Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

461쪽

mortalium.caaxj. Vnde accipitur documentum , quod omni; superfluitas monstruosa auferetur, ut gibbus, re senarius digitus. Et si ratio de poena mortalium, quam hic ponit est bona, cocludit etiam in damnatis, quia omnes erunt immortales.

Decimaoctaua veritas est, P pubchritudo corporis est partiu cogruentiacu quada suauitate. In resurrectione aute nulla erit deformitas, quae facit partium incongrueria, ubi & --nus est,quam decet,unde creator no

uitate supplebit. Et quod plus est, qua

decet,materiae seruata nitegritate detrahetur.cxeod.Si vero dicatur , qu modo potest seruari materiae integritas cum detractione.Respodetur, hic accipi integritatempro sufficientia. Decimanona veritas quod claritas in corpore Christi, cum resurrexit ab oculis discipulorum potius aiascondita suisse, qua desuisse credenda

462쪽

est.capaeod.Sed oritur dubium quomodo potest abstodi. Dicitur autem, quod impediebatur illa lux mouere oculos in ratione obiecta. Secundum dubium est, quia tunc discipuli vid bant aliquem colorem, qui erat impossibilis cum luce, de sic non videbat Christum,cum videbant colorem qui non erat in Christo,& sicerant sensibus delusi. Dicitur autem, quod sicut in noctilucis in die apparet color comunis,& de no ste apparet lux, cum tamen non credatur nocte color diascedere,ita cradunt in Christi corpore simul suisse lucem, & illum colore:& occultauit lucem os edendo illum colorem,siculper diem de noctiluca.

Attamen sicut ista impossibilia, distiacile est soluere,ita est facile credere. vigessima veritas est, quodSodomitae no fuerunt caecitate percussi ab angelis Loth,vrnihil viderent, sed ut ostium videre non possent. cap.eod.

463쪽

Et ibi dicit,quod Locosia Graece diciatur , quando quis non videt aliquid praesens, quamuis alia cernat, & isto modo dicit fuisse occultatam lucem corporis Christi discipulis. Vigesimaprima veritas est, quod decebit in illo seculo novo, ut indicia

gloriosorum vulneru, in illa immo tali carne cernantur, ubi membra, ut pcescideretur percussa vel secta sunt, ibi ait,sint repellenda vitia, non tamevirtutis indicia ca.ii. Ex quo dicto a

cipiuntur duo fidelia documenta. Pxiamum , quod sicut Chiistus resurrexit cum vulneribus suis ita in iudicio, repost iudicium in perpetuo manebit, quia talia vulnera sunt eius virtutis indicia,quae dicit Augustinus sunt remansura in signum gloriosi triumphi. Si dicatur, utrum vulnera malara sint aperta sicut in eius resurrectione,non video necessitatem illius clausionis magis post eius ascensionem, quam

464쪽

post resurrectione, nisi forte propter corporis integritatem.Secundum d cumentum est, quod B.Franciscus cuiuis stigmatibus, & vulneribus resu ger, quia illa non fuerunt indicia e dem ratione qua supra,& per istum modu permanebit perpetuo sic crucifixus,ut fuit in monte secundum isdem sanctae matris Ecclesiae. vigesimasecuda veritas est, quod

omnipotentia creatoris poterie reuocare omnia,quae de corpore humano,

vel bestrae,vel ignis , aut aliquod et

mentum consumpsit,quia talia Deum latere non possunt.cap.xx.Vnde acciapitur documentum, qvod eadem materia numero reducetur ad corpus r surgentis, ubicunque fuerit transm ttata,cum per naturam adnihilari non possit. Sed oritur dubium , an omnia quae consumpta sunt percalorem n turalem reditura sint. Dicitur comi niter quod non, quia immoderata si

465쪽

cundum praemissa , esset corporu magnitudo,sed illae partes, quae fuerunt priores, quia illae dicuntur fuisse puriores,redibunt,donec suppleatur debita quantitas.Secundum dubium est, quia cum magna pars materis sit consumpta in morte, &noua sere inducta, tunc idem corpus numero, quod totaliter moritur non resurget. Dieitur,quod sufficit,quod sit idem num ro principaliter,licet non totaliter.Et serte conuenientius videretur, quod illae partes, quae sunt posteriores re- sargerent, quia magistunt fini propinquat, quod factum fuit in Christo,

quod est fortius argumentum omniabus aliis.

vigesimatertia veritas est, quod ab illa radice,in qua omnis filius Adae

nascitur, magna prouenit ignorantiaveritatis,quae in infantibus manifesta est,& magna abundantia vanae cupiaditatis,quae in pueris apparet, ut si dia

mittantur

466쪽

mittantur vivere ut velint in omnia flagitia incident. cap.xxij. Ex quo dicto accipiuntur duo theologica doc menta.Primum est, quod quando infantes non sunt ignorantes , sed sapientes ignum est,quod in utero su runt sanctificati,dc non cum illa radiace nati,ut Iohannes Baptista.Secunduargumetu est,quod pueri qui illa aetate operantur secundu virtute videtur sanctificati, quia non habent effectu istius radicis, de qua hic loquitur A gustinus sicut Iosias, cum esset octo annorum,Deum suorum patrum toto corde quaesilair, non nisi diuinitus d chus.Sed ex istis argumentis aliqui deducunt,quod B.Nicolaus fuit sanctificatus in uter quia in infantia viri tis opera exercebat, & multum ap-

arens est ista deductio. Idem autem egitur de B.Eligabeth .Et similia na rantur de B Ludovico Tolosano Episcopo, qui in pueritia floruerit virtu-

467쪽

FLORES A vcvs T IN I

tibus multis. Vigesimaquarta veritas est, quod nullus fidat suae innocetiae, ut non ac Rigatur,quia nihil, inquit, innocentius paruulis baptietatis, & tamen ipsi multipliciter vexantur.cap.xxii. de patet,quod baptismus non debet poenam,sed tantum culpam peccati oriaginalis,scilicet in hac vita. Vigesimaquinta veritas est, quod quamuis per sanctorum orationes hant multa libertatis solatia, non tamen ipsa beneficia semper tribuuntur petentibus,ne propter hoc religio quaeratur, quae propter aliam vitam quaerendaest,&ad hoc meliores adiuuat gratia,ut quanto fidelius, tanto fortius tolerent.Ad quam rem philo sophia prodest,inquit,Augustinus, ut dicunt sapientes huius seculi.capitulo

eodem.

Vigesim exta veritas est,quod in medicinalibus medicameta sunt to

menta

468쪽

menta,ut homines a poenarum exitio eruantur auxilio.cap.eod. Vnde acci- ipit illud Catonis. i vulnera dum sanas, dolor est medicina

doloris. . .

In quo intendit, in mortalibus vitia curari per poenas , eo quod in ipsis poenae sunt, sicut medicinae secundum Aristotelis documenta. Vigesimaseptima veritas est,quod i in originali malo duo sunt, peccatu, atque supplicium: in originali bono alia duo,propagatio & conformatio. cap.xxiiij. vigesimamctaua veritas est, quod si non generassent homines, si tamen

Deus vellet,lerras impleret creando. Vnde sine commixtione, ait, maris dctaminaeconcumbentes non possunt generare, nisi illo creante. Ipse vero operatione,qua nunc operatur, facili inquit Augustinus,ut neruos suOS explicet foemina, & quibusdam latenti-- E e q

469쪽

bus inuolucris in formas visibiles decoris euoluat, cap.eod.

Vigesima nona veritas est, quod

in signis sensibilibus praecipuum locis

verba tenent. ibidem Trigesima veritas est quod non, vi animalia rationis erpertia prona videmus esse in terram, ita creatus est homo , sed erecta in cassum forma, quod admonet ipsum , quae sursum sunt opere. Miraporro, ait, mobiliatas,quae linguae,ac manibus attributa est,ad loquendum de ad scribendum,& ad milia opera artium plurim rum conueniunt animae t corpus ibli seruiret.capitulo eodemdEx quo dicto accipiuntur duo documenta. Primum, quod corpus non est factum, nisi ad seruiendum animae, & ideo turpe est, quando anima ieruit c' pori in homine. Secundum est, quod quanto corpus est melius , tanto anima cuiconiungitur ad seruiendum est melior

470쪽

melior:& e conuerso sicut hic supponit, quod excellentia unius est excellentia alterius. Per hanc rationem ostenditur, quod hominis corpus est melius quam bruti. Sed oritur dubiu, quia per eandem rationem probar tur de quolibetorgano cuiuslibet potentiae sensitiuae , cum tamen oculus aquilae sit essicacior ad videndum.Dicitur autem,quod oculus hominis est

nobilior quam ille,quia est intentior in gradibus indiuidualibus,&iste n tura specifica,aut forte potentia sunt

eiusdem speciei. Trigelim prima veritas est, quod si interiora membra, quae nullum nucostentant decus possent intueri, ita delectaret pulchritudo rationis , ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis , quae oculis vi

tur,praeterretur arbitrio. cap.eodem.

Ex quo accipitur argumentum,quod sanctorum corpora, in patria erunt Ee c

SEARCH

MENU NAVIGATION