Sancti Thomae Aquinatis Tractatus de adventu et statu et vita Antichristi... y otras obras

발행: 1840년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

auribus, et sine obturatione , et sine obstaculo, quae omnia in auribUS Concurrunt. De

lectabitur autem auditus in triplici melodia: primo in laudibus sanctorum. Apoc. 49. V. q. post haec audivi vocem dicentium alleluis, laus et gloria et virtus Deo nostro. Alleluja est quaedam laus, quae humanis Verbis explicari non potest, ut dicit glossa. et est verbum

is graecum, ut dicit Beda sq), quod idem ost

is quod laus ; interpretatur enim laudate Do- is minum. Sed quare ponitur ibi laus cum idem is sit allelria quod laus 7 Solutio: ad signifi- is candum quod duplex lingua, graeca videlicet

AANulla est verbum omnino hebraicum, neque in aliis linguis adhuc aequivalens nactum, a radice S,m in pthel Iaudibus extollere; hinc m8,n est vox composita ex imperativo pihel

et ex nomine divino re et valet Iaradate Dominium. Quapropter error hic est, nam Beda venerabilis Allel a nomen hebraicum esse dicit. Sunt. haec eius verba cujus verbi sallamDὶ tantus honor est, ut cum sit in hebraea lingua reconditum, nullo tamen constet alieno sermone translatiam. Vide ejusdem Ven. Bedae Commentar. in psalm. 97. explanat. Tom. 8. pag. 3 056 Basilaeae 3563. Sed errorem esse calligraphi patet, quia alius auctor sortassis citandus erat. Aliunde D. Thomas de alleluis haec habet in quarto Sententiarum Distinet. octava in Art. 36. P0- sit. L. H. in sine expositionis textus. Edit. Rom. So iumeSt, quod in os lato missae ubi Passio repraesentatur', ς ἀ-

232쪽

is ot latina Dominum laudare debebit, tacentose tertia, scilicet hebraea se Dicitur autem laus pro operibus Creatoris, et gloria pro operibus Rodemptoris si , Luc. 2. v. 44. gloria in altissimis Deo. Et virtus in judicio, quia tunc

vid6bunt filium hominis in maiestate sua etc. Isai. 54. V. 3. gaudium et laetitia inpensentur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Secundo in consonantiis firmamenti et orbium , idest

septem planetarum s2 . Est namque in planetis

dulcis harmonia, cuius SonuS ad nostras aures ideo non pervenit, quia super aerem fit; et ejus

continentur verba graeca, sicut Drie elemon idest Domine miserere ; quaedam hebraica, sicut allelέα idest lati te Deum. . . quaaedam latina, quia his tribus linguis scriytus est titulus crucis Christi, Man. 39. Ergo nullo modo a Divo Tlioma prolatus est ita materialis ac gravis error. Verba ergo illa a nobis notata jure sunt, quia veluti aliena a reliquis omnino sejungenda; hac una ratione a nobis non suerunt praetermissa, quia integritati fideique codicis studuimus. In Cod. repetit creatoris; sed per errorem , ut patet. 2 S. Thomas haec ponit ad copiam eruditionis, minime haec absolute probat; unde inserius dicit: haec antem non sunt Praedicanda sed scienda; et in hoc sibi semper constans est, nam in mhilosophia pythagorica ejusmodi opiniones invenit. Sed ipsum aud us in Iob. Cap. 38. v. 37. et concentum coeli quis dommi, faciet' sic ait: Considerandum est hic quod ex motu C- Omm nthagorici seosuerunt, sonitum harmonizatum seros'enire

233쪽

magnitudo nostrum angustum auditum excedit. Nullus enim sonus a nobis percipitur nisi qui in hoc aere fit. Unde notatur quod a terra Usque ad firmamentum coelestis musica menSuratur, et septem toni reperiuntur secundum philosophos. A terra enim usque ad lunam est tonus; a luna usque ad mercurium SemitonuS; a mercurio usque ad venerem Semitonus: inde tunc usqua ad solem tres semitoni. Α sole usque ad martem tonus, a marte usque ad joVem semitonus ; a joVe usque ad Saturnum Semitonus ;inde usque ad signiferum tres semitoni, quae simul juncta VII. tonos efficiunt. Philosophi enim

novem musas finxerunt, quae a terra uSque ad

Propter convenientissimiam Proportionem coelestium motuum, et quia Ponebant coelestia co Ora animata, ideo talis cons nantia Sonorum posset concentus coeli vocari; sed Aristot les probat in 2. de coelo, quod ex motu coelestium comorumniatius sonitus Wocedit, et ideo hic eramentum acci re sumtia meth- rice positum, stro sola con mentia coelestium motuum, qui nunquum requiescunt. Unde cum ad rem nostram

nonnisi remote satiant, non multum insudamus, ut tuse de dio Stantiis planetarum agamus ; nam eas recitat in opinione philosophorum. Quapropter hac de re videatur Fortunatus a Brixia Thom. 2. Philos. sens. mecti. de coelo et astris p. 3. 3622. et seqq. Brixiae 3752 ubi antiqua systemata cum novis coPu lando, notat varias astronomorum opiniones. Disiti eo by Cooste

234쪽

coelum novem consonantiaS depraehenderunt , quas homini naturaliter inditas invenerunt. Has autem consonantias diStinxerunt secundum qua titatem distantiae. A terra enim usque ad lunam

sunt XV. millia CLCXXV milliaria ; a luna usque ad mercurium VII. millia CCCCXII. milliaria et semisse; a mercurio usque ad Venerem

VII. millia CCCCXII milliaria et semisse. Α Ven re usque ad solem XXIII. millia CCCCXXXVI. millia ra ; a sole usque ad martem XV. millia DCCCX milliaria; a Marte usque ad Saturniam XV. millia DCCCX. milliaria; a saturno usque ad firmamentum XXIII. millia CCCCXXXVI.

milliaria. Sunt itaque a terra usque ad Oelum milliaria centum millia,et novem millia etCCCLXXV milliaria, secundum quod habetur in mappa mundi. Haec autem non sunt praedicanda sed

scienda sq). De hac melodia loquitur Iob. 38.

V. 37. concentum coeli quis dormires faciet ZΡsalm. 448. v. h. laudato Dominum coeli coelorum. Secundo delectabitur in concordantia et harmonia quatuor elementorum, Sap. ultim.

Vide notam praecedentem, et obiter animadverte, quod hic alludit praedicationi ; quia nimirum haec praedicaret; et cum dicit, non esse praedicanda indigitat, quod ea pro certis non habebat, sed eruditionis, et ornatus gratia reserebat. Diuit tred by Cooste

235쪽

v. 47. in se enim elementa dum conpertintur sicut in organo aequalitatis sonus immutatur , et omnia suum sonum custodiunt.

Tertio siet innovatio in odoratu, qui r vera immutabitur, et innovabitur quia dei ctabitur in omnibus odoriseris, et hoc tripliciter Primo sine cerebri resolutione M. E contra modo non potest sentiri odoratus, nisi fiat aliqua resolutio in cerebro. Secundo sine terre

stri sumositate 3 . Odor enim rei est quidam

Vapor terrestris ab ea progrediens, unde nisi i neatur cIausa eVaporat, et perdit odorem. Teristio sine putrefactione rei odoratae. E contra

3ὶ Glossa ordin. sicut in organo dirersi sonus ad concordiam melodiae te eramento consentiunt, ita discrepantia clementia semato jure naturae ad creatoris voluntatem flectunt..

2 Idest affectio quaedam physica ex amuentibus particulis odoriseris; quod etiam eonvenit cum receutiori philosophia. Vid. Fortunat. a Brixia physic. par. 3. S 99 . et Schetlini phys. Thom. 3. pag. 399. ε 3J Alibi docet quod odor non sit sumalis evaporatio, quia sentitur ad remotissimas distantias a vulturibus 2. d. 2. 2. 5. sed de anima 2. Leet. 39. sn. c. ait quod odor consistit in sicco aereo aliqualiter contemperato. Homo enim odorat dum attrahit aerem respirando. ibid. Leet. 20. Fumida quidem aspiratio, inquit Aristot les de sens.) nonnullis odor esse videtur. Omniumque philosopli rum sententiae in hoc conveniunt. Vide Schetlini phys. tom. . Diuit tred by Cooste

236쪽

' modo per multam odorationem, et applicatio nem putrescit pomum, quia fit attractio odoris. Delectabitur autem odoratus primo, et principaliter in odore corporis Christi. Cant. q. v. 3.

Curremus in odorem unguentorum tuorum. Secundo in odore Virginis Matris ejus, Eccl. 24.

v. 20.quasi myrrha electa dedi suaνitatem odoris. Cant. 3. v. 6. quas est ista, quae ascen

dit sper desertum) sicut virgula fumi ex aro

matibus mirrae) etc. Tertio in omnium sanctorum et odorum et rerum fragrantia, quibus disponetur curia coelestis sponsi. ApOC. 8. v. 4. data sunt ei incensa multa, et Apoc. 5. V. 8.habentes singuli cytharas, et Phialas aureas Plenas odoramentorum etc. Quarto fiet innovatio in gustu, qui revera innovabitur , quia fiet sine esurie et fastidio, sine digestione, et amaritudine. Delectabitur autem gustus si v luerit , quia cibus erit invisibilis, et incorru-

pag. 399. Romae l777. Ex hac igitur partium emissione necessario sequitur corporis odori diminutio , et deperitio. Quapropter odor in eorporibus beatorum erit iu summo, et percipi tur ab ollatu sine aliqua evaporatione 4. d. 44. q. 2. a. 4. q. 4. et ollatus beatorum immutabitur tantum spiritualiter, et pedieipiet omnes disserentias odorum etiam minimas, ibidem. q. δ 44. q. 2. a. 3. q. q. 3. V. Hauy phys. Tom. . S. 25. Disitiam by Cooste

237쪽

ptibilis. Tob. 42. v. 49. dicit Angelus: Ego cibo , et potu invisibili utor, qui ab hominibus ,

supple mortalibus, videri non Potest. Erit enim cibus multiplicabilis, quia sapiet in ore cujuscumque sicut appetitus. Sap. 46. V. 20. Paratum Panem de coelo Praestitisti illis omne δε- lectamentum in se habentem, et omnis Suoris suaMitatem. Erit enim animabus infastidibilis, Eccli. 24. v. 29. qui edunt me adhuc esurient.

Isai. 65. V. 43. seroi msi comedent et vos est rietis. Haec non sunt reserenda ad cibum carinnalem, sed ad cibum, qui decens erit corpori glorificato in vita aeterna trahetur corpori poteStas comedendi, sed necessitas sicut dicit Augustinus: Nam et Angelus comedit missus ad Tobiam; et Christus post resurrectionem ; unde ponit ipse exemplum dicens, quod aliter abSorbet aquam radius solis, et aliter terra Sitiens. Quinto fiet innovatio in tactu , qui revera innovabitur. Fiet enim absque asperitate,

Nam gustus in actu proprio erit post resurrectionem in beatis ut judicat de saporibus per immutationem spiritualem ab objecto exteriori; nisi sorte dicatur quod erit ibi gustus in actu per immutationem linguae ab aliqua humiditate adjuncta,

non autem erit in actu ut est sensus alimenti. q. d. 44. q. 2. a. q. 3. cir. sin.

1 . Non enim de-

238쪽

ot dissicultate, et obstaculo 4 . Poterit enim

homo si voluerit manu penetrare murum, Sicut penetrat aerem solis radius, sicut patet in

corpore Christi glorificato, qui resurrexit cla so sepulchro, et intravit ad discipulos januis clausis, ut habetur Io. XX. M. Delectabitur autem ipse tactus primo quia spoterimus) tangere ipsum Christum, si voluerimus. Et si magnum suit tangere hic fimbriam , majus erit tangere ipsum regnantem. De hoc tactu loquitur beata Agnes s3ὶ dicens: quem cum teti-

Siquidem nune tactus est sensus eorum ex quibu1 componitur animal, et per quae corrumpitur. Aliunde quatuor erunt dotes eorporis gloriosi, impassibilitas, subtilitas, agilitas, clar,ras juxta illud scholasticum dysticon eclari, sustiles, agiles, i assibilesque omnes quadrumici Pollebunt sorte beati . Vide sylvium in q. 82. suppl. 3. p. Vide quae de subtilitate habet S. Thomas suppl. 3. p. q. 83. 3. et seq. η Hoc autem non ex dote subtilitatis lluxit, quod Christus januis clausis intraverit coenaculum, sed ex virtute divinitatis. Ibid. ad primum. Et ita beatis ex divina virtute dabitur quod sint in eodem Ioeo, at non ex dote subtilitatis. 3ὶ S. Doctor peculiari devotione S. Agnetem Martyrem prosequebatur , cujus reliquias collo appensas ferebat, eamque data occasione passim in suis operibus commemorat uti c. d. 49. q. 5. a. 3. q. 2. et quod l. 3. 3 7. 3. ubi maximam suisse ejus puritatem ait, et alibi eam laudibus extollit. Diuit tred by Cooste

239쪽

gero munda sum. Poterimus etiam, si voluerimus osculari ei manus et pedes. Cant. 8. V. q.

Quis det te fratrem meum, ut deoSculer te , et jam me nemo despiciat 7 Notatur autem, quod omnes hi quinque sensus manebunt in patria Secundum actus, qui congrui erunt et decentes vitae beatae ). Erunt etiam ibi quinque Sensus interiores et spirituales, de quibus

Augustinus : cum amo Deum meum, amo lueem , VOCem , Odorem , cibum , et amplexum

interioris hominis. Ibi fulget quod non capit locus ; ibi sonat, quod non potest corpuS ;ibi redolet quod non spargit flatus; ibi satiat quod non diminuit edacitas; ibi haeret quod

non divellit satietas. Quantum ad ea, quae Sunt ad decorem Corporis fiet innovatio in tribus; scilicet in coloribus, et in cicatricibus, et in extremitatibus, ut sunt capilli, et ungues: in coloribus quia corpus non habebit aliquem turpem colorem, qUem modo

habet, sed totum clarum et lucidum erit. Et volunt quidam dicere , quod omnia corpora

Si quis uberiorem notitiam hac de re haurire cupit adeat articulum quartum q. 82. in Suppl. 3. p. ubi S. Thomas de quinque sensibus disputationem instituit, et in praecedentibus etiam pro more clarissimum lumen essundit. 2 De claritate agit Suppl. 3. p. q. 85. a.

240쪽

erunt ejusdem coloris secundum majus et mi

nus Sed hoc videtur salsum, quia dicitur 4

4. Cor. V. 45. 44. alia claritas solis, et alia claritas lanae ; sic et resurrectio mortuorum. In cicatricibus, quae modo videntur esse ad im lucentiam, tunc erunt ad decorem in marty

ribus sη. Unde Augustinus: Decebit in illo novo

saeculo, ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, quamVis omnia quae tunc apparebunt vitia non erunt reputanda, Sed virtutis insignia, sicut dicit Apostolus, quod resurget in virtute. Ipse etiam Dominus retinuit cicatrices, quas ostendet in judicio. Zacch. 43. V. 6. quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum7 et dicet: his plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me, id est, qui videbantur,

Haec verba desunt in codice, sed sunt necessario addenda, ut intelligatur sensus, quia eam opinionem improbat; et eadem actoritate Apostoli utitur ad demonstrandum, quod claritas non erit aequalis in omnibus, sed secundum quod animia erit majoris claritatis secundum majus meritum, ita etiam erit dimerentia es ritatis in comors. Suppl. 3. p. q. 85. a. s. 2ὶ Cicatrices siquidem semper erunt in corporibus gloriosis martyrum ad decorem et gloriam, sicut Christus resurrexit Cum cicatricibus, quae semper erunt in corpore ejus fulgentes. 3. p. q. 51. a. q. Distrigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION