장음표시 사용
21쪽
N D R E A S Auria , maritimae disciplinae pertiti gimus, una cum aliis Genuensibus, ciuibus suis, sub Federico Fregoso, Archiepiscopo Salernitano, pluribus triremibus instructis, aduersus tunc temporis piratas,mare ingressus,ad Biseriam classem diripit, captiuosq. plurimos ex nostris in libertatem restituit. Adiacet Biserta piscosi stagni faucibus,per quas subiectum mare statis suis aestibus irrumpit, & infusum aquae dulci sensim emittitur, efficitq. portum uel amplis nauibus percommodum. Inde praetervectus Uticam, & Carthaginis promontorium, eius turrem, atque munitione, quam nostri Goletiam uocant, expugnat .. Hinc, Gerba, seu Lotophagite ad nauigata , in Africano litore,pluribus illatis damnis,uictor in patriam reuertitur. Rursus, per mare Tyrrhenum piratas insecutus, ad Parthenopem insul am,simulata per dolum fuga, hoste circumuenit . Post a Rege Galliae maritimae classi praeficitur. Id enim significat apud eas gentes dignitas Thalassiarchi uulgo Admiratij. Tum eques S. Michaelis creatur ; atque,adiuncto Philippo Auria, & Rentio Ceri,nobili Duce, Neapolim uersus ad nauigans, Vastium, ac Columnenses Principes captos,tum magno pretio redemptos liberans, ad Imperatorem se se conuertit. Facta inter summos proc res pace, impetrataq. ab Imp. classe,qua Ahenobarbum insequeretur,ad insulas Baleares expugnato promontorio, octingentos captiuos ex nostris,qui misere in catenis erant,uitae, ac suis reddit. Deinde Coronem expugnare constituit. Id est opidum in pelagus porrectum, quod magna ex parte infiris fluctibus alluitur, atque a mari recedes, sensim q. sese attollens erpetuo saxo inoenia imposita ad trianguli formam eisidit. Auria, terra, mariq- explorato loci situ ,cohortantibusq maxime Graecis,qui ad n Mos e suburbanis aedificiu eupidissime transierant, proiectis in litus sub muro anchoris,pontibus r. constratis,quibus clypeatae cohortes procurrerent,expugnatur, Hispanorum ibidem praesidio constituto,Graecis a. in fidem receptis. Hinc ad oppugnanduPatras iterum adita Zacvntho,cum classe descendit. Sine uul-nςre pacae capta Vrbe, saluo seminarum pudore, in Aetoliam
22쪽
inctes tralIcere pei mittit, imbellis turbae misericordia adductus
pius Imperator. Inter alas militum utrimque extensa trium ferme millium capita perti ansierunt. Vbi cum nonnulli petulantius seminas attrectare ausi essent; exte pio alis suspensi alij iugulati impudicitiae poenas dederunt. Dicebat eni in sapientissimus Imperator,Christianos ita uti debere uictoria, ut barbari humanitatem in nostris agnoscerent. In quo eo magis ad omnem modestiam mentes componere par est, quod id, i eui s linium sane, ita nocere solet & nobis,&alijs exemplo, ut iuuare potest maxime, cum a religione nostra remoti homines apud nos nihil, nisi iustum,nihil ,nisi purum,non sine admiratione, intuentur. Permultae quidem gessisse dicitur Alexander Magnus furiose; verum eo lumacula abstersisse uisum est illud unu , quod a Dari j mulieribus captiuis non modo abstinuit, sed etiam easdem honesic domum reduci iussit. Praestat autem maxime in Principe exemplum. Ne ab Alexandro discedam, & aliunde ducatur argumentum, Vel aquam porrectam sibi in summa siti respuit, ne ceteros milites traheret in ex eplum. Didam ut res gest a est. Is Ioza deserta Susitanorum intrauerat, nocturno itinere exercitum ducens. Aqua
rum paenuria,prius desperatione quam desiderio bibendi, sitim accenderat. Per quadraginta spatia ne modicus quidem humor
exstabat, arenas uapore aestiui Solis accendente. quae ubi fiat grare coeperant, non secus, quam continuanti incendi O, cuncta torrebantur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt. Pigebat & consistere;& progredi. Pauci, a peritis regionis admoniti,praeparant aquam. Haec paullisper repressit sitim. Deinde, crescente aestu , rursum desiderium humoris accensum est. Anxium Regem talis malis circumfusi amici, ut meminissent sui, orabant: animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse.ex ijs , qui praecesserant ad capiendum locum, castris duo occurrunt,utribus aquam gestantes,ut filiis suis, quos in eodem agmine esse, &aegre pati sitim non ignorabat, subuenirent. Hi,cum in Regem incidissent; alter ex ijs, utre resoluto,uas,quod simul ferebat, implet,porrigens Regi. ille accipit. Percunctatus, quibus aquam portarent, filijs ferre,cognoscit. Tunc poculo pleno,sicut oblatum est,reddito, Nec solus,inquit, bibere sustineo, nec tam exiguum diuidere omnibus possum.
currite,& liberis uestris, quod propter illos attulistis , date
23쪽
Haec Regis continentia.Haec milites accendit ad magna.Cum uero is,de quo dicebamus, A uria ad Naupacti sinus angustias deuectus esset, post multa gesta uocatur a Carolo in Bracatam Galliam,sive Narbonensem. Inde Auria ad cohibendum Solymani furorem sese in mare Ionium effudit,captis ad promontorium Cassiopeum triremibus duodecim.Tum Imperatorem Niceam deuehit,ubi Summus Pont. ac Rex Galliae de rebus grauissimis consilium iniere. Paullo post,fugae notam, Neocastri, di Africae ciuitatis expugnatione, diluit. Ac, postquam Cyrno
gloriose ad suos reuersus est, perpetuus praedonum hostis , orae maritimae praesidium, caeli, nubiumq. spectator unicus, pater patriae,pulsisGallis,excussoq. longae seruitutis iugo, eius dominatu repudiato, aeternae erga patriam munificentiae trophaeutulit. Sancitur lex omnibus Decurionum suffragiis, ut A riae statua,Colosseae magnitudinis, candido marmore,decernatur,ea inscriptione,ut Ciuis optimus, felicissimusq. uindex, atque auctor publi- 'acae libertatis uocaretur. Excessit, in summo & uitae,item & gloriae, icum attigisset annum no- snagesimum tertium, .
a partu Virgi- nis supra Mil- Iesimum quingentesimum&quinquagesimum
24쪽
NDREASSVS Castellus,cognomento Senior;ex antiquissima Vmbriae, & omnium temporum nobilissima Castellorum familia, InteramnaeN aliartium natus est,patre Ianotto,auo Andrea, cuius etiam nomen imitabatur. Eo tempore uigebat factio inter Guelsos & Gibel-
linos perniciosissima:& Guelfarrum partium Autis & Pater Duces erant, qui etiam ex proditionibus alterius factionis Duce Braccio interiere. Ad cauendum insidias Andreassus plane puer, Amiternum ad Comitem Lallem Campones cum, filium Antoni uccij, Regni Siciliae Magni Senes calci,& aut sui compatris,asuis amandatur. Ibi mansitusque ad illud tempus proes ij, quo Braccius fractus quoque peri j t. De cuius exitu haec habentur. Is in acie quidem, dum boni Imperatoris omnia munia strenue obi jt, atque iam in hostium exercitum illata signa peruaserant, a gregario milite in ipso gutture uulneratur. Rumor de caeso Imp. ut dissipatur,ardore bellandi remisso, desperataq. uictoria, funduntur numquam antea uicti Bracciani. Dux caedendo, ac resistendo plurimis uulneribus confossus, rapitur semimortuus: ac uictor, ex infima plebe ignotus ante id tempus homo, Imporatori imperat. Subducto intra tabernacula Braccio, acciti undique medici, qui, magnis propositis praemiis , nihil intent
tum reliquerunt. Illi, uiuere eum posse, praedicunt. Iam triduum ab accepto uulnere supererat. Andreassus, tum adolescens quindecim annorum, uel circiter, alacer accurrit ad spectaculum, non immemor iniuriae suis illatae, ac, stylo e Chirurgi manibus extorto, cerebrum exspiranti, ac suspiranti Brac-cio adhuc toruis,ac micantibus oculis intuenti transfodit,omnibus, qui aderant, in adolescente animum admirantibus.
Quod mortis genus,ab aliis scriptoribus siue praetermissum, siue aliter narratum, Bernardinus Corius, Historiae, fidelis potius, quam ornatus scriptor, posteris testatum reliquit. Idem postea,fuso,& interempto Braccio, reuersus, in patrio solo, factionis Gibellinae magnam fecit stragem. Inde,ad uberiorem mi
25쪽
litiae usum adipiscendum, uariorum & summorum magnatum seruitijs sese addicit: ubi sic enituit, ut breui tempore ad omnes
illic, non tam maiorum suorum splendori, quam propriae uirtutis merito debitos honorum gradus adscenderit. Malalestae, Principes Pisaurenses, Ecclesiae bona inuaserant. Ea recuperatum Summus Pontifex Eugenius Quartus per Io. Patriarcha Vitelle schum belli illius Imperatorem exercitum cogit: singulariter illuc euocato Andreasso. In qua expeditione receptis Prus auro & Senogalia, illius uirtus praecipue excelluit. Vrbe tum a Forte braccio, & Columnensibus grauiter uexata, inter praecipuos exercituu ductores, amotum hostiles insultus,magna iam uirtutis laude celebris, euocatur. Vrbs liberatur. Columnensium dignitatis status imminuitur. Iacobus Vicus etiam , qui multa, beneficio Ecclesiae, bona possidebat, rebellis factus, capitur. Alia etiam Aemiliae loca , ab Guid antonio Manfredo, Domino Fauentiae, Nicolao Picinino, & Brando lino occupata, tum recepta sunt. Proelio apud Frusinonem facto cum Antonio Pontadera , qui itidem magnam partem Ecclesiastici status inuaserat, illoq. captiuo ducto, atque ad oleae arborem suspenso, omania Ecclesiae dominia arnissa Pontifici restituuntur. Isabella, Regina Neapolitana, Renati Angio ini uxor, cum a Pontifice aduersus Alphosem Aragoniae Regem auxilium expeteret, Andreassus ab illa nominatim postulatur. Cuius praecipuo consilio,& manu factum ut Amiternum obsidione liberaretur, & hostes ex toto Apriatio eij cerentur. Non procul inde Princeps Tarentinos, qui exercitum Alfons ductabat, proelio uictus . in eius& Vitelleschi potestarem redigitur. Illinc uis mouetur in Corradum Trincium Principem Fulginatem , Castello quidem potius sanguine, quam amicitia iunctum:& is ad restituendum opidum adigitur. Et, quamuis ipse Corradus significaret, sponte ipsi Andreasso id restituturum fuisse, tamen in arcem Suriana abductus illic mori cogitur. Implacabili etenim illius odio Casellius flagrabat; quod, sanguinis iure, & necessitate neglectis, Braccianorum, Castellensis familiae infensissimorum hostium,
partes secutus esset. Praetervectus Antonius Rido Hadrianum Pontem, Vitelle schum uultu composito salutauerat, pedes equitem comitabatur,molliter habenas tractans,ac de tormentorum restauratione uerba producens,cum dato sisno cataracta demit
26쪽
titur,quae extremum pontis caput excludebat. Circumsistunt satellites. Ille, equo incitato, incurvoq. gladio, quo,militari more, cinctus erat, in Antonium irruens, falcato hostilis unco sistitur. Huius ad latus Andreassus Castellus stricto gladio frustra conatus Vitelle schum eripere: mano admotis calcaribus altera parte
pontis, quae Romam spectat, catenam supergressus, ac paullo post in ipsa fuga comprehensus ob honestae defensionis titulum a Compatre arcis praefecto militari ueste pretiosis gemmis intertexta d pnatus fuisse dicitur. Ab Italia, in Galliam deinde profectus, e ludicris illis concursationibus, & belli simulacro, cuius erat in regionibus illis singulam gloria, tandem exclusus est, quasi Graeco ostracismo,ob celebrem,maximaq. laude sis Pius reportatam palmam:atque a Rege splendidioris specie honoris, donatus aurea torque, ordini Militari S. Michaelis addiacitur. Inde, in patriam reuersus,Interamnam, uetus Romanorum municipium, pontibus, theatris, thermis, statuis,nitali,ac cenota.
phijs M.Cl. Taciti,ac M. Anni j Floriani, clarissimorum Imperatorum,nobile,disciplina militari inter alios Andreassus illustrauit. Andreassus etiam sub militiae Ecclesiasticae summo Duce, Petro Aloysio Borgia, Duce Spoletano,militia ordinauit: cuius
etia militiae plurimis in bellis Locu tenens Generalis fuit; atque, ipso iubente, Viterbiana arcem exstrui curauit.Ad summa,in omnibus honorum bellicorum gradibus sui saeculi, ut honoratissimus,& summus,ita & in successibus rerum magnarum gestarum laudatissimus felicissimusq. semper habitus est. Dicitur in tormetis manuarijs, quae Archibulios, & Scio petos etiam uocant, rotae aeneae,canis ita uocati,& silicis, apud Italos primus inuentor. Inuentum quidem bellu,& ingeniosum: an uero utile & pro babile,non facile dixerim.Tande Renatus Angioinus, Rex Neapolitanus,in recuperatione Regni,eius praecipua opera usus est:
in quo statim ab illo Magnus Contestabilis creatur: sed Regis istud quidquid erat uel ornamenti, uel subsidij, propter illius e
Regno per uim Aragonesium altera expulsionem,infeliciter cessit.Extremo suae aetatis tempore, quamuis singulari praestantia corporis, acumine ingenij,experientia rei militaris, honore titulorum,multitudine triumphorum famosissimus esset, non tamen ea illi merces crat,qua uetusta generis nobilitas, atque propriae uirtutis merita requirebant. Hinc,quod tali inseruitio perditoa
27쪽
uideret suos labores,totum q. aetatis suae tempus,non sine maximo facultatum suarum detrimento , usus est per iocum in crista insignium suorum Candela accensa, hac inscriptione: Alijs inseruiendo consumor. Decessit Omnium cognatorum , amicorum,
uicinarum urbium,tum militarum hominu illius temporis nam, quam sui patris,maximo cum dolore,&Iuctu.Sepelitur Interamnae,ad S. Francisci sepulcro praealto,& magno,more maiorum, iustis magnificis, trophaeis ibidem erectis, Militibus,Prioribus, Vniuersis Ciuitatis Magistratibus comitantibus. sequentiq. inscriptione ornata fuit eius memoria.
i REGNI. NEAPOLIS. MAGNO. CONTESTABlLIAC S . MICHAELI SP. MILITI . TORQUATO QVI. FUIT. STATUR A. MAGNVs. FACIE. FORMOSUS INGENIO. AC.VIRIBVS. SERTO RII. PRAE DITVS iET . IN . cLVO . CONFLICT V . ADFUIT EGREGIE.SEMPER. AC. FELICITER. DIMICAVIT EX . AUCTORITATE . PUBLICA CIVI . CLARI SS . OPT. MERENTI GRATA . PATRIA . POSVIT VIXI Τ . ANNOS. LXXXI OBIIT . A . D . M . CCCCLXXXVIIII DIE . XUI . SEPTEMBRIS
Erat statura septem pedibus altior : adspectu hostibus formidabili;eo tamen, ut non potuerit aestimari non grauis. Clines erant flaui;color corporis inter album & purpureum medius. Iudicium illi altum;animus vastus,& dominandi cupidissimus; erga militeς magnificus. Vixit longissime,sine ulla corporis,quae alicuius momenti esset, infirmitate; robustissimus etiam ad uitae exitum usque. uigorem uultu ipsum praeseserens, ut mediae aetatas uir semper putaretur.Celeberrimi semper fuit nomi-
nis ,& equestris ordinis illius temporis nobi. i inmus.
28쪽
N G E L V S Sanuitatis, a teneris annis ad bellicam laude natus, in ea ita se exercuit adolesces, ut una cum Braccio partae Bononiae palmam tulerit anno a natali Domini Millesimo quadrin. gentesimo vigesimo. Deinde uero in Amiterni obsidione Millesimo quadringetesimo vigesimo quarto,defuncto Braccio, eiusdemq. quasi quodam fulmine di secto exercitu,oppugnante potissimurn Summo Pontifice, Ange lus,qui inter paucos superfuerat, ad Leonellum Atestinum se co- uertit. Hic,patriae amore succensus,nobilium adhibito consilio, statuit,a Picinino auxilia imploranda esse, a quo ille, ut Braccij sororis filio,fuerat adamatus. Advolat ad Tarum fluuium Pictininus phalange ingeti equitum,peditumque;ac, ut tulit occasio, iunctis una cum Parmesibus copijs,cum Angelus mille & octi gentis equitibus praeesset,ante quam uel de aduentu quidem suspicaretur hostis, partim attritus, partim in fugam coniectus est. Icto deinde cum Venetis , una cum Francisco Sfortia, foederet, Leonellus Atestinus Angelum,ac Parmenses ipsos ad Ssortiam
casta traducit. Exstare dicuntur communis consensionis in m numentis notata capita.. Inter cetera Sfortia centum quinquaginta cataphractis Angeli nomine aes castrese persolvit: patris solo exsu les restituit,atque opidorum eius familiae se patronum futurum profitetur. Quamquam ut rerum humanarum fert uarietas,et caussae suboriri solent inexspectatae, praeter spem, & opinionem,a S fortia de militum prae inito numero detractum futuse, Angelus aegre ferens, ab eo se ad Leonellum. recepit, quem unicum consiliorum suorum auctorem sibi delegerat. Nec minus FraciscusJacobi Picinini frater,deserto S fortia, cum tribusinat, libus equitum Mediolanum contendit. His S fortia commotus, depopulari coeperat omnia,quae in agro Placentino antea a Pi cininis tenebantur. Angelus uero Ferraria ad Fontanellatum fa-i miliae opidum uenit inde Florentiolam praesdijs firmat,defenditq. acriter pro Picininis spatio dierum quadraginta. Hinc saepe in campum egressus, cum hominibus eius loci,pluribus excursionibus eam praeclaram addidi victoriam,cum castrum Casa
29쪽
dei, ut est in Chronicis Placentinis,igne cremauit.Verum diu sustinere non potuit.Enimuero nihil obsessis fame perniciosius, ob
quam neque a filiis matres abstinuerunt; ac propterea Romani dicerent,in obsidione Hierosolymitana cum paretes non modosiiij tostis carnibus uescerentur, sed alios ad opiparum conuiuiuinuitaret, ignorare se,an cu hominibus, an cum feris pugnarent, cum his etiam crudeliores uiderentur, quae a filiorum pastu abstinerent. At ma, armis,& consilio retunduntur ; at inediam nulli aggeres,nullae fossae, nulla propugnacula depellere possunt. Hac dominante franguntur uires,atque ita debilitantur, ut non modo ad resistendum, sed ne ad sustinendum quidem satis esse uideantur. Res eo denique redacta est, ut ex necessitate decus astutia militari retulerit. Is enim, mira arte sub noctem cum suis obsidione relicta, se Picinino adiunxit. I latererea rursus tumultus Parmenses excitabantur. Ad quos sedandos missus a Picinino δngelus, in bello diuturno eius regionis,multa, eaq. praeclara gessit. Hoc tepore Nicolai Pont. auctoritate pace facta inter oesi Italiae Principes,Angelus Millesimo quadringetesimo quinqua .smo quarto reparatae salutis meruit Reip. Venetae stipendia, dux quadringentoria cataphractorii equitum creatus. In quo munere talem se praestitit,quale eius nobilitas,atque animi magnutudo pollicebantur.Cuius exemplo Octauius, in Geneuensi bello hostibus erepto uexillo,in ipso uirtutis conatu,humano spreto triumpho,aeternitatis palmam & meritus,& consecutus est. Ad sepulcrum ego tanti ducis hoc carmen addidi rOctaui l brogum in campis pietatis honore Dum ingens,insuetumgloria anhelat iter, Occidis: at mille exsuuias in marmore fulgens
. Decessit Angelus inter alios eius Familiae clarissimos, a Christo nato Millesimo quadringentesimo sexagesimo.
30쪽
. N N E V S Memorantius,ab aliis Annas dictus,
Franciscum I.Galliae Regem secutus, in Italiam cum exercitu penetrat. Est Papia ad Ticini fluminis ripas, qui modic0 inde interuallo gemino cornu in eam Vrbem labitur, altero dumtaxat moenia irrigans. Hanc urbem Rex obsederat. iEodem die,quo is castra metatus est,cum iam multum processis set dici, Memorantius cum delectissimo peditatu pontem,qui Ticinum iungit,magno impetu aggressus, multis caesis, reliquos in fugam uertit. Postridie suburbana,quae trans flumen ad alterupontis caput pei tinebant,tanta ui invadit, ut Antonius Leua,uir alioqui magni animi,perculsus fuisse feratur. Rex, non,nisi Papi Vexpugnata,castra mouere statuerat, sperans fore,ut ea se fame doderet. Verum,ut uarius est belli exitus, media in acie dimicans, cum eum ardor impelleret, ab hostibus rapitur. Non longe abe-
t Memorantius, qui piae mortis contemptu a protegendo Re ge diuelli numquam potuit, cum omnium ducum gloriam in eo bello superasse dicatur, adeo imperatoriae, militaris q. discipli, nae munera omnia eo die numeris omnibus, ac partibus absoluerat. In eum subito praecipiti quasi torrente irruunt hostes. In his enim captiuis finis pugnae futurus credebatur. Hoc bello, ut existimo, Fonteius,uir fortissimus cecidit, cum Memorantio certe, ubicumq. id acciderit, fuerat: quem extulit Bellatus, poeta
Gallus,hoc carmine: . Dum patria uirtute furit Memorantius Heras , i Inuidus hunc Mavors uidit, erubuit . Ego Deus iuuenem caeco petis improbus imι, Quem texit clueo Dia Minerua suo . stabat tum forte comes Fonteius: in illum Decidit irati uis ix imica Dei. Felix,cui tantae concessa in copia mortis,
Et licuit domini fata subire fui. Acceptae cladis nuntius Galliam perculit. Mittuntur Regii liberi obsides paternae libertatis. E carcere emissus Memoratius, cum in Italia Rex rediret,primum agme ducebat una cum Here