Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

121쪽

electione sumpta,sicut haeresis dicitur esse electio. Decimaseptima veritas, quod Apuleius Platonicus scripsit, quod S crates habuit d*monium unum ex illo genere minimum, qui dicuntur dq- mones,cum quo habebat amicitiam,& consilium,a quo perhibetur(inquit Augustinus ) solere admoneri , ut d sisteret ab agendo,quando illud quod

agere volebat, non prospere fuerat euenturum.cap.ix.Ex quo dicto vid

tur accipi argumetum, quod ille Phialosophus habuisset familiarem bonum Angelum: uia cqteri futura pronuntiare no possunt', nisi forte diuino iudicio. Nec obstat, quod dicebatur daemon, quia apud Graecos idem sta gnificat quod plura cognoscens: m gis tamen credo, quod fuerit malus angelus , quiae Paganus & infidelis

erat. t

ideo

122쪽

ideo daemones sun t meliotes hominiabus,quia habet corpora meliora:alioquin ait, multas bestias hominibus praeferemus:quis enim (inquit) homianum videndo aequabitur aquilis revulturibus 3 quis odorando canibus quis velocitate leporibus,& ceruis, dc omnibus auibus Equis multum valedoleonibus & elephantibusi quis diu via uendo serpetibus, qui & deposita tunica senectutem deponere, atque iri iuuentutem redire perhibenturi Sed sicut his omnibus meliores ratiocina-do sumus,ita & daemonibus honeste viuedo meliores esse debemus.ca.xix. Sed oritur dubium,quomodo corpora assumpta daemonum sunt meliora, qua vera & naturalia hominum, cum ista sint ordinata intrinsce ad meliore 'finem scilicet,ad hominis compositu. Dicitur autem,quod non sun r meliora simpliciter,sed tantum in incorru

ptibilitate , aut quia hic loquitur Au-

123쪽

gustinus, non secundum opinionem propriam,sed illorum Platonicorum, qui posuerunt daemones uniri corporibus naturalibus,& philosophicis, tacut animas nostras. Secundum dubiu, quomodo organisato , vel potentia alicuius bruti potest excedere potemtias , vel organa nostra: cu anima nostra sensitiva sit nobilissima. Dicitur

aure, quod si corpus est nobilius modo organisatu,& anima est nobilior. dissicile est videre, quare non melius videmus iv audimus, quam bruta, nisi sorte, quia potentiae sunt accidentia extrinseca, & ideo licet non habeat meliorem animam sensitiva, non tamen potetiam visuam, aut quod fo te potentiae nostrae propter peccatum sunt impeditae, sicut dicitur de intellectu,& hoc mirum. Decimanona veritas, quod Varro Platonicus diffiniens daemon*s , dicit esse animalia genere, animo passiua, O mente

124쪽

mente rationabilia , corpore aerea, tempore aeterna.cap.xvj. Dicit tamen

ibi beatus Augustinus, quod melior est temporalis talicitas, qua miseria

aeterna,qua aeternitatem in daemoniabus cum miseria ponit. Ex quo dicto accipiuntur duo documenta. Primum est,quod melior est homo mortalis, si sit beatus, qua daemon immortalis &miser. Vnde sequitur quod aeternit non sit de ratione beatitudinis, cum ponat in homine mortali beatitudianem.Secundu documentu, quod magis esset eligendum temporaliter esse beatum,qua aeternaliter miseru , quia melior, inquit temporalis talicitas, quam miseria aeterna, & tunc sequiatur, quod phis esset appetendum non esse, qua miserum esse semper, quia temporalis talicitas potest esse alic ius creaturae adnullandae, vel adnthialandae. Sed oritur dubium , quomodo idaemones possunt dici mimalia cum i

125쪽

sint substantiae incorporeae. Dicitur autem, quod Augustinus no loquitur in loco isto diffiniens daemones secta dum sententiam propriam, sed secundum opinionem Platonicorum, licet plurimi existimant fuisse opinionem Augustini daemones habere corpora unita sibi,in quibus perpetuo cruciaritur, istud tamen moderni Theologi

non recipiunt.

Vicesima veritas, quod passio dicitur motus animi contra rationem.

cap.eod. Intelligendum tamen, quod passio potest accipi dupliciter, secundum beatum Augustinum, in eodem

Ioco uno modo,ucut acceperunt eam Stoici,pro motu contra rationem

ideo eprobauerunt omnem passionem. Alio modo,sicut acceperui eam Peripatetici,qui non abiiciut omnem passionem, sed tantum immoderata. Et primo modo est passio motus anumi contra ratione,non secudo modo

126쪽

&sic dicit beatus Augustinus in eodeloco,quod inter istos non fuit colentio, nisi de solo nomine, cum in re

concordarent.

vicesmaprima veritas, quod daemones secundum rectam fidem sunt

spiritus nocendi cupidissimi, a iustitia alieni, superbia tumidi, inuidia lividi, fallacia callidi, qui in hoc quide aere habitant,quia de caeli sublimitate deiecti merito irregressibilis transgressionis,in hoc sibi congruo velut ca cere damnati sunt.ca.xxij. Ex quo dicto accipitur documentum, quod da

mones usque ad diem iudicij in infe no non sunt inclusi, sed in hoc aere caliginoso communiter detenti. Vicesima secunda veritas,quod s lcundum dictum Hermetis praescire cuncta prudentem decet.cap.xxij.Sed oritur dubium quomodo aliquis prudens potest cognoscere futura, cum prudentia sit cognitio naturalis , rei per

127쪽

per naturam futura cotingentia sciri non valeant. Dicitur aute, quod prudentis non est scire futura per diuin tionem, sed per coniecturam. Vnde prouidentia quae est de futuris poniatur esse pars prudentiae. Vigesimatertia veritas, quod veriatas emendat errorem Ad fides reda guit incredulitatem couersio corrigit aduersionem.cap.xxiiij. Ex quo dicto accipitur argumentum, quod sicut in medicina,ita in moralibus & theol gicis,quod curatio sit per contraria. Vigesimaquarta veritas, quod fissi laces spiritus quandoque compellantur ad dicendum vera & salubriatiri ibis,sic ut exemplificat de dolore dae- , monum,qui loquebantur per Herme, ante aduentum Christi de suis futuris

poenis, de apud memorias sanctorum martyrum quas imminere maerebant id multis enim ait Augustinus talibust, locis torquenilurdi confitentur, & do,

128쪽

DE C IMI T.D Er. 1 IB. I x. Q possessis hominu corporibus eiiciun tur. cap.xxvj. Vigesimaquinta veritas,quod quaruelinque exhibentur religiosorum obsequia in locis martyrum ornamenta sunt memoriarum no sacrificia mo tuorum, tanquam deorii cap.xxiiij.Ex

quo dicto accipitur documentu, quod anctis non exhibemus cultum latriae soli Deo debitu,sed duliae, sed honor impenditur hominibus virtuosis.

Prima veritas eriquod Stoici. certantes cotra Platonicos,et Peripateticos, conir boni dicunt, quod bona cohporis

129쪽

poris non sunt bona,sed tantum commoda, & ita de bonis fortunae, quia nullum hominis esse bonum volun et, praeter virtutem. Alij autem ista appellant bona , sed in comparationeta virtutis,qua recte vivitur, esse exigua bona. Ex quo, inquit, fit, ut ab utrinq; ut libet vocentur, siue bona, sue comoda pari extimatione pesentur. Vnde dicit,quod in ista quaestione Stoici sola verborum nouitate delectantur: quamuis nihil reale inueniant. Secunda veritas, quod secundum Stoicos illud interest inter animu s pientis & stulti, quod stultus animus eisdem passionibus cedit, atque commodat mentis assensum: animus autesapientis, quamuis ea necessitate patiatur,retinet tamen veram Sc stabilem inconcussa mente sententiam. ca.

cod. Ex quo dicto accipiuntur duo moralia documenta. Primu est, quod Stoici non posuerut vittutes esse cum

130쪽

omnimoda impassibilitate , sicut eis imposuit Aristoteles: quia hic dicunt,

quod animus sapientis eas necessario patiatur.Secundu documentum, quod virtus heroica,quae communiter dicia rura passionibus sequestrata, non est communiter in animo sapientis, quia

in sapiente (v t hic dicituri istae passiones cadunt. Sed oritur dubium, quia videmus pleriique homines sapienti simos,& doctissimos praebere assem sum passionibus:cum isti dicant,quod manet animus sapientis inconcussus. Dicitur autem, quod sicut Philosophi

acceperunt rationem pro tota anima

intellectiva : ita isti accipiunt sapientiam pro virtute intellectuali, simul cum morali iuncta. Tertia vcritas, quod plus debet tumere mortis periculu homo virtuosus,quam vitiosus,secundum Philos

phos antiquos, sicut declarat dupliaci exemplo. Primo quidem , exemplo cuiusd

SEARCH

MENU NAVIGATION