Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

391쪽

gruebant, ardedo poenitus interibur, atque ea substantia, eas qualitates habebit quae corporibus mortalibus mirabili immutatione conueniant, ut mundus in melius immutatus accommodetur et in melius innovatis homi- Dibus. cap xvj.Vnde accipiuntur duo theologica documenta. Primu,quod

sicut corpus hominis suo modo glarificabitur per corporis dotes, ita saeo modo iste mundus, quasi glorificabi-

Lur.Ita ut elementa,& corpora supe

caelestia habeant suas dotes plenit dinis,quas nunc non habent, quia diacit, quod proportione is melius immutabitur mundus icut hominebri cundum est, quod elementae mundi erunt supernaturaliter immutada ad perfectiones excedentes eorum nat

ram,sicut omnia suo modo, quia dicit quod qualitates, quas nunc habent, interibunt,cum istae sint naturales aliae superinducentur , & ideo non

poterunt

392쪽

poterunt esse nisi supernaturales. Intelligendum tamen,quod Augustinus ibi dubitat de mari,n e per illud incendium prorsus exiccetur, quia dicitur in Apocal. Mare iam non est, tamen cum mare pertineat ad persectionem uniuersi, sicut aqua est nobilius elementum,quam terra,vnde non dubia tant moderni doctores, quin remaneat mare,sicut aer. Dicunt tame aliqui quod mare mediterraneum destruetur , & fiet unum mare cooperiens totam saciem terrae ex omni parte, sicut fuit creatum ab initio, &quod sit talis elementorum ordo naturalis et quia terrae discoopertio suit facta propter vitam animalium corruptibilium :quae tunc non erant, dc

ad istud potes referri illud , mare iam

non erit.

Decimaoctaua veritas est, quod quando 1 Petro dicitur, caeli arsuri, a B Ietro non intelligitur de summis

Aa i

393쪽

caelis,in quibus sol& luna & sydera

sunt, sed istos aereos caelos intelligi oportet, terra autem, inquit, dicitur peritura. caraviij. Et adiungit ibidem

Augustinus quod si aliquis quaerat, si

post factum iudicium mundus ardebit, ut renovetur, ubi erunt corpora iam resuscitata sanctorum i Respondet Augustinus,quod ita alte erunt, ut ignis eos attingere non possit,aut eorum corpora iam impassibilia , non illum ignem iam formidabunt. Ex istisdictis accipiuntur tria theologiaca documenta. Primum quod post iudicium no statim sancti ad caelos euolabunt cum Christo: quia durate igne

conflagrationis in hoc mundo erunt, ut hic dicitur, ad videndum rerum imnouationcm.Secudum est, quod ignis ille non comburet aeris superioris regionem: quia ibi erunt sancti, ut hic innuitur. Sed tantum illam usque ad quam possunt ascendere vapores, ut fiat

394쪽

fiat vindicta peccatorum ,&in rebus inanimatis. Tertium est, quod ignis conflagrationis erit post iudicium, renon ante,sicut aliqui putat, quia consumeren turper ignem, &postea fiet resurrectio , deinde uniuersale iudicium, iuxta illud Propheticum, ignis

ante ipsum praecedet. Decimanona veritas est, quod illud quod nos habemus de antichriasto,quod in templo Dei sedeat, Graeci habent, quod in templo Dei sedeat tanquam, inquit Augustinus, ipse sit

templum Dei in Ecclesia.cap.xix. Ex quo dicto accipitur argumetum,quod

antichristus erit falsus Christianus, refinget se verum ecclesiasticum ut fortius noceat,quia templum Dei, id est, medium ecclesiae,ait Augustinus. Vigesima veritas est,quod cum diacit Apostolus, Qui tenet teneat, donec de medio fiat, illud difficile est intellectu. unde ibi dicit Augustinus..

395쪽

Quid dixerit Apostolus fateor me prorsus ignorare. cap.eod. Et ibidem recitat, August. hominum suspicationes,circa istud. Quidam enim dicunt ipsum Paulum voluis te hoc dixisse de Romano imperio ad vitanda calumniam. Alii existimant Neronem, futurum antichristum resurrecturum. Alij

autem nondum mortuum, sed occultatum, donec suo tempore reveletur ac restituatur in regnum. Dicit tamen

ibi Augustinus,quod mira est opinantium temeritas. Sed istud dictum di ficile ibi pertractans, sic dicit. Non absurde intelligitur, qui tenet imperium teneat, donec de medio fiat, id est,tollatur de medio per antichristuipsum imperium,vel aliter,inquiridonec de medio ecclesiae exeat misteriuiniquitatis,quod scilicet nunc est o cultatum.Ex prima expositione acciapitur argumentum, quod antichristus pugnabit contra imperium Romanu,&tunc

396쪽

dc tunc apparet, quod imperator ille sit fidelissimus qui resistit illi.Ex secuda aute expositione oritur, quod malum illius persecutionis oritur ab ecclesia, ut infra ipsam sit pugna intestina.vigesimaprima veritas est, quod cum dubitatur utrum signa antichristi sint signa mendacij,quia erun t fantastica&non vera, aut quia ad salitatatem inducentia,magis lentire videtur Augustinus, futura vera, quia dicit,quod ignis de casso ad consumendam familiam Iob non fuit tantasticus qui tam eiust a diabolo ministratus, cuius tunc, inquit, potestas erit

Vigesimasecunda veritas est,quod quando quaeritur de illis, quos Christus inueniet vivetes, in quorum persona loquitur Apostolus: Deinde nos

qui vivimus, qui residui sumus, si illi

omnino non morientur, aut ascendentes

397쪽

1 o R Es A v c v s T IN Identes obuiam Christo, mira celeriarate transibunt praeuia morte ad immortalitate,dicit,quod secundus modus no est impossibilis, tamen primumodum non reprobat. ca.xx.Idem diacit , quod quicquid teneatur de illis Christiani non tenebuntur ad illud:

Pulvis es,&in puluerem reuerteris, siue nullam,inquit, experientur mo tem siue paululum,inquit,in aere morientur. Tandem aute magis approbat illam sententiam, quae dicit, quod illi beatissime morientur propter verba Apostoli:Omnes quidem resurgemus,at no omnes immutabimur. Sed attende,quod si argumentum August. ex Apostolo esset validum, ita cocluderet contra ipsum de in cineratione illud verbum sapientis: Omnia quae

de terra sunt,in terram pariter reue tentur.Infra enim regulas uniuersales diuinae scripturae non continentur

priuilegiati. Vigesima

398쪽

vigesimatereia veritas est , quedtempus,tempora, & dimidium ter poris,quibus dicitur regnaturus antichristus,sunt unus ann us,duo anni, redimidius annus. ca.xxiis.&ibidem di-

cit,quod quatuor bestiae Danielis, si gnificat quatuor regna, scilicet, Assyriorum, Persarum, Macedonum, re Romanorum. Qui ho inquit, Augi stinus, nescit, &scire desiderasilegat Iohannis presbi teri librum in Dani lem satis erudite,ac diligeter scriptu Vigesima arta veritas est, quod Prophetia Malachiq,Esdras sacerdos, cuius alia in Canone scripta, sunt re- cepra,si aliquibus creditur. cap.xxv. Et ibidem ponit, quod Hieronymus i scribit, hanc esse Hebraeoru opinionem, &istum, inquam, nos vocamus

j Malachiam, ut patet auctoritatibus, quas hic Augustinus allegat de ipso. Adiungit Augustinus; quod ex verbis illius Prophetae, videtur euidentius haberi

399쪽

liaberi,quod in illo iudicio erut quo rundam purgatoriae poenae, cum dicit: Quis sustinebitdiem introitus eius. Vigesimaquinta veritas est, quod

ante aduentum iudicis Saluatoris no immerito speratur Eliam esse venturum, qui de nunc,inquit,non immeriato, vivere creditur.cap.xxix. Istud autem accipitur ex Euagelio, cum dicit Dominus Elias quidem venturus est.

Vigesimas exta veritas est , quod Prophetia sic assidue loquitur, ut pro eo quod futurum est verbum praeteri--ti ponat. cap.xxx.Istius autem die i r tio solet assignari induenientissima certitudo prophetalis,quae tam infallibilis est sicut illa quae praeteriem runt nullatenus immutari pose sun t, ita illa quae Prophetica sunt omnino in- fallibilia existunt.

400쪽

III VIGESIMO P RIMO Libra , agit AuguVinus de inetiuitatis diaboli, id es, Apoena

aeterna.

N hoc libro prima vetitas est,qubd in diuinis locutionibus aliquando bonupraecedit matu, sicut cum dicitux ibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala in

resurressionem iudicij. Aliquado autem malumfraecedit bon*, sicut ibi, Ibunt isti in supplicium aeternum, iusti

autem in vitam aeternam.ca. j. Ex quo dicto. accipitur argumentum , quod nullus sapiens debet indignitus esse, si in verbis scriptis in locis scriptum praeponatur,vel postponatur,cum ci uina scrip tu a alterutrum premuittat borios & malos. b . Secunda veritas est, quod dolor qui dicitur corporis magis ad anima

SEARCH

MENU NAVIGATION