Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

531쪽

intersectio medici E Sed cum in baptismo hoc dimittitur , quid non 'dia

mittituri

Auditor verbi similis debet esse animalibus, quae ob hoc quod rumi,. nant munda esse dicuntur : & noti pigeat cogitare deiis quae in aluo co dis accepit, Sc cum audit, sit similis

edenti cum vero . audita in memoria

reuocat sit similis ruminanti R ationalis anima est domina corporis sui, quae inferiori non bene imperabit , nisi superiori se Deo tota charitatis subiectione serpierit. Sicut terra de coelo expectat phiculam & lucem; sic homo x Deo debet expectare misericordiam & v

ritatem.

Gaudendum est bonis ecelesiae tars,quia in discretione eorum no fauturdiuina iustitia. Sed non temere

532쪽

Dominus est rerum quas habctqui nulla cupiditate illuditur. Nam qui amore terrenorum obstringitur, non possi det,sed possidetur. Haereditas in qua Christi cohaeredes sumus non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerosi tale cohaeredum.Sed tanta est multis, quanta est paucis:tata singulis, quanta omnibus. Nunquam secura esse debet talicitas, quia periculosiora sunt animo secura quam corpori aduersa: prius enim corrumpunt prospera, ut inu niant adue a quem frangant. Prima salus est declinare peccatur secunda non desperare devenia. Naeipse se in aeternum perimit , qui apud misericordem iudicem ad poenitemtiae remedia non recurrit.

Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est, nec visibile est , nec corporale est quod diligunt , di tam

533쪽

merita eorum sunt in abscodito constituta quam praemia. Nullus bonorum inimicum habet, ni si malum,qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum est ergo pro inimicis, ut aut obtineatur eoru conuersio,aut in nobis inueniatur dia uinae bonitatis imitatio. Vigor fidei Christianae tribus temporibus initiatur, vespere, mane, remeridie. vespere enim dominus in

cruce, mane in resurrectione, meria

die in ascensione. Vnum ad patienti occisi,aliud ad vitam resuscitati, tertium pertinet ad gloriam maiestati; in patris dextera considentis. Ad hoc excoquuntur homines triabulationibus, ut vasa electionis eu cuentur nequitia, & impleatur gratia. Potest homo iuuitus amittere teporalia bona, nunquam vero nisi v laus perdit aeterna.

Finis

534쪽

Finis fidelium Christus est, ad quem

cum peruenerit currentis intentio,no

habet quod possit amplius inuenire, sed habet in quo debeat permanere. Melior est tristitia iniqua patientis,quam laetitia iniqua sacientis. Reuocandus est animus ad reco dadum cum quadam delectatione de praeteritisne surrepente concupisse tia redeamus corde in AEgyptum. Bonum est a veritate vinci. Ad co reptionem superet veritas nolentem. Nam & inuitum ipsa superabit. Peccata sue parua siue magna impunita esse non possimi, quia aut homine penite te, aut in iudicio sic Deo iudicante plectuntur. Cessat autem vindicta diuina, conuersio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere eos qui semetipsos iudicant, non iudicare.

Nullus miser de qualicunque mia seria liberatur,nisi qui Dei miserico

535쪽

dia praeuenitur. Fideliter supplicans Deo prone cessitatibus huius vitae misericorditer non auditur. Quid enim infirmo utile sit magis nouit medicus quam aegrotus. Si enim id postulat quod Deus praecepit & promittit, fiet omnino quod poscit , quia accipiet charitas quod parat veritas. Profectussdelium sine teratione non euenit , nec sibi quisquam innotescit:nisi probationis examine. Nec coronabitur,nisi qui vicerit: nec vim cet , nisi qui certauerit: nec certabit, nisi inimicum habens re tentationi resistens. Stultus est qui non credit denunciation ibus prophetarum in paucis

quae restant, cum videat tam multa completa quae tunc non erant,quallo

praedicebantur implendae. Sic sunt qui colunt idola, quomodo qui in lamnis vident vana. Si aute

536쪽

euigilet anim1 ipsorum , intelligit a quo facta sit,&non colit quod ipsa

et Omnia corporis nostri quae diser ta vel putrefacta vel concremata in quasdam distatuuntur fauillas Deo perire non possunt. In illa enim ele meta mundi eunt, unde sumpta sunt, illi manu quae donat omnia. a Qui deficiunt,tota sua debent siti re substantia, id est anima & carnerquia etiam Deus dat panem suum: id est, verbum veritatis: & carni ne csaria Deus praebet, quia utraque ipse pascit qui utraque socii. Qui ociosus & quietus non cogiatat Deum nter actus multos &lab riosa negocia de illo quomodo pol rit cogitare Meditetur ergo quae Deitant fidelis cum vacat se bene ophrandi substantiam ire in actione de

a suSimulati innocentias non est in-

nocenae

537쪽

nocentia. Simulata aequitas, non est aequitas , sed duplicatur peccatum in quo & iniquitas & simulatio est. Anima recedens a luce iustitiae, quanto magis quaerit, quod inueniat icontra iustitiam anto plus repellitur lumine veritatis,& in tenebrosa d

mergitur. , sit ri tri

Duas in toto mundo ciuitates , s ciunt duo amores. Hierusalem facit amor Dei,Babyloniam facit amor smcultanterroget ergo se quisque & inueniet unde sit ciuis.

Omne praeceptum Dei leue est amanti. Nec ob aliud intelligitur dictum. Onus meum leue est : nisi quia per spiritum sanctu diffiinditur chariatas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus, quia quod quis timendo facit,seruiliter facit. Nec est animus rectus quando mallet si fieri posset,id quod rectum est non iuberi. Plenitudo legis est charitas, quia

538쪽

per charitatem lex impletur, non per timorem , in tantu enim fiunt data iustitiae, inquantum adiuuat spiritus gratiae.

Non simi bona opera nisi quae per

fidem & dilectionem fiunt, quia est rum sine inero nullius virtutis fructu parit.. Ab eo quod formavit Dcus, mutatus est Adam,sed in peius propter iniquitatem suam. Ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles , sed in meimsper gratiam Dei. Illa ergo mutatio suit praeuaricatoris primi, haec

In praesenti vita& deliciaetemporales dulces sunt,& rumporales tridibulationes amarae sunt. Sed quis non bibattribulationis poculum, metuens ignem gehennarumi Et quisno conntemnat dulcedinem seculi, inhians

bonis vitae aeternaei

In trinitate diuina tanta est sub-

539쪽

SENTE d. DECER P T Ara animae.Sicut vita corporis, anima: ita vita animae Deus. Et quomodo si

anima deserat , moritur corpus : sic anima moritur,si deserat Christus. A quo habet homo ut sinapud illulisset,ut ei bene sit. Perfecte Deus euidenterque m5strauit quantum sit bonum obedientia, cum hominem in paradiso p situm ab ea re prohibuiti quae non erat mala. Sola ibi obedientia potuit tenere palmam , sola incidit in poenam

Interdum Deus per malos erudit bonos, ct per temporalem potetiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Apud misericordiam Dei plurimum valet consessio poenitentis, qua facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium. Humilium virtus est de scientia non gloriarhquia comunis est omni bus

540쪽

veritatis. . .

' Non caret rem testis, i eo poris,on eris rationabiliter imperare. vere est terrae,

qui carnem stam regit se discuplinae,

Quantum ad operiae attinet quae serinsecus aguntur, & qui timet poenam,& qui sicit iustitiam, non faciat contra mandatum e dc idem quidem pares sunt manu, sed dispares corde: similes actione: dissimiles voluntate. Hoc ab homine coliturquod dilia git, Unde qua Deus omnibus rebus maior ae melior inuenitare , plus omnibus diligendus est ut colatur. Rectum cum cor a Deoest, quando propreet Deum quaeritur Deus. De benevolentia est, non de mal tia,cumlaetatur iustusin impios processisse vindictam, quia non ei exitiuPeccatoris placet, que voluit corrigi,

SEARCH

MENU NAVIGATION