Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

431쪽

spritum sancturn ,& ideo licet caractercm acciperent, tamen gratia non habebant. Tertio aliqui suscipi ut rem sacramenti,& non sacramentum, ut

qui baptietari affectant , nec possunt. Baptismus enim flaminis baptismo

fluminis non est alligatus: unde disciapuli quidam,loquente Petro,prius a ceperunt spiritum sanctum, quam esse sent baptietati, ut habetur in Actibus. Quarto aliqui recipiunt sacramentu, nec rem sacramentiscut illi, qui coguntur, aut qui non intendunt, curia intentio requiratur in adultis corporibus,siue in omni sacramento secundum Clemente de regulis theologiae. Trigesima octaua veritasest, quod pavpn est eleemosynas quantascunq; Iacere,& in cosuetudine sceleru permanereaea.eod. Et istam veritate inducit con tra illos,qui dicebant, quod omnes facicntes opera miscricordiae seruabuntur quantucunque habeant

432쪽

alia peccata propter verba Christi, qui in die iudicij sola haec opera commendat,& carentiam eoru reprobat. Trigesimanona veritas est, quod perorationem Dominicam, quando dicimus : Dimitte nobis debita nostra,non debemus aestimare nobis di mitti nisi parua peccata , sine quibus esse non possumus. p.eo. Ex quo a cipitur utile documentum, quod in oratione Dominica dimittuntur pe cata venialia. Intelligendum tamen

gratia istius dicti , quod quatuor sunt

actus,praeter istum, in quibus dicuntur peccata vemalia deleri , quantum ad culpam:generalis cofessio,Epila palis benedictio, sumptio digmae Eucharistiae,extrema unctio Eandem rationem possumus assignare in cqt ris sacramentis. Quadragesima veritas est , quod sunt quaedam peccata, quae regni Dei ingressu ita impediunt, ut nisi auxia

433쪽

lio sanctorii eo proueniatur. De quibus dicit Christus in Evangelio: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis:difficillimum inuenire dc periculosum dissini re est quid hoc sit. Vnde dicit Augustinus ibidem, quod nopo tuit ad hoc peruenire. cap.X. Ex quo dicto accipitur documentum, aliqua esse peccata ad quorum indulgetiam nullus potest peruenire nisi precibus sanctorum adiuuetur, quia hic Augustinus talia peccata supponit, scd quae

sint nescit.

Quadrages maprima veritas est, si venialis culpa personeret ignor tur modus, & ideo videtur studiu esse in meliora proficiendi per orationes,& faciendo amicos de mamone iniquo,cura non spernatur. cap.eod. Ex quo accipitur documentu, quod pe cata venialia, circa bonum esse non possunt, cum modus ignoretur e rum,ut hic habetur. i.

434쪽

uadragesimassecunda veritas est, quod elegatissime videtur respodisse ille, qui dicit:bene potius esse vivendum,ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis liberandis sunt interco seri .capit.eo. Hoc responsum inducit Augustinus , a quodam respondcnte dictis Origenis,qui dicebat, quAd intercessione sanctorum reprobi erint finaliter liberandi, & quia per ea aliqui retardabantur a bonitate. Idcirco iste sic respondit, ut animaret ad bonum, etiam si verum esset dictu Origenis, quod tamen non est

verum.

435쪽

IR VIGESIMO SEC maeo Libro agit i fetumnus de se ciuitatis Dei cilicet de vita

aeterna, .

prima veritas est, quod magnitudo mali declarat nobilitatem boni, sicut declarat in duplici exemplo. Primum in oculo caeco, quia caecitas oculi ex vitiositate sua iudicat oculi nobilitatem, quod scilicet est luminis capax. Secundum,in angelo malo, fluia angelicam naturam optimam fuisse institutam docet vitium in quo miseria est. cap.j- Secunda veritas est , quod Deus non solumpraesentia,& praeterit sed& futura nouit, quia omnia, inquit, ante tempora disposuit,& fient,ait, si Deus voluerit, non quod Deus mutet voluntate,sed, quia quod aeternaliter praesciuit

436쪽

praesciuit erit.cap.ij. Ex quo accipiuntur duo theologica documenta. P imum,quod Deus ab aeterno produxit omnia creata in esse, secundum quid, sicut ponit Doctor subtilis, quia hic dicit Augustinus, quod Deus omnia futura fecit, quia ante tepora dispo- suit. Secundum, Deum non posse alia quid ordinare de novo,quod ab arte no non ordinauerit,quia Deus, ut dicit, non potest mutare voluntatem, nisi secundum quod ab aeterno disposuit.Huius ratio est clara, quia si quid aliter disponeret, iam illam futuram dispositionen, non praevidisset. Tertia veritas est,quod sicut Deus

animam,quae magis distat a corpore, quam caelum a terra uniuit corpori,

ita poterit corpus ad caelum attoli re,sicut animam inclinauit ad corpus. Et ibidem dicit,quod mirabilius videtur esse incorporalibus corporalia conreTexe, quam corporalia corpo-

437쪽

ralibus copulare.cap .iij.Et istud inducit ad ostendendum quomodo compora nostra poterunt esse perpetuo in caelo. Quarta veritas est, quod tria incredibilia homini ponuntur secundu fidem Christianam Primum est, quod Christus resurrexit. Secundum , quod mundus rem tam incredibilem crediaderit. Tertiu,quod homines tam imperiti , ut fuerunt secundum seculum Apostoli rem tam incredibilem tamesticaciter credere facere potuerunt. cap.iiij. Intelligendum tamen , quod

hic Augustini intenti est cx duobus sequentibus incredibilibus, quae ramecerta prospicimus hoc ostendere.Primum incredibile esse crededum, quia ista no minus credibilia , & ideo procedit a minori.Vnde dicit ibide, quod

quanto testes fuerunt contemptibiliores, tanto doctrina eorum melius

se ipsam per mirabilius persuasit. Sed

attenden

438쪽

attendendum, quod ad con firmandumagnitudinem istius miraculi, quod res tam incredibilis credita sit Tulliuinducit admirante de hoc, quod tem poribus tam ultimi ,quibus gens erat magis erudita, non potuit Romulus pro Deo accipi, nec est, secundum ipsum, tam mirabile de aliis diis, qui tempore antiquo, quo populus erat indoctus, suerunt pro diis acceptati: Et tamen constat, quod tepore Chriasti,populus magis se eruditus, quam Romuli ex ratione posteritatis, quam Tullius assignat.cap.s. Quinta veritas est,quod mors plus ccteris poenis formidaturae.vj.Ex quo

accipitur illud vulgatissimum documentum,&philosophicu, quod mors est ultimum terribilium , quia in hoc supplicio amittitur omne esse, in aliis

autem bene esse. Sexta veritas est , quod secundum Ciceronem,nullum bellum a ciuitate

439쪽

optimὴ instituta suscipi debet,nisi pro

fide,auisalute.cap.vj.Et ista duo , ipse declarat ibidem. Primo quantum ad salutem dicit, quod salus ciuitatis est,

ut aeterna permaneat, quavis pro eius salute moriantur laudabiliter ciues. Secundo,quantum ad fidem,ut datam fidem non frangat. Huius dat exemplum de Saguntinis,qui maluerunt seipsos cum ciuitate sua coburere propter fidem Romanis seruandam, qua se tradere in invius Annibalis Romanorum hostis.Ex his dictis accipiatur praeclaru ciuile documentu , quod ciues optimae ciuitatis non debent se

morti in bello exponere, nisi pro defensione ciuitatis, & pro seruanda tadelitate dominis suis. Tunc istud licet

laudabiliter facere. Septima veritas est, quia m qum ritur ab infidelibus,cur non fiunt m do miracula talia,ut iam tacta praedicamus, possumus eis respodere, quod

tunc

440쪽

tunc illud necessse fuit antequam crederet mundus, non postquam crediadit. p.viij, octauaveritas est,quod cancer,ut dicunt medici,est morbus incurabilis,& ut dicit Augustinus, Hippocrates ait,omnem curam ibi omittenda.cap. ix.Et vulgo dicitur , Noli me tangere. Nona veritas est, quod baptismus habuit essicaciam tempore Augustini infirmitates corporales plerunq; tollendi,ut ibi ostendit multis exemplis,& miraculis tempore suo factis.cmeo. Decima veritas est, quod elememta sic ordinata sunt, ut si terra prima, aqua secunda, aer tertius , ct caelum quartum, &super omnia animae natura.Et dicit quod Aristoteles, quintucorpus posuit esse: Plato vero nullum. cap.xj.Sed oritur dubium, quare A gustinus non facit mctionem de elemento ignis.Dicitur autem,quod ipse

fuit istius opinionis cu Platone, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION