Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

401쪽

pertinet:dolere enim est animae , non

corporis, & cum ipsa anima corpori existat causa dolendi.cap.iij. Si dicatur, quod Aristoteles dicit, quod qui dicit animam gaudere,& tristari,dicit eam texere & aedificare, respondetur, quod loquitur de anima intellectiva, quae est a passionibus organicis sequestrata: hic enim loquitur Augustinus de anima sensitiua,quae sicut est principium sentiendi,ita & dolendi.Intel ligendum tamen , quod Augustinus intendit ex hoc dicto declarare, quod sicut corpora dolore animas faciunt,

per organa, quas tame I mori non cogunt,ita patet ignem infernalem comporibus inferre dolorem, non inseredo mortem.Et si dicatur qualiter co pora damnatorum possunt tali incendio perpetuari. Hoc ipse declarat in capitulo sequenti quadruplici

exemplo.Primum est de Salamandra, quae in igne vivit.Sccdndum de mon

402쪽

tibus Siciliae, qui ab ignibus combu

runtur,& non consumuntur.Tertium

est in carnibus pavonis, quae pilisquaper annum seruantur mortuae a putrefactione, ut ipse dicit se fuisse expertum. Quartum est , de paleis , quae poma maturant , & niuem conservat. Item ibidem adiungit, carbones nullatenus corrumpi posse.Ac per hoc illi qui ponunt terrarum terminos, sub terris, at lisolent carbones ponere. Tertia veritas est, quod assiduitas experiendi in rebus naturalibus paulatim subtrahit admirationem. ca.iiij, Istud,ipse declarat in multis exemplis. Primo,quia adamas non potest frangi ferro,sed hircino sanguine. Secundo,de magnete attrahente ferrum,ita ut attrahendo annulum, attrahit &cathenam.Tertio de lapide attrahente ferrum argeto interposito. Quarto

de agris gentium in Sicilia. ubi est sal, quod in igne positum fluit, & in aqua Bb r

403쪽

sicut in igne crepitat.Quinto,de fonte, ita frigido in die, ut non bibatur noctu,ita feruido in noctibus, ut non tangatur.Sextode fonte,in quo fac u-Ia accensa extinguitur, & extinctahceditur in Gration opoli, inquit,eiuitate Galliae. Septimo, de lapide, qui accensu extingui non potest.cap.v. Quarta veritas est, quod daemones alliciuntur ad inhabitandu cre turas pro diuersitate delectabilita cap. vj.Sed oritur dubium qualiter possunt allici daemones ad inhabitandum in

Sorporibus. Dicitur quod istud no est

qx parte naturae eoruVed ex prauitate vitae habituum maloru, eo quod dis uexsae creaturae habeant diuersas si-

snthyiones spirituales. Quinta veritas est, qu*d aliquod

fuit templum ex magnetibus constructum tempore Paganorum, in medio cuius erat simulachrum ferreum pendens.ca.yi idem fertur,quod latrac D ni de

404쪽

ni de sepulchro Mahometi in Meca. Sexta veritas est, quod quando in aliquibus videntur aliqua insolita, no. redditur ratio,nisi ut dicatur, hanc e se naturam eorum. Ibi adiungit Augustinus breuis est ista ratio fateor, sussiciensque resposo. cap.vij. Ex quo dicto capitur documentum, quod cuquaeritur,quare talis effectus est, a tali causa, nulla alia ratio reddi potest,nisicius natura talis est, unde ista responsio est verificata in omni causa. Septima veritas est, quod cum aliqua res,quae videtur impossibilis diciatur esse facta,si quaeratur talis effectus ratio nulla potior dari potest,qua voluntas diuina, quae rebus dedit natu

ras. De cuius omnipotentiae ratione

est,ut faciat quicquid vult.cap.eod. Octava veri as est, quod omnia

portenta dicimus esse contra natura.bed non sunt.Portetum enim, inquit, non contra naturam, sed contra qua

405쪽

nota est natura. Dat exemptu de Ve neris stella,quam dicit esse nobilissimam, ae pulc herrimam omnium. De qua dicit,quod tempore cuiusdam regis mutauit colorem, magnitudinem figuram, cap.viij Ex quo dicto acciapiuia tur duo documenta unum Philo-iophicum, & aliud theologicum. Documentum Philotaphicum est, quod sicut aliqui existimant corpora caelestia, quanto altiora, tanto nobiliora,

ut dicitur de elementis, quia dicit ista stellam nobilissimam,& tamen super ipsam sunt Iupiter , & Saturnus, Momnes stellae fixa Documetum theologicum est,quod miracula,quae Deus facit,nunquam sunt contra naturam, sed supra, naturam, & secundum naturam occulta.Sed oritur dubium, an

hoc exempla de stella faciat ad propositum suum.Dicitur autem,quod iule effectus fuit occultus nobis , licet forte cotra natura illius stellae no fuit. Nona

406쪽

Nona veritas est, quod sicut non fuit impossibile Deo instituere quas voluit naturas,ita dc mutare quas v luerit.cap.eod. Ex quo dicto accipitur argumentum, Deum posse quodlibet in quodlibet trasmutare contra illos, qui negant Deum posse conuertere corporale in spirituale,& e conuersor quia sicut potuit instituere,ita & tra mutare, sed omnia ista potuit instituere,ergo inuicem transmutare:comtra illos qui negant Deu posse couertere corruptibile in incorruptibile. Decima veritas est, quod cum ducitur de damnatis:Vermis eorum non morietur, & ignis non extinguetur, aliqui hoc totum attribuut poenae ania mae, quiasicut tinea vestimentum vermis lignum, ita meror excruciat cor. Ego tame,ait,Augustinus, utruq , existimo ad poenam corporis pertibnere. cap.ix. Sed oritur dubium. quo- ., modo vermis poterit esse immorta-

407쪽

lis , cum animalia irrationabilia post iudicium non sint futura. Dicitur autequod vermis potest accipi pro aliqua poena cordis forte nobis occulta propter supplicium ignis,utpoth pro putredine talium corporum affligente lodoratum,sicut ignis cutem,aut quod irrationabilia in inferno immortalia

ponantur.

Vndecima veritas est , quod idem ignis erit in supplicio hominum, re

tentiam fuisse aliquorum, daemones Uliabere corpora aereti in quibus ammbigue cruciantur. Si quis tamen hoc neget,inquit,non contendendu: quia licet ignis sit vere corporeus affligere potest, sicut spiritus hominis affligiatur corpore proprio. Ex quo accipitur documentum , non esse laboriose contendendum, nisi contra illos, qui negata inecessaria ad salutem. Duodecima veritas est,quod ignis

ille

408쪽

ille qui affligit spiritus in inferno videtur esse corporalis, sicut oculi diuiatis quos eleuauit ad videndum Laet Tum, cum esset in tormentis, & scateius lingua, gutta, & digitus LaZari, cum aliorum animae essent sep ratae. Et tunc secundum hanc viam a fligerentur corpora hominum igne

corporali, dc animae igne spirituali. Dicit tamen, finaliter quod spiritus igne corporali affliguntur, & cruciantur. cap.eod. Sed oritur dubium, cum ignis non possit aliquid facere nisi calefaciendo,& ardendo, & spiritus utriusqde sint expertes, quomodo ab igne possint pati. Dicitur aute, quod alia est operatio ignis qua mouere potest intellectum, & voluntate

in ratione obiecti, &illa non est , de natura sua afflictiva. Sed ad tale op rationem infligit Deus tristitiam quae est poena spirituum,&sic ille ignis dicitur causa illius poenae ex diuina o

409쪽

dinatione,quae praeuia ignis mutatione obiectiva intelligit talem trist tiam, sicut praeuia baptismatis infundit ablutionem. Decima tertia veritas est,quod se ptem genera poenaru in legibus scribit eis e Tullius,scilicet,damnum,uincula,verbora,talionem, ignominiam, exilium,mortem, secudum virtutem cap.xj.

. Quartadecima veritas est, quod impugnatores ciuitatis Dei, iniustum purant, quod pro peccatis breui tepore perpetratis aliquis plectatur poruna aeterna.Istud tamen nullatenus est iniustum.cap.eod. Istam autem iustitiam tripliciter ipse declarat. Primo, quia in mundana politia,peccata quae breuissimo tempore perpetrantur, ut adulterium,&c. logissimi teporis poenis puniunturata & de Eomicidio, cuquis clementer pro ipso perpetuo in carceribus detinetur. Secundo, quia

410쪽

cum quis in republica morte muctatur,no solum datur ei pro poena supplicita, quod in hora mortis sustinet, sed separatio perpetua ab hominum societate. Tertio, iudices reipublicae

non dant poenas aeternas , quia vita non est aeterna,si autem posset quis in aeternum durare, est dubium, quin iudex posset eum in aeternum punire.

Intelligendum est tamen ad istorum declarationem,quod pagani, qui putabant animas hominum esse mort les puniebantur iuste morte, in qua ponebant poenam aeternam priuationis vitae.Intelligendum tamen, quod si damnati magis volunt sic esse,quam noncsse,ut sunt communia dicta, tuc

nulla eis sit iniustitia, si Deus qui eos adnihilare posset, seruat in eo statu,in

quo esse potius amant. .

Quintadecima veritas est, quod si purissima sapientia nobis adesset,sentiremus primum hominem tactu esse dignum

SEARCH

MENU NAVIGATION