Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

211쪽

sacto,& tamen costat , quod de facto

aeterni non fuerunt.. Vicesimaprima veritas, quod cunae quaeritur, quomodo creator semper suerit Dominus , si creatura seruiens non semperfuit, vel quomodo cre tura non coaeterna, si semper suit.V

reor(inquit magis affirmare quod nescio, quam docere quod scio. R deo, inquit,igitur ad illa quae Saluator nos scire voluit. Illa vero quae vel si pientibus in hac vita scire promisit, vel omnino persectis in alia vita scruauit,vltra vires meas esse profiteor: .

rmatione tractanda, ut qui haec legunt,videant a quibus particulis qua monum debeant temperare , ne adi omnia se idoneos arbitrentur.Ex quo dicto, accipitur documentum , quod circadiuina loquendum est cum summa sobrietate, quia beatus Augultinus, circa istam quaestionem, quam

212쪽

omnes pragiumunt determinare voluit si tantum humiliare, ut dicat senescire. Vicesimasecunda veritas,quod ibia argumenta Philosophorum , qine

conantur auertere a via recta, si et tio refutare non posset, fides irridere non deberet. cap.xv. Istam autem

veritate inducit contra Philosophos, qui posuerunt circulationem reputantes subtilissimum argumentum, quod si eadem in numero non rediarent: Deus infinita sciret in actu. Dicit autem,quod isti falluntur,quia iudicant de mente diuina, sicut de sua, quantum ad capacitatem dc alterationem Ex quo dicto,accipitur argumentum,quod beatus Augustinus via

detur dubitasse, ne sufficiens theologus posset respondere sufficienti Philosopho. e illis quae spectant ad fide. Vicesimatertia veritas, quod omnis qui assicitur, aliquid patitur , de

213쪽

omne quod patitur,mutabile est. capta xv.Ex quo dicto, accipitur argumentum quod recipere est quoddam pati, quia assici est recipere affectionem. Vicesimaquarta veritas , quod si Deus prius cessauit,&postea oper tus est dissicile est hoc intelligere fuisse sine diuina mutationet, unde di- cit sic, nescio quemadmodum possit hoc capitulo x. Et istud postea deci rat, quia ista prius & posterius nota sunt in Deo, sed in rebus prius nohexistentibus & postea.Ex quibus accipiuntur duo argumenta. Primum est, quod potentissima ratio,quare Phil

sophi negauerunt mundum ex tempore fuisse creatum:an Deus mutaretur de otio tranfiens in operationem, quia Augustinus eorum rationes Pertractans,reputat hic istam esse dissicia limam.Secundum argumetum, quod ista ratio supponit actionem esse in

agente, alioquin nulla ibi esset dis

cultas

214쪽

culias de trasitu ab otio in actionem, si actio non essetin agete, tunc enim non esset mutatum, cu inciperet ages agere. Et sic patet q, omnes Philosophi, qui istam rationem ponderau runt, & Augustinus supposuerunt mctionem esse in agente , quod hodie

negatur communiter.

Vicesimaquinta veritas, quod infinitos numeros esse certissimum est. cap.xviij.Istud autem dictum ipse ibidem declarat, dicens, quocuque ni mero finem faciendum putaueris, ide ipse uno addito non solum augetur, sed& successive multiplicatur, & ita

inquit suis proprietatibus quisque

numerus numeratur,& nullus eorumn siquam alteri par esse possit. Et ideo cocludit,quod singuli sunt infiniti, &omnes infiniti. Et ibide dicit sic, qu

uis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen incomprehensibilis ei, cuius sapientiae non est O a

215쪽

numerus.Quapropter

prehenditur ,scientis coprehensione sinit Irofecto omnis infinitas quodamodo Deo finita est,quia scietiae ipsius incoprehensibilis no est numerus. cap.xix. Et tamen hic solu cap.Massignari potest.Ex quo dicto,una opinsollemnis damnatur,& alia excusatur. Prima est, quod Deus non intelligit illa quae sunt extra se terminatiue, ne forte intelligat actualiter infinita,p ta in linea,in potentia, cum tame ponantur infiniti numeri a Deo,actualiter intellecti.Secuda opinio est, quod Deus sub ratione infinita, no est subiectum alicuius scietiae creatae, sed sub ratione finita,quia hic incomprehensibilitas accipitur pro infinitate , recomprehensibilitas pro finitate , reconstat quod nulla creatura attingit Deum,ut ipsum comprehendat, quia

tunc finite: tamen ca.x.si bene cerna

tur,est ad oppositum.

Vicesima

216쪽

Vicesimasexta veritas, quod be tius transigit tempora anima misera, quibus transactis,in miseriam reuo uatur.cap.xx.Ex quo dicto accipiutur, duo utilia documenta. Primum est,

qu5d melior est talicitas post miseriam, quam talicitas ante miseriam, quia illud ponit esse beatius. Secundudocumentum, quod summa miseria est,suisse talicem,quia maxime distata beatitudine. Vicesimaseptima veritas , quod Porphyrius dicit,anima propter cognoscenda mala tradita in mundo ut ab eis liberata,atque purgata rediret ad patrem, nihil tale admittitur. ca.X. Vicesimoctaua veritas, P Deus secit naturam humanam, sicut media inter Angelos & bestias. cap.xxj. Vicesimanona veritas,quod Deus primi hominis animam quam iam fecerat, sufflando indidit,aut potius suLando secit. cap.xxiij. Ex quo dicto,

217쪽

accipitur documentum , quod beatus Augustinus non fuit istius opinionis, sicut aliquisbi imponunt, quod Deus prima die creauit animam Adae, cum. Angelis, & sexta die insederit eam corpori eius,quia hic dicit, quod potius sufflando secit. Et si dicatur quod oppositum dicit super Genesad literam et dicitur,quod hic loquitur dete minando, aut ibi magis inquirendo,

ut patet ex eius processu. Tricesimaveritas,quodpostquam Angeli suerunt a Deo creati, in crea- tione aliarum rerum, aliquod ministerium Deo praebuerunt. Vnde dicit icapit. xxv. Angeli cuius ministerium praebuerunt Deo caetera facienti, nescio, nec tribuere illis audeo , quod forte non possunt, nec debeo der

gare quod possunt.In quo dicto, supponit ministerium, licet ignoret eius

medium.

Tricesimaprima vetitas,q, summus Deus

218쪽

Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrat,incommutabili potentia facit esse quicquid est,&si potentiam suam, ut ita dicam, inquit, fabricatoriam rebus subtrahat:ita non erant sicut antequam fierent,no fuerunt.cap. eod. Ex quo dicto accipiuntur tria a gumenta.Primum est,quod Deus immediate coseruat omnia, quia omnia adnihilaretur, ipso subtrahente suam virtutem. Secundum,quod Deus o currit in effectu cuiuscunque causae secundae, quia dicit, quod cuncta facit essetaertium argumetum, quod Deus potestomnia eadem numero repar re,postquam sunt corrupta,quia dicit quod ita sunt nihil, post sua relicti nem,sicut ante,&ideo cum ante factionem possent a Deo produci, etiapost adnihilationem possunt a Deo

reparari.

Trigesimasecunda veritas, quod nihil sub gubernatione diuina, auis

219쪽

eius causa lateat, frustra gignitur. cap. xxvj.Ex quo dicto, accipiuntur duae regulae,Philosophorum vulgarissime. Prima est Platonis dicentis sic, Non est cuius ortum, causa legitima non praecesserit.Secuda est Aristotelis diacentis, quod Deus & natura nihil f ciunt frustra a j.vel iij.de anima

IN DECIMO TERTIO Libro agit Audiuinis, de lapsu primi hominis,per quem escen

tracta monauta N tertiodecimo libro prima veritas est, quod licet per sacrametum regen rationis , abluatur culpa peccati originalis, poena tamen illius peccati remanet. Vt mors & aliae chlamitaresistius mundi,quae sunt poena originalis peccati. cap. iiij. Rationem autem assignatin eodem loco, qui

ista

220쪽

ista mala sunt ad exercitium virtutu, unde sic concludit dicens. Nunc vero maiore, & mirabiliore Vatia Salu toris, in usus iustitiae peccati poena conuersa est unde accipitur argumetum,quod plus nunc merentur fid les,qua meruissent in statu innocem tiae et quia peccati poma mirabilioris gratia,& maioris in ususiustitiae comversa est.

Secunda veritas, quod prohibitio auget desiderium operis illiciti,quam do iustitia non sic diligiturivi pecca di cupiditas, eius delectatione vinc

tur. cap.v. Ex quo dicto,accipiuntur duo moralia documenta.Primum est,

quod hominibus qui non sunt affecti

amoreiustiti non est utile leges imponere , nisi forte cum magna poena,quia tunc magis ad transgressione inclinantur,nisi timore poenae retr hantur,& grauius peccant cu faciantiam prohibitum. Secundu do mem

SEARCH

MENU NAVIGATION