Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

ad rationes Theologicas, quatenus libem ter utimur vocabuliS Scholae, utpote apertissime conceptus eXprimentibus reduplicative & formatissime Theologicae

sunt; at non quatenus purae & secretae sunt ab omni materia , secundum quam considerationem hoc loco eas accipimuS. Quamobrem prudenter, ut Omnia,& sapienter Augustinus per hanc semitam Mathematicam acuit dc evehit ingenium Adeodati ad rationes spiritus,& aequitatis ac justitiae: sunt enim haedisciplinae, quae praeparant cogitationes ad supernorum contemplationes, ut loquitur Proclus & quae commodissime attollunt & admovent ad ejus, quod Vere est, intelligentiam, ut Ρlato. Vere ergo & invicte Angelicus Doctor, ut ibiam Thesis partem, qua statuimus Mathesin aptiorem omnibus Scientiis ad erudienda ingenia, ita & hanc, qua Pinnimus eamdem disciplinam omnium a Ptissi-

102쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. VI.

tissimam ad instituendas mentes, ut rationes omni materia expertes percipiant, asserit; & evincitur, nullam aliam esse Scientiam, quae aeque bene utrumque praestet. Hic mihi videor sentire Le storem meum memorem sollertemque, aurem vellentem ac monentem , me Logicam in hactenus prosequuta comparatione omisisse, de qua tamen, si de ulla Scientia , prose sto agendum erat : quippe quae, cum tota sit in intellediu erudiem do & dirigendo, gloriam a nobis Mathesi adjudicatam, prae cunctis in magnum discrimen vocet. At non omisimus :imo seposuimus tamquam accuratio ri examine dignam.

103쪽

In dirigendis .operationibus intellectus quamin Logica praenare Mathesi videatur L oppo situm tamen Batuitur ex auctoritate Amgusini II. cujus sententia explicatione II LIV. D experientia cons atur HL Ι de eruditione ingeniorum ad eloquentiam & popularem quamdam intelligendi rationem hic ageretur, Logicae praestantiam , quantumvis &ad haec magnam, aliquis forsan in dubium vocare posset. Nam studia humanitatis, quo nomine bonaS artes appellabat Varro exposcunt quidem graVes accuratasque cogitationes , &aptam conneXionem cogitationum, ita ut una Veluti eX alia nasci, aliique imseri videatur: sed ad ista Logica non

multum, aut certe non omnino est necessaria. Hujusmodi enim cogitata , &neXus, ubertatemque dicendi, satis addisci

104쪽

AD TREOLOGIAM UTILITATE. CAP. VII.

discimus, & ad ea facilitatem nobis com ParamuS attenta atque assidua lectione optimorum Audiorum, qui historias, Orationes, poemata graVia etiam, de alia hujus generis scripserunt. Inter quos excellunt Graeci primum, tum Latini:

Ceterae nationeS an habeant, quos cum his conserant, ambigo . Verum loquimur de eruditione ad Scientias, postulante quoddam subtilissimum & acre cogitandi genus, tenuissimas rationes diligenter persequens, eXquisitaque sectatio. ne perscrutans, illasque gradatim per

Omnia media ad rationes ultimas, modo synthetice, modo analytice discumrendo perducens; quae sine arte praestare omnino non possumus. Ars autem ista nulla alia est nisi Logica . Quod si haec ita sunt, jam cons at in erudiendis ingeniis ad Scientias nullo modo Mathessin esse Logicae antes rendam. Huic ergo dandae sunt primae partes in eo impedimento auferendo, quod consistere diximus in virium imbecillitate &O 1 lumi-

105쪽

Iuminis defectione. Cum autem hoc luminis ac virium incrementum sit quaedam mentis eXpolitio & exacuitio, palam fit, & ad acuendas dc ad instituendas mentes ad Scientias, Mathematicas disciplinas non esse prae omnibuS commodiores & aptioreS.

II. Haec & alia hujusmodi, plures

forsan pluribus: contra quos ausim ego asserere, de ad impedimentum modo memoratum auferendum, & ad dirigem das operationes intellectus, dc consequenter ad erudienda ingenia ad Scientias, Mathematicas disciplinas esse Logica commodiores dc aptiores. Audentem facit Augustinus alter pugilum, quibus Pugnam commisimus, strenuissimus siquis alius . Hic, quamquam plurimum utilem Theologo Dialecticam commemdet, sensit nihilominus potiores esse partes virium intellectus in cognoscendis iis, quae per regulas dc praecepta Diale m-ca docentur: quidquid sit postea, an regulas ipsas dc caussas, rationesve rogulain

106쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. VII. Ioy

gularum cognoscat: unde citius & clarius ingeniosi percipient consequens, evempli caussa, esse cum antecedenti comneXum, quam capiant regulas, legesque connexionis. sed audiamus ipsum iam Etum Doctorem 'Τ: Quamquam plerumque accidat, ut facilius homines res eas assequam tur, propter quas assequendas inta discuntur, quam talium praeceptorum c Dialecticorum θ

οοδεῆ as D spinosi mas disciplinas: tam .

quam fi quispiam dare volens praecepta ambulandi , moneat non esse levandum pedem poneriorem, nisi cum posueris priorem s deinde minutatim quemadmodum articulorum D poplitum cardines oporteat movere, describat svera enim dicit, nec aliter ambulari poteB: sed fiscilius homines hoc faciendo ambulant,

quam animadvertunt cum faciunt, aut intelligunt cum audiunt: qui autem ambulare non possum, multo minus ea curaui, quae nec experiendo possum attendere . Ita plerumque citius ingeniosus videt, non esse ratam conclusissem, quam praecepta ejus capiat:

ca lib. de D I. Christi cap. 37.

107쪽

piat: tardus autem non eam videt , sed multo minus quod de ea praecipitur . Haec

sanctus Doctor, loquens sine dubio de

Vera , eaque optima Logica ', quod Verba ipsa palam faciunt: & evinci praeterea potest; quoniam August ino visum est , ea , quae per artes seu Scientias administras traduntur, eXpeditius addisci exercitatione dc usu , quam artis regulis & institutis . Si, inquit agens de eloquentia , acutum Ss fervens adst imgenium, facilius actaeret eloquentia legentibus V audientibus eloquentes , quam eloquentiae praecepta sectantibus ... si autem tale desit ingenium; nec illa Rhetorica praecepta capium tur , nec, si magno labore inculcata quantulicumque ex parte capiantur, aliquid prosunt.

Quid quod ita fieri ipsis quoque experimur exemplis P dicam fine praeceptis Rhetoricis novimus plures eloquemiores plurimis, qui illa didicerunt: fine lectis vero Π auditis eloquentium disputationibus, vel dictionibus nem,nem . & alia ibi addit in hanc rem . Quod

108쪽

Ao TAEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII. I 1 1

si consuetudo dc eXercitatio dicendi tantum potest, juxta August inum, ut facilius nos ad copiose, ornateque, atque apte dicendum instituat; multo magis usus &exercitatio ratiocinandi dcc. id poterit, ut facilius recte ratiocinari dcc. discamus. Nam philosophantes non oportet tam multa observare dc caVere, quae caVere& observare Oratorem necesse est . Rogulae bene arguendi, eXempli caussa, semper eaedem sunt, nec loci aut temporis , similibusque circumstantiis Varian. tur . At quae decent hunc locum , de hos auditores, alii loco, aliisque auditoribus nequaquam congruent. Ρroptem ea ut aliquis Orator sit, non solum dicat oportet composite ornateque, sed etiam prudenter, ut artis magistri concordi sententia monent Haec addere Volui, ut occurrerem Bartholomaeo Amico , qui relatam Augustini auctoritatem sibi objiciens, explicat , quod

109쪽

sanctus Doctor loquatur de Logica sophistica, aut de sophisticae usu , aut de dialectica tradente plura praecepta , quam par sit. Sed quia asserta a Magistro nostro forte leget aliquis, cui ea

obscuriora videri possunt, aut minus comsona veritati, iccirco, non ut ego CViΠ-cam Mathesim in dirigendis operationibus intellectus facilitate praestare Logicae pugnandi enim partes, & Vincendi gloria Augustino debentur , sed ut palam faciam quanto jure pugil noster Vbistor censeri debeat, aliqua adjungam. III. Duplex est amussis, ad quam

exigimus operationes intellectus. Prima est lumen a natura nobis insitum, ita Vivum, ut operari nos faciat ; ita clarum, ut ejus operationis, quam effecerimus, rectitudinem seu constantiam cum recta ratione dilucide manifestet. vocari solet Logica naturalis. Atque ea est, qua cognoscimus, nos bene oporatos fuisse praescindendo, abstrahendo formaliter, universaliter, comparando &c.

quam

110쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII. I 1 3

quamvis nullis praeceptis ad praescindendum simus instituti. Altera amussis consistit in regulis & praeceptis, docentibus& praefinientibus qualis debeat esse operatio , ut recta sit. Regulae hujusmodi non inventae quidem sunt ab hominibus , sed tantum animadversae, ut optime monuit Augustinus tum in unum velut corpus, coactae & ordine dispositae in artis formam, & appellatae Logica artificialis . Utraque amus sis mensura sane est operandi recta decerta: sed praecepta hoc habent amplius Prae lumine, quod semper eadem sunt di immutabilia 3, atque insuper, non s Ium securam reddunt mentem, se bene

de apprehensis judicasse, & collegisse ex

iudicatis; verum etiam docent caussam, Ob quam bene judicaverit dcc. de suggerit quo modo alios de eadem rectitudine certiores faciamus. At lumen non semper simili splendore Valet Vigetque i,

imo subinde languescit, ut ViX aliquando Ρ sublu.

SEARCH

MENU NAVIGATION