potestate mentis se nare licentias corporis, ut corpus vel invitum, ex jussu animae, Dei exerceat famulatum . Neque tamen Divinis inhaerebimus rebus, neque digne Deo mente , & corpore famulabimur , nisi antea a DO-mino gratiam bene operandi, protectionemque Divinam obtinuerimus . Tali vero protectione muniti, adhaerebimus , & inhaerebimus etiam rebus Divinis, & per

462쪽

ν. . . ... . 479

Divina,ipsi Deo, ac D no nostro: dc sinsti eius auxilio opportuno praeeunte, anima, di corpus servitio Dei dicabuntur. Adhaerentes Deo, & Divinis rebus inhaerentes , Domino famulari poterimus : quia a rebus Divinis abhorrentes , valde sunt a Dei famulatu distantes. Media sunt res Divinat, ut Dei consecremur unioni: & in cassum satagit, qui absque medio adeo necessario, finem nobilem Dei unionis,cic eius amicitiae intendit inconsiderate obtinere . Servientes igitur Dei mysteriis quaeriimus, ut praemiuin sit istius servitii, ipsum, quod est Divinis rebus inhaerere, & Deo corpore, & mente famulari : quia susscit nobis pro retributione meritorum ma gna , & superabundante, Deo per Divina magis quotidie inhaerere, ac ipsi accuratius in dies, & sedulius corpore , dc mente servire. Corpore, inquam, dc mente: quia, quamvis mens sit potior , siquidem corpus , comparatione ad animam, sit inferius, & ignobilius: tamen , ut dictitira est, jure antequam mens, corpuS nunc nominatur, non ratione dignitatis, sed ad declarandam ordinem Operationis: quia si antea a Deo obtinuerimus, quod corpus, corporalibus devictis a mente passioni bus , Dei famulatui applicetur, tunc postea anima expeditior Domini obsequio dicabitur, in Deique servitio

exercebitur.

463쪽

Oratio post Communionem, correspondens Orationi: Ecclesiae.

O Ufimui, Domine Deus noster : ut quos Dia

Gina tribuis participatione gaudere , -- manιs non sinas subjacere periculis. Per Domi

num ,

Explicatio.

AGNA res est sane,Divina gaudere participatione.Quid nobis nobilius,quam de Divinis participaret Quid delectabiliusὶ Quid utiliusῖImimo etiam,quid honestiust Nobilissimum bonum est certe quod habet ratione boni delectabilis, utilis, & honesti: id, scilicet, quod utiliter honestat, honeste perficit, dc utilem simul, ac honestam delectationem ingerit. Talis est participatio Divina , qua tribuit nobis Dominus Deus uoster gaudere , dum suis nos Sacramentis reficit in Missae ratissimo S, crificio et quo jam peracto , atque perfecto , in hac oratione dicimus pauca quidem verba, sed mysteriis referta, & doctrinis optimis imbuta. Tanta igitur Divinorum participatione ditati,rogamus Deum nostrum ,. ac Dominum: ut, quos Divina tribuit participatione gaudere , humanis non sinat suhjacere periculis. Ut ab his

nos defenderet, &, ut nos contra ea muniret, ac pro

tegeret , ipse Deus Homo Christus Eucharistiae Sacramentum , dc Missae Sacrificium itastituit. Sunt pericula humana innumera,& ideo periculosiora ipsorum aliqua, quia humana: nam illa , quae procedunt a nostri amoris proprii humanitate , ac blanditie, veniunt a deteriore inimico, utpote domestico, qui claves arcis tenens,

464쪽

proditorie eam aperit, aditum praebens aliis nostris valde in sensis in icis: itaque a nobis ipsis praecipue laedimur quando inter pericula humana versamur. Marna erit nostra infelicitas, si ob culpam nostrae indispositionis , vel faedae ingratitudinis, tales res Divinae, quales illae sunt, de quibus in Missa participamus, in nobis intentum , ac desideratum,inveniantur,non sortiri effectum:& si ita Dei benignissimi non impletum fuerit votum, quo talia instituit, ut nos ab humanis periculis vindicaret . Ne ergo talem infelicitatem incurramus . exposcimus a Domino, quatenus non permittat , humanis

periculis nos subjacere, vel substare, quos ipse Deus Divina , tribuit, participatione Mudere . Si hoc consequimur, nequaquam periculis subjacebimus humanis; sed potius illis superiores effecti , ipsa calcantes subjicie

mus, & super ea laetantes ambulabimus, atque ad meo tam alacres nostrae peregrinationis post mortalem hanc vitam pervenicinus, dum Coelcstem Patriam, prout steramus, intrabimus. . .

465쪽

Oratio pro Papa apponitur, & eXplicatur .

DEus omnium Fidelium Pastor, er Rector ἰ

famulum tuum N. quem Pastorem Ecclesie tuae praeesse voluisti, propitius respice: da eiclum sumus, terbo, Ur exemplo quibus praeest, pro Pere : ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniatsempiternam. Per Dominum, erc.

Explicatio.

UAM bonus Deus noster Fidelium est Pastori Quam etiam ipsorum existit excellentissimus Rectori Pascit, dc regit quos condidit , regens illos ipsos , quos pascit. Pascit

beneficia tribaeus: regit ad bona dirigeus. atque a perversis avertens. Pascit Fideles, eos gratiarum , atque favorum amitentia inundans ; sed regit, justis praemia largiens, iniquis supplicia ingerens . NE desperent Fideles in via , munera eis ostendit aeterna, ac illa eis , promittit infallibili veritate, retribuenda , atque donanda. Iniustis , ne mala perpetrent, minatur supplicia aeterna , quibus eos absdubio, nisi ab injustitia recesserint, involvet. Quin potius etiam malis bona demonstrat aeterna, ut convertantur: bonis patefacit poenas perennes , ne in peccatorum barathrum praecipitentur. Sic Deus, qui invisibiliter nos pascit, est etiam invisibilis , quando nos ordinatissime reo it. Sed voluit, quod esset homo ab ipso electus, qui viubile estet Caput Ecclesiae. Hic est Vices Dei gerens, Romanae Urbis, octotius Orbis Antistes, Chri ui Vicarius, Summus Pontifex , dc Sacerdos, Papa jure optimo appellatus, quia est Pater Patrum, quando Pater Patriarcharum, Ac Episcoporum noscitur a Deo effectus, quando ei subditur

466쪽

praecipue Apostolicum Collegium Eminentissimorum Cardinalium totiusCatholicae Ecclesiue Principum Superiorum . Hunc famulum suum Deus elegit, ut Dei Ecclesiae praesit Pastor et ut praesidens pascat, & ut pascendo praesideat. Ideoque in culmine Dignitatis supremae praeest nomine Dei Pastoris, & Rectoris omnium Fidelium, ut nomine Dei pascua civibus Cluisti tribuat, &Clavum tenens,ac virgam sceptri supremi sustines, ipsos Fideles regens, eos ad bona dirigat, atq; ab inhonestis illos separando,coerceat. Oramus igitur hodie pro ipso Pontifice nostro Summo,Ecclesia Dei actu gubernante,& in Apice Cathedrae S. Petri Principis Apostolorum , primi Christi Vicarii, sedente: ut Deus, qui ad hoc talem sibi elegit famulum, det ei verbo, dc exemplo quibus praeest proficere et ut ad Vitam. una Cum gregelabi credito perveniat sempiternam . Jure ergo magna devotione haec debet oratio fieri, siquidem in tantum. Summuni Pontificem haec juvare supplicatio potest, ac nobis Cluisti ovibus prodesse tantopere valet.

Oratio secreta correspondens Orationi pro Papa . .

O latis, quae sumus Domine, placare muneribus famulum tuum M quem P i rem Ecclesiae tuae praees voluisti, assidua protectis

ne guberna. Per Dominum. Urc.

Explicatio ia

T Deus pro Lectione assidua gubernet eum,.quem ipse elegit in Maxi inu Ecelesiae Pastorem,S. Petri Successbre,Summum Romanu Pontificem; hodie petimus, quod Deus iplo muneribus pl/cetur oblatis, quia desideramus bene expediri in exoratis,& no flaudari a petitis.Posisent nostrae supplicationes , quamvis juitissimae, propulsari.

467쪽

sari a Deo , atque ab ipso nec suscis, nec admitti, nisi Dcus antea placatus fuisset muneribus in Sacro Altari ipsi oblatis, & in conspectu suae celsissimae Majestatis

praesentatis,ac propositis. Ideo intendentes placationem Divinam oblatis muneribus consequi, de Valore munerum speramus, quando de nostra exiguitate , nostras agnoscentes imperfectiones, diffidimus. Assiduam protectioncm Dei, ut gubernetur ea ab ipso Domino Summus Pontifex, desideramus. Assiduare Deum , necessarium est, auxilia, quando contra Dei ipsius Vicarium tot quotidie insurgunt periculosissima, & difficillima praelia . Assidua protectione Divina desiderandus est gubernari, qui tot advorsis circumdatus, tot hostibus aspicitur circumseptus. Sed assumenti Deum in patrocinium s per protectionis suae assiduam gubernationemJmihil non prospere in praeliis Dei, & in gubernio Ecclesiae, Summo Pontifici accidet, atq; omnia ipsi folicissime evenient. In maximis ita periculis erit noster Papa tutus , in rebusque perdissicilibus apprime felicitatus. Omnia mala vincet, cuncta bona apposite faciet, &. ad untrorsa proficua Dci Ecclesiam promovebit.

468쪽

Oratio post Communionem correspondens Orationi pro Papa.

cramenti perceptio protegat: em famulum suum V quem Pastoremfcclesia tuaepraeesse volu

i ii, cum commissos bi grege , salvet semper,

muniat. Per Dominum, circ.

Explicatio.

UAR si hodie spectaster post Communionem Divini Sacramenti, ut hujus perceptio nos protegat, a Deo enixe flagitamus, nisi quia multum in ipsius Sacramenti virtute confidimus , dum negotium maximum feliciter expediri percupimus λ Ideo certe: quia de salvatione, &munimine Summi Pontificis, ac etiam nostri ipsorum soliciti sumus , ac semper esse debemus . Bona, &jucundissima erit nobis protectio 1 Divino Sacramento proveniens: sed majus beneficium erit, si huic nostra protectioni ab eodem Sacramento adjungatur, quod famulum Dei Summu Pontificem Romanum, di nos Pe ceptio ipsius Sacramenti salvet,ac muniat,nos salvatione donans , atque munimine, in Papae nostri societate jucundissima, ditans. Ter jam hodie diximus, Deum VO-luisse, hunc Dei famulum, Christi Vicarium consecrari, & Pastorem suae Ecclesiae praeesse: ut trina repetita hujus veritatis assertio nos securos faciat, & firmiter credamus, Pontificis Romani electionem non esse hominum inventum, scd Divinum vere consilium: non esse carnis, & sanguinis factum, immo Dei providentissimi opus excellens, & praestantissimum dc non mun-H h h danas

469쪽

426 danas solicitudines istud moliri, atque consequi, sed Dei voluntate hoc decerni. Faxit ipse Deus, ut quem elegit ipse & nos ipsos,in quorum bonum decrevit, talem sibi famulum assumere,& iussit,illum Cathedram Apostolieli moderari atque ideo Domnum Apostolicum fieri y per reptio Divini Sacramenti salveti semper,& muniaturi Dei Vicarius, & nos Empyrei Curiam ingrediamur: dc ad

consequendum hoc maximum bonum , ab ipso Sacramento muniti, inter adversa sim sortes, ne pereamus , ct inter prospera robusti, ne onere deliciarum .ec commoditatum mundi in peccata labamur, quae possint nos praepedire, ne in ae ternum fungamur pe-xenni beatitudine. '

Pro diebus remporum Septembris, in quibuS post Orationes proprias & post commemorationi Sancti Simplicis, si adest) dicuntur du , vel una oratio, ut imfra,l uxta Rubricas Missalis. oratio ad poscenda Suffragia Sanctorum,. quae incipit: A cunctis, Ur quae est apposita, Nexplicata cum secreta,& oratione post communionem, in hoc cap. 3.sect. unica, g. I. pag. OGOratio ad libitum, quae in istis Temporibus dicitur quia debet dici ex electione celebram iis , ideo nescitur, quae. sit) nec

apponitur, nec explicatur.

470쪽

f. Quartus.

Pro diebus Temporum Adventus, in quibus post Orationes proprias M post commemora tionem Sancti Simplicis, si adest o di

citur una, vel dicuntur duae orationes sequentes , juxta Rubricas Missalis.

Oratio de Sancta Maria. DEus,qui de Teate Mariae Virginis utero Verri

bum tuum, Angelo nuntiante, carnem

flere toluisti: praestas plicibus tuis: ut qui iere eam Genetricem Der credimus, ejus apud te intercussionibus adjuvemur. Per eumdem , e M.

Explicatio.

N Adventus tempore meminit Ec Jefia specialiter Mysterii Incarnationis Verbi Divini,& Annuntiationis Dominae nostrae: quia istiusAnnuntiatio,& Incarnatio FiliiDei tuerunt Mysteria,& I9eiparςVirginiMariς gloriosa,& humano generi maxime proficua. Ideoque,cum Ecelesia Fideles vult praeparari ad celebrandam quotannis Nativitatem nostri Redemptoris , eos ad accipiendum ipsu spiritualiter,& in repraesentatione venientem , excitat, & movet recordatione maximi beneficii, quod Deus nobis fecit carnem assumens, Virginem ab Ange-

SEARCH

MENU NAVIGATION