Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

- DE MATREMAT. DISCIPLINAR.

petum sustinere possunt, imo de rejice. re, Aristotelem & D. Thomam. Hi

majorem partem hujus pugnae pugnabunt, reliquam strenuissimus alius pugil conficiet, & universam Victoriam complebit . Meae partes fuerint tantum proposuisse Thesim, hoc est signum dedisse. Sed primo suppono, omnes Scientias, quae litem intendere possunt, quatuor generibus comprehendi: sunt autem , Physica , Metaphysica , Moralis,& Logica. Medicinam modo possumus cum Physica, & Jurisprudentiam cum

Philosophia morum confundere. Tum ita dicimus: Illa Scientia apte instruit& acuit ingenia ad Scientias, quae cemtissima cum sit, est etiam simul facilior. Certitudinis utique ratio habenda est: interest enim plurimum quibus primo instituas; nam verum omnino illud, quo semel es imbuta recens , servabit odorem Tesa diu ; atque adeo jure optimo Scientia, qua primo mentes eXcoluntur libe-

92쪽

AD THEOLOGIAM UTILITA'E. CAP. VI.

libera esse debet ab opinionibus, dc voritates proponere certissimas . De facilitate, res adeo clara est , ut nihil dico re oporteat. Sed Mathematicis disciplinis utrumque prae ceteris Scientiis con-Venit . Nihil hic amplius ego, sed D. Thomas . Solus , inquit D. Thomas referens verba Ρtolemaei in principio Almagesti, & sententiam approbanS, solus Mathematicus inquisitionis Armam Bibilemque fidem intendentibus dabit, velut ubique demon strationes per indubitabiles rationes manifectans . Et ibidem ad primum. Quamvis in qualibet Scientia, disciplina hoc est: processus ad certam cognitionem perducens accipiatur, tamen in Mathematicis facilius V certius - Deinde comparando nostras Scientias primo Ρhysicae ;Scientiae naturales , ait D. Thomas d moinrant infirmius. Et citato articulo super Boethium de Trinitate, Ex hoe quod consideratio naturalis es circa materiam, a pluribus dependet, scilicet a consideratione

93쪽

DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

matertile D' formae, Π dispositionum materialium , V proprietatum , consequum tur formam tu materia ; ubicumque autem ad aliquid cognoscendum oportet cousiderare plura, dificilior es cognitio. Et ibidem quam Dis naturalia sensui subjaceant, non tamen, propter sui suxibilitatem, habent magnam ce titudinem , scut habent Mathematica, quae sunt extra motum secundum esse Item comparans nostras disciplinas

Ρhysicae & Metaphysicae inquit'; -- tbematica autem ipsa sub seniu cadunt, D imaginationi subjacent, ut linea, figura , numerus V bubusmodi s V ideo intellectus hi

manus a phantasmatibus accipiens, facilius eorum cognitionem accipit, V certius, quam intelligentiae alicujus , vel etiam quidditatem

subctantiae potentiam V actum , Π bH modi : D sic patet quod Mathematica confideratio es facilior D certior quam naturalis D Theologica , D multo plusquam aliae

Scientiae operativae s D ideo ipsa maxime dicitur disciplinabiliter procedere. . . non quia ipsa

94쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. n. 9 7

ipso solo discipisnabiliter procedat, sed quia

ei praecipue competit. Haec quantum ad comparationem nostrarum disciplinarum cum Physica & Μetaphysica . II. Conferendo eas cum Morali, hanc difficiliorem esse & minus certam asserit praecipue primo Ethic. lecto. g. quo in loco Philosophus , juXta Versio nem Bernardi Feliciani, ita inquit: que hinc fit, ut Iasenis auditor civilis idoneus esse nou possit: quippe cum imperitus actionum vitae sit, ex quibus V de quibus rationes consiciuntur. In quem locum sic Doctor Angelicus . Τ ullus potes bene judicare, nisi ea, quae

novit , omnis autem auditor oportet, quod bene judicet de iis, quae audit, ut scilicet bene dicta percipiat, nou autem ea, quae male dicuntur; ergo oportet quod nullus sit auditor conveniens,nis habeat aliquam notitiam eorum, quae debet audire. Sed juvenis non habet notitiam eorum,

quae pertinent ad Scientiam moralem, quae mirim cognoscuntur per experientiam; Iuvenis autem es inexpertus operationum humanae vitae propter temporis brevitatem, V tamen rationeSN morin

95쪽

moralis Scientiae procedunt ex iis, quae pertinent ad actus humanae vitae, Si etiam sunt de iis . Sed longe clarius in 6. Ethic. Ibi cap. g. juxta laudatam versionem, inquit Philosophus. Hujus autem rei prudentiam esse circa bonum proprium, seu circa singularia) indicium quoque illud eB, quod Juvenes licet Geometrici s Mathematici, atque in ej

modi rebus sapientes evadam, prudentes timen evadere non videmur. Et paucis imterjectis: nam illud etiam consideratione duegnum videtur, quid sit, quod puer fieri Mittimaticus potes, sapiens aut naturalis non

potes . Au quia illa per abfractionem sunt,

horum autem principia ab experientia sumum tur , Π baeo non credunt quidem divenes,

sed disunt: illorum unumquodque quid fit obscurum e i R In quae loca sic D. Thoemas . Dicit ergo primo, quod signum ejus, quod supra dictum ect, scilicet quod prudemtia non fit solum circa universalia, sed etiam circa particularia, es, quia Puvenes sunt Geometrici Si' disciplinati, ides in scientiis disciplinalibus, Me Mathematicis docti, StAunt

96쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VI.

fiunt sapientes in talibus , ides ad persectionem ictarum scientiarum pertingentes, non autem videtur quod venis flat prudens s cmjus causa ect, quia prudentia ect circa singularia , quae fiunt nobis cognita per experientiam ; Pumenis autem non poteA esse empertus , quia ad experientiam requiritur multitudo temporis. Deinde in aliam parti

culam textus Philosophi, Angelicus Doector sic loquitur. Momet circa hoc qua sionem, scilicet quare puer potes feri Mithematicus , non autem potes seri sapiens, ides Metaphisicus vel Phisicus , idect naturilis . Ad hoc respondet Pbilosophus , quia

haee quidem, scilices Mathematicalia, cognoscuntur per actractionem a sensibilibus, quorum es experientia ; D ideo ad cognoscendum talia non requiritur temporis multitudo: sed principia naturalia, quae non sunt Asracta a sensibilibus, per experientiam confiderantur, ad quam requiritur temporis multitudo. Quam tum autem ad sapientiam, subjungit, quod penes sapientialia quidem, scilicet Metaphsicalia, non credunt, ides non attingunt mente,

97쪽

Iicet dicant ore, sed circa Mathematica non est immanifestum quod quid est , quia rationes Mathematicarum sunt rerum ima. ginabilium , sapientialia autem sunt pure imtelligibilia s Iuvenes autem de facili capere possunt ea, quae sub imaginatione cadunt, sed ad illo quae excedunt sensum Di imaginationem

nω attingunt mente, quia nondum habent intellectum exercitatum ad tales considerationes , tum propter parmiarem temporis , tum prinpter plurimas mutatimra naturae.

Erit ergo, sequitur S. Doctor congruus ordo addiscendi, ut primo quidem pueri Logicalibus infruamur, quia Logica docet modum scitius Philosophiae: secundo autem isstruendi sunt in Mathematicis , quae nec experientia indue gens, nec imaginationem transcendunt: tertio autem in naturalibus, quae etsi non excedunt sensum V imaginationem, requirum tamen experientiam: quarto in moralibus, quae r quirum experientiam V animum a passisnilius liberum .' quinto autem in sapientialibus V dbrinis, quae transcendunt imaginationem, Urequirunt validum intellectum.

98쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. VI. Ior

III. Quibus ultimis Verbis CX trema pars Thesis aperte satis asseritur. Cum enim amrmamus Mathematicas prae qui, busve aliis Scientiis apte instituere mentem ad rationes omni materia expertes percipiendas, illud idem penitus dicimus, quod S. Doctor. Qui licet hanc nostra. rum praestantiam & excellentiam ad hujusmodi institutionis genus eXpressa comparatione cum aliis disciplinis non eX-plicet, sicut nos fecimus; eam tamen

Mathesi adjudicasse dubitabit nemo, qui S. Magistri stilum in docendo noverit,& librum, in quo id docet, aestimabit. Nempe D. Thomas, ut solent sapientissimi Scholarum proceres, cum aliquid

disserte assirmat, illud unum, non Vero aliud diversum , verum esse contendit. Itaque si enumeratis omnibus Sciem ttis, Mathematicam ante alias Scientias addiscendam statuit, professio mens ejus est , hunc solum, & non alium, esse Congruum ordinem progrediendi addi.

scendo; quod idem est ac dicere, Mathesin

99쪽

thesin prae ceteris Scientiis apte & a posite insti tuere mentem ad rationes omni materia eX pertes percipiendas. Adde , S. Doctorem hoc afferre in lectionibus ethicis, opuS, ut Vere censuit eruditus Scriptor , auro contra aestimandum, & quo vix ullum hoc tempore absolutius exstat. Non igitur dubitandum, quin, ut proXime positam, ita &istam Thesis partem S. Magister non

asserat.

IV. Neque hic ego quidquam, postquam pugiles, quibus pugnandi cura commissa est, vidioriam fecerunt, addere audeam quasi pugnans: at quasi plaudens victoribus dicam : jure optimo sta, tui illum ordinem addiscendi, tamquam congruentiorem. Quandoquidem si a Physica res tantum prorsus sensibiles, &materia concretas Versante , ad omnino insensibiles & materia eXpertes transit, re nitaris, senties profecto te abstrahi

& abripi quasi violenter; & dum illas

100쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. H. '

inusitatas & fulgidissimas mente agitas, Verendum est, ne in primis aggressionibus attonitus dc allucinatus celsitate &splendore rationum, qualis qui terras despexit ab aethere summo, incertus intelligendo vacilles; quod multis contigisse compertum habeo. Quare Physi. Ca inepta ob humilitatem est ad illuc

commode perducendum.

Metaphysica vero & Μoralis ob

excelsitatem & ipsae non aptae: quippe eodem ordine graduque locantur, in quo sunt res & rationes ab omni materia abstrahentes; unde potius eXposcunt disciplinas doctrinasque praeparantes ingenia, quam ut ipsae ea ad hujusmodi arduum difficilemque ascensum gradus parare possint. Valet quidem Me. taphysica ob quamdam societatem viciniae, & assinitatem abstractionis si vera docent de duplici genere abstractionis ab omni materia quidam magni noeminis Theologi admovere mentem ad

SEARCH

MENU NAVIGATION