Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

111쪽

sophi posuerunt beatitudinem hominis in notitia substantiaru separat ru,qine est methaphysicalis cognitio

Quarta veritas , quod in natura incorporea,& incommutabilis luminis,cauta omnium scientiarisin naturalium stabiliter uiuut.cap.iij. Ex quo dicto, accipiuntur tria theologica documenta. Primum est,quod ideae sunt in Deo utiliter, cum entia rationis, nullam habeant stabilitate. Secudum argumentum , quod causae de quibus ad literam loquitur, sicut in Deo se maliter,quia causa omnium factarum naturaru , non potest esse in Deo, nisi formaliter, cum ipse non contineat virtualiter primam causam. Tertium argumentum,quod ideae sunt in Deo pluraliter, quia pluraliter appellat ipsas causas rerum, contra illos qui

ponunt in Deo, unam tantum cau- isam ideam.

QDinta veritas , quod finis boni

112쪽

appellatur, quo cu quisque peruenerit, continuo beatus est.capit.eod. Ex quo accipitur documentu, quod be

titudo consistit in attingentibus summi boni,& vltimi finis: & per consequens, omnes potentiae quae possunt attingere obiectum beatificum , sunt beatificabiles,contra illos qui pon ut beatitudinem in solo intellectu , vel in sola voluntate,cu utraque istarum ad summum bonum possit attingere. Sexta veritas,quod Plato laudatur, quando in tres partes diuisit philos phiam in unam, scilicet morale, quae

in actione versatur, alteram naturam

lem, quae contemplationi debita est,& tertiam rationalem, quae veru discernit a falso. O.eod. Et ibi dicit A gustinus,quod omne studium in contemplatione, &actione versatur, &dicit,quod duo fuerunt insignes phialosophi,quoru unus floruit in doctriana pertinente ad actionem, ut Socra

113쪽

tes,& alius in doctrina pertinente ad cotemplationem,ut Pythagoras,Plato,autem secundum beatum Augustianum ibidem floruit in utraque. PSeptima veritas, quod homo , ita creatus est,ut per illud quod in eo e

cellit, potest attingere ad illud, quod

cuncta praecellit, id est, unum optiamum Deum. cap.eodem. Ex quo dia oo,accipiuntur duo theologica argu- menta. Primu est,quod potentiae ania mae,per quas homo est natus,atting re diuinam essentiam,non sunt respectivae,sed absolutae: quia illud quo a tigimus Deum in nobis prqcellit,nubilus autem respectus potest excedere absolutas perlectiones. Sccudum ar- gumentum, quod potentiae non sunt accidentales, sed substantiales : quia accidentia non possunt in nobis praecellere naturam pertinentem ad genus substantiae. Octava veritas,quod Deo non est

aliud

114쪽

aliud esse, iud vivere:quas posset eo se,& non vivere,nec aliud viuere, realiud intelligere , quas posset vivere, di non intelligere. cap.vj. Ex quo diacto, accipiuntur duo theologica d cumenta. Primum est, quod licet in aliquibus viventibus, vivere sit suum esse: utpote in illis, quae non possunt esse,& non vivere, cuiusmodi sunt omnia spiritualia, tamen in illis quae possunt esse,& non vivere, non habet veritatem,sicut sunt corporea secum dum beatum Augustinum.Secundum documetum, quod si est aliquod corpus in uniuerso,cui suum esse non sit vivererita quod possit esse, & non viuere post vitam,vel ante vitam, quod tale corpus non habet esse per aliqua animam, quia tuc anima esset sibi intrinseca,& tunc non non posset esse sine ea, ut si aliquod animatu corpus posset quandoque esse,&non vivere, necessarium esset ponere formaspi

res in

115쪽

res in tali animato. Intelligendum t

men,quod si ad istud dictum quod hic

accipitur,reseratur omnia dicta beati Augustini, quibus negat distinctione attributorum,quasi exponeret alia diacta per istud,non plus cocludunt, nisi quod ita sunt indistincta, quod non possimi abinuicem separari, quia sic

exponit distinctionem,hic inter uiu re & intelligere,sicut patet intuenti. Nona veritas,quod Platonici,quos inquit , caeteris Philosophis anteponimus , dixerunt Deum lumen esse mentium,ad omnia dicenda,sicut per ipsum omnia fac aiunt.ca.xv. Ex quo dicto habetur, quod opinio Platonia eorum fuit, quod lux diuina est ratio cognoscendi intellectui nostro,incta mutabiles & sinceras veritates, & istaveritatem & opinionem secutus est beatus Augustinus in multis locis tan

quam Platonicus totus.

Decima veritas,quod ethica scientia agit

116쪽

tia agit de summo bono, quo refere res omnia,quae agimus, de no propter aliud,sed propter se appetentes, ad , adipiscentes, nihil aliud quo beati simus, ultra requiramus. Ideo quippeta finis est dictus, quia propter ipsum alia volumus, ipsum autem propter seipsum, hoc autem beatificum bonum, ij in corpore,alij in anima,alij in utroque esse dicunt, sicut homo ex corpore & anima constat. cap.viij. Intelligendum tamen, quod ibidem praeter bona corporis & animae, reciatat tertium genus bonorum positum a Philosophis, quae appellatur extrinseca,& in istis, inquit non posuerunt habitudinem, quia sunt propter alia

undecima veritas, quod Plato determinauit finem boni esse vivere se cundum virtutem, & ei soli euenire posse,qui notitia Dei habeat,&imiatationcm. Et ideo non dubitauit phi-

117쪽

losophari,esse amare Deum,dicere:&cumi philosophia ad beatam vitam tendat: & fruens Deo sit beatus, cum

ipsum amauerit. capax. Exquo dicto, accipiuntur duo theologica docum ta. Primum est,quod Plato, cum Salomone conuenit de talicitate, prout

optimu hominis quaeritur in hac vita, quia Plato hie posuit vivere secudum virtutem, ut ibidem dicit sapiens in Ecclesiaste. Secundum documentum, quod beatitudo consistit in actu voluntatis, quia Augustinus hac commedat Platonem, qui posuit talicitatem in actu fruitionis. Duodecima veritas,quod quicunque Philosophi de Deo senserimi,

quod sit omnium creatorum effector,& lumen cognoscedorum, & bonum

agendorum d est, finis,& quod ab ira

Io nobis sit principium naturae , veriatatis , & doctrinae, & talicitas vitae, eos caeterisanteponimus , & propi quiores

118쪽

quiores nobis fatemur.cap.ix. Ex quo dicto accipitur documentum , quod

illi Philosophi,qui magis fidei appropinquant. fuertit illustriores, quia veritati magis appropinquantes. Tertiadecima veritas, quod Pi tonici ( cognito Deo repererunt ubi esset causa costituendae uniuersitatis,& lux percipiendae veritatis ,& fons bibendae sedilicitatis, quorum inquit literae sunt notissimae.Nam Graeci (m-quit quorum lingua vigentibus pC .eminet, nobiliores & clariores istos esse ferunt.cap.x. Ex quo accipitur documentum,quod tempore Augustini, doctrina Platon is, sicut nunc est Aristotelis fuit maxime diuulgata. Et dicitur,quod adhuc apud Graecos Platopra Sertur.Dicunt tamen aliqui, Quod doctrina Aristotelis nunc praeualuit,

quia procedit magis ex sensatis , &ideo grossior philosophia, qua philosophia Platonis, quae procedit per H et

119쪽

conceptus & abstractiones. . Quartadecima veritas,qubd nonnulli fideles mirantur dicta Platonis, utpote quia ita fidei nostrae consona, & ideo putatur ipsum, quando fuit, in AEgypto,Ieremiam prophetam vidisse.Dicit tame Augustinus ibidem, quod diligenter supputata temporum ratione iudicatur Platonem fuissen tum a tempere quo prophetauit Ieremias per centum annos.cap.Xj. Quintadecima veritas,quod Deus

dicit Moysi,Ego sum qui sum: quia in

eius comparatione qui vere est, quia

incommutabilis est,ea quae mutabilia sunt,non sunt vehemetia (inquit A gustinus haec Plato tenuit, &diligentissime commendauit.cap.eod.Ex quo dicto accipiunt argumentum illi, qui dicunt, quo domnis creatura ad Deucomparata est nihil.Sextadecima veritas,quod Arist

teles discipulus Platonis, vir excellens tisan

120쪽

tis ingenij, & eloquio Platoni quide

impar,sed multos facile superans, si ctam Peripateticam, condidit, quod deambulans disputaret, plurimosque discipulos fama praeclara praecellens, vivo adhuc praeceptore, in suam haeresim congregauit.cap.xij.Intelligendum tamen,quod aliqui dicunt, quod intentio beati Augustini est, hic praeferre Platonem Aristoteli, tantum in eloquio,vel in eloquentia, cum dicit in eloquio impar, & non in scientia. Istud tamen costat esse contra intemtionem beati Augustini, qui in hoe lubro ex intentione in veritate intedit Platonicos omnibus Philosophis anteponere ,& Philosophiam Platonis super omnes alias extollit.Intelligendum ulterius , quod aliqui imponunt Aristoteli, quod fuit haereticus, quia dicit Augustinus, sua sectam esse haeresim in hoc loco. Sed sorte Augustianus acepit hic haeresim prodecta,curiae se H i

SEARCH

MENU NAVIGATION