Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

411쪽

dignum aeterna poena, qui hoc in se peremit bonu, quod esse posset aeternum:quanto enim homo magis Deo fruebatur,tato maiori impietate deliquit.Ex quo dicto accipititur duo moralia documenta.Primum, quod qua

to perfectior est homo in sapientia, tanto sibi est magis culpae conscius: quia dicit: Si puram haberemus sapientiam. Secundum est, quo magis homo delectari potest, ut de sapientibus , tanto est culpabilior, si ab eo

auertatur.

Sextadecima veritas est , quod in damnatione plures hornines erunt, quam in saluatione , ut ostendatur, inquit,omnibus,quod debetur,quia si omnibus redderetur iustitia iudicantis,nemo iuste reprehenderetur. cap.

xj.Vbi dicit: Si omnes damnarentur, nullibi appareret misericordia, & clementia,& si nullus danaretur, nullibi appareret eius iustitia: unde dicit non

: - omnes

412쪽

Omnes saluari,nec omnes damnari.

. Decimaseptima veritas est, quod qui aliquid facit,aut ignoratia, aut iniustitia peccat.cap.eod.Dicunt tamen Iurist quod ignoratia facti excusat, quamuis non tamen ignoratia i uris, a peccato: quia cum ius sit conditum

secundum regulam rectam naturalis rationis, nullas potest excusari, quando tendit contra illud, quod ratio naturalis dictat. Istud tamen stare non potest uniuersaliter, quia ubi est totalis ignorantia,sive iuris,suefacti, non potest esse voluntas,quae non potest ferri in ignorantiam, & ubi non potestesso voluntarium, ibi non potest esse peccatum. Quare dico, quod omnis ignorantia siue iuris,siue facti, in certo casu excusat, & in certo gradu culpat. Intelligedum, quod triplex est gradus ignorantiae. Primiis est,qui procedit ex ignorantia vel impotentia , quia licet conetur ad sciendum, x quantum

413쪽

quantum potest factum, vel ius, non potest deuenire ad notitiam, & ita diacitur inuincibilis.Et ista circuquamq;materiam excusat a toto, quia nullus ad impossibile obligatur. Secundus gradus procedit ex negligentia, quia noluit diligens insistere, cum posset ad inuestigatidam veritatem iuris vel

facti:& iste gradus excusat a tanto,sed non a toto,quia aliquid habet de voluntario , inquantum negligentia est voluntatia. Tertius gradus procedit ex certa malitia,quia quamuis n5 solunegligat, sed etiam appetit ignorare. Haec dicitur ignorantia Uffectata, ut praecedens crassa,& supina,& talis noexcusat a tanto,nec a toto, quia volutarie ponit obicem. Ideo peccatum aggrauatur propter duplicem voluntatemn ignorandi,dc peccandi. 'Decimaoctaua veritas est , quod tota praesens vita plena cst calamit tibus immensis. cap. xij. Istud dictum

ipse

414쪽

ipse declarat dupliciter. Primo, quia ignorantia &inspientia est non pa

ua cum minime in rebus, imo in nobis ipsis cognoscamus. Secundo, dicit quia quilibet pereligeret mori, quam rursus insipientiam suscipere quae incipit a fletu. de dicit,quod referunt aliqui de Zoroastre solum , qui quando natus est non fleuit , sed risit. Dicit tamen Augustinus, quod ille rusus monstruosus nihil ei boni pra,

tendit, quia fuit in uentor artium magicarum. Ex quo dicto sumitur documentum , quod illa signa quae non

conueniunt secundum naturam hominis,sed sunt monstruosa, nota sunt bonum praetendentia,ut ridere in natiuitate quasi alij comuniter plorat. Decimanona veritas est, quod linulla esset boni spes in virtute, malle deberemus in eius conflictatione remanere , quam dominatione vitiorupermittere in nos.ca.xiij.Ex quo accipiuntur

415쪽

piuntur duo moralia documenta. Primum, quod bonum vittutis est elige-

dum propter se plusquam alia delectatio,quae possit haberi: quia melius

est,inquit,in virtute se tenere,& delectabilius,quam vitiis succumbere. Secundum est,quia magis virtuosus est, qui perficit opus virtutis, sine spe remunerationis, caeteris paribus, quam qui expectat remu n eratione, quia ille diligit virtutem propter sq, hic autem propter remunerationem, si tame iste est virtuosus, qui solum propter re

numerationem.

Vigesima veritas eis, quod insantia priuia holminis aetas, sane ultor morsu subiacet carni.Et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi ratio nondususcepit pugnam cotra vitia, sere sub omnibus delectationibus vitiosis i

cet,quia nondum praecepti capax est, si sacramenta mediatoris acceperit,eti asi in eis annis vita finiat,transtata,

scilicet

416쪽

scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi, non solum poenis non praeparatur aeternis, sed ne ulla quidepost mortem purgatoria tormenta patietur. caaliis.Sed oritur dubiu, v que ad quod tempus duret pderitia. Infantia, communiter dicitur durare usque ad trienniurii, vel quadrienniu. Pueritia vero usque ad septennium, malitia tamen , supplet aetate, ubi cst praecepti capax. Secuda dubitatio est demente captis, & de furiosis ab in sentia Dicitur autem, quod sic per idemedium,quia non capaces,quantum-cuque vivant,non sunt: Si autem incipiunt esse tales post usum rationis, in tali statu moriuntur, in quo fuerunt ratione priuati: quia ex tunc non sunt capaces praecepti, nec sunt capaces poenitentiae. Vigesimaprima veritas est, quod cum fuerit peruentum ad aetate prae

cepti capacem, & subdi potest iam

417쪽

legis imperio, suscipiendum est bellucontra vitia,& gerendum n e ad dam'. nabilia peccata perducat.Et siquidem nondu victoriaru consuetudine sunt roborata facilius vincuntur: suauiter consueuerunt vincere, laboriosa di ficultate superantur. cap.eod. Ex quo dicto accipiuntur duo moraliae docu- . menta.Primum,quod sicut in medicianalibus est obseruandian iobstetur rincipiis aegritudinurnine cum inua-ucrit infirmitas curari non possit, ita an moralibus ante omnia est obstandum initiis , ne primitiua aetate malis moribus imbuetur adolescentes,quia postea est difficilima cura. Secundum est, quod ex consuetudine vincendi vitia inualescunt,ut hostes, qui audaciores fiuntvictoria frequentata.

Vnde dicit, quod vitia facilius vincu-tur: quoniam non sunt victoriarum

consuetudine roborata.

Vigesimasecunda veritas cst,quod silex

418쪽

fi lex iubens adsit,& spiritus adiuuans desit, per ipsam prohibitionem diu,

derio crescente', & vincente praeuax, cationis reatus accedit.capit.eod. Ex quo accipiturdocumentum,quod n tura humana est prona ad prohibita. Vnde dicitur in Prouerbio, quod more mulieris prona est ei rei quae prohibetur. Istius est signum manifestum, quod aliqui homines timore poenae continentur,sub aliqua lege, si 1 cem uicibus suis excutiant legem, auidis me peccant, ut patet in puerorum diasciplina,quae sit solii propter timore. Vigesimaema Neritas est ; qu5, nonniunquam apertissima vitia, aliis, . vincuntur vitiis occultis , quae putam tur esse virtutes, in quibus regnat ,

perbia; & quaedam sibi placendi ali

ludo ruinosased tunc, ait, vitia victa reputanda sunt, cum Dei amore vim cuntur cap.eod.Huius dicti, duo ponuntur exempla.Primum , quado quis

419쪽

per ambitionem vitat vindictam, ut praetendat mansuetudinem. Secunduest, cum quis propter laudem fugit i xuriam,vt praetendat castitatem. Vigesimaquarta veritas est,qubdpaucissmi sunt tantq seelicitatis,ut ab ineunte adolescentia nulla flagitia de damna committant, plurimi vero, imgis praecepto accepto, cum victi fuerint,praeualentibus vitiis, ad gratiam consurgunt,quae adiuuat, ut fiat am rior poenitentia, & vehementius p gnando sint victores.c.eo.Ex quo a cipitur documen tu,quod expedit allia quibus cadere,vt fortiocles resurgant, quemadmodum semel in agone super ti fortius conentur exercitio iterato. Ideo dicit, quod fortius dimicat post casum. Sed oritur dubium, quis

plus teneatur Deo secundum gratiarum acticia em, aut innocens praeseruatus, aut ille peccator reconciliatus.

Dicitur 'utem, quod caeteris paribus

s. praeserua

420쪽

praeseruatus plus tenetur, quia dicit hic,quod est forticior, re maius bonu, accepit.Secundum dubium, det parabola Saluatoris ad Simonem lepro- sum,quia aestimavit,quod plus dilige- ret, qui maiorem remissionem accepit,obstat,cui Dominus dixit : Recte respondisti.Diciturautem,qubd sicut alius est timor filialis, alius est timor seruitis,ita potest dici de gratitudinibus,ut ille magis teneatur ad gratitudinem filialem,& iste ad seruilem, de qua loquitur Christus, quia utrique tam Mariae Magdalenae,quam simoni remisit.Et quastatum ad remissionem, plus fecit Dei gratia Mariae Magdalenae,cui plus dimisit,non tamen quantum ad simplicem donationem. Vigesimaquinta veritas est.purg torias poenas post iudicium fore nullas,nori existimadum est,quado ignis

aeternus pro diuersitate meritorum, alios grauius , alios leuius excrucier.

SEARCH

MENU NAVIGATION