장음표시 사용
131쪽
Arithmetica; & non raro tractat de quantitate virtutis: tum Vero eadem Theoremata, quae obtinent in Mathe. maticis, obtinent etiam in Theologicis. Verum haec exemplis melius dc apertius, quam ratione ulla Vera esse evincemus; videri enim possunt obscuriora sine appositione exemplorum.
Ad interpretandam Scripturam necessaria A. rithmetica I. ideo a Patribus commendata H. exempla ex Augustino m. necessaria B Geometria, aliaeque disciplinae IV. exempla utilitatis Geographiae V. adhortatio ad loca Mathematica Scripturarum colligenda VI. I. ED me aggredientem afferre ino particulari loca aliqua Scripturae Mathematicas res continentia, quasi Prinpositi poenitet: tam multa enim sese offerunt, ut multitudine turbent, imo Obruant. Quis enumerare potest ea sola, in
132쪽
in quibus numerorum ratio habetur Unus, terrestris Paradisi fons; Angeli Sodomam ingressi, duo; qui Abrahae sese
visendos obtulerunt, tres; a fonte Paradisi manabant flumina, quatuor; Talemta credita famulo a Domino longe proeficiscente, quinque; spatia temporum, quibus exprimitur conditus formatusque mundus, seX. Haec pauca, ut menti
currunt, memoramus: cetera animassiverti possunt passim in Scripturis sanctis ; quorum nullum nec mysterio, nec plurima & sapientissima ratione Vacat. Nam Deus semper altissimo consilio, ut in pondere & mensura, sic etiam innumero omnia facit. Non ergo unus est fons Paradisi, quia duo esse non possent, nec quatuor inde flumina, quasi tria vel quinque non possent ab eo effluere; sed tot, nec plura, nec Pau'ciora esse haec debuerunt, quia unitatis & quaternarii ratio, & affectiones fonti & fluvii illis congruebant. Nam Que ego certissime credendum puto,
133쪽
Deum decernentem quatuor flumina Pa. radisi, respexisse ad naturam, di ad assectiones quaternarii in abstracto: nu. meros enim in abstracto, priores esse concretis, sapientes Omnes norunt; ideo. que decrevisse illa esse quatuor, quia asseetiones ejusdem numeri peroptime congruebant conditioni rei numeratae. Hujus sententiae auctorem habeo Augustinum dicentem Ni erus senarius perfectus ect , sed non ideo perfectus, quia Deus in eo fecit mundum, verum ideo Deus in illo mundum fecit , quia perfectus es: Sic sanctus Dodi or, & idem de qua, cumque alia numeri specie dicendum. II. Iure igitur laudatus sanctus Ρωter lib. a. de Doct. Christiana cap. I 6. Et alibi, studioso sacrarum Scripturarum commendat Scientiam numerorum: ait enim: Numerorum etiam imperitia multa
facit non intelligi translate ac insice posita in Scripturis: ingenium quippe, ut sta dicam, ira nuum , non potest non moveri , quid Abi uelit , quod
134쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. X.
draginta diebus jejunaverunt, actionis Auratus quidam nodus, nisi hujus numeri cognitione V confideratione non solvitur. Idem senserat Clemens Alexandrinus allato exemplo de ter centum vernaculis, quibus Abraham hostes aggressus, plurim S ein
rum fudit; circa quem numerum acute philosophatur: in quem locum Gentianus Hervetus alia eXempla accumulat. Haec est quoque sententia D. Hieronymi & possumus dicere omnium Patrum & Interpretum, quos Videre P terit Lector, si lubet, apud Petrum Bongum , & Hieronymum Lauretum nobis satis est referre Verba sanctissimi ac doctissimi Bonaventurae, qui pluribus in locis scientiam numerorum extollit, & tamquam utilem sacro Interpreti commendat, praecipue autem Sermone . in Hexamer. haec habet. Hae Scientiae Mathematicae
135쪽
disponunt ad intellectum Scripturae, ut patet de numeris perfectis, excrescentibus, Et dim, nutis , ut patet de perfectione Senarii. Sic Sanctus Bonaventura loco citato, ubi addit etiam aliqua de numero cubo . III. Quoniam autem exempla magis valent ad ostendendum usum Arithmeti. cae in reserandis mysteriis, ex Augustino paucis hanc Scientiae hujus utilitatem evincamus. EXempla autem breviter, &more potius analystarum CXponemus.
Sit haec Thesis: Numerus quinquaginta est numerus gratiae & donorum. ostenditur sic: Numerus 7. est numerus purgationis & remissionis ε, hinc septimo anno fiebant remissiones , leprosus mundandus sanguine passeris aspergebatur septies'; annus Sabbaticus singulis revolutis septenniis recurrebat Naaman sanandus jussus lavari septies Quadratum septennarii hoc est q. est numerus consummatae & persectae remissio-
136쪽
AD TAEOLOGIAΜ UTILITATE. CAP. X.
missionis & purgationis . Animae itaque complete purgatae siquid addas, quid addes nisi gratiam & dona 8 Adde ergo unum ipsi 9. fiet so. Igitur
quinquaginta, numerus est gratiae & do. norum. Quare sapientissime Deus misit quinquagesimo die Spiritum iam Etum, Spiritum donorum & gratiae. M. Vides hic adhibitam additionem & mul. tiplicationem . Ecce adhibita subtractio. Mystorium: Numerus 38. est numerus defectus& infirmitatis ostenditur: numeruS o. est numerus operis perfecti, seu perfectionis operis, ideo Moysis λ &Christi 'in jejunium o. diebus continua tur ; Christus quadragesimo die post resurrectionem, tamquam perfectis hic
omnibus, ascendit in caelum &c. numerus Vero Σ. est numerus duorum praeceptorum caritatis, quorum adimpletione opus omne perficitur hi, : de-S a trahe
137쪽
trahe horum exequutionem ab operibus hominum, nihil superest nisi imperfectio & defeetus; at detractiS 2. a o. relinquitur 38. Igitur numerus 38. est numerus imperfectionis & defectus.
En quoque regula aurea, qua utitur ipse Spiritus sanctus: Ut dies ad annum , sic summa dierum, quibus consi. derastis Terram, ad annos quibus filii vestri vagi erunt per desertum: sed
dies illi fuerunt o. ergo 4o. anniS Der
desertum &c. E haec sat . sint.
plura volet, adeat SS. ΡΡ., Augustinum praesertim , in quo frequentissimae sunt hujus generis interpretationes. Scio il-Ias a quibusdam parvi fieri, ab aliquibus etram irrideri. Joannes Le Clere , qui sub nomine Ρhereponi anirnadversiones in Augustinum edidit, sanctum Doct rem sugillat, quia mysteria inveniat innumero senario, in quo Deus condidit mundum; ik id magna ratione facere sibi visus est, quoniam, inquit, si octo diebus
138쪽
diebus mundus formatus esset, Augustinus in octavario etiam mysteria invenisset. Ridicule . ita est profecto ; si universi opificium perfectum esset centum vel mille diebus, procul dubio sapientissimus opifex non sine magno comsilio tot dierum numero opus suum complevisset; & affectiones propriae eorumdem numerorum apprime congruerent rei faetae. Augustinus vero numeri centenarii mysteria aperiens, non ea finxisset cerebro, ut ajunt, suo, sed in- existentia & latentia reperisset & detexisset. Non ergo idem Augustinus, neque alius quisque Arithmeticam adhibens ad referenda Scripturarum myste-
Tia , inepta ac puerilia sequitur, & sibi somnia fingit: sed partem aliquam divinorum consiliorum detegit, & intuetur. Ad sarum rerum enim, ait toties laudatus Augustinus cnempe quod Deus fit omnipotens, Si tamen tanta mala flant f qua
139쪽
hujusmodi eognitionem nemo aspirare debet sine illa quasi duplici via, bonae disputationis quae est Logica Si potentiae numerorum quae est Arithmetica . hoc de ista Sciem tia nostri Magistri judicium . IV. Qui par quoque tulisset de Geo. metria , ait Torrensis'); quin forsan tulit. Utinam haberemus libros Geometriae , quos se scripsisse commemo. rat . Sed quid desideramus auctor,tates, ubi res per se liquet. Idem Deus,
qui creavit res in numero, creavit etiam in mensura ; sicut ergo numerus mysterio non Vacat, ita neque mensura. Ut,
te ergo sacro Interpreti cognoscere Quadrati affectiones, cum Rationale memsuram habuerit palmi tam in longitudine , quam in latitudine ; utile cognoscere Cubum, quum Altare Thymiamatis habuerit cubitum longitudinis & latitudinis Idem dic de multis aliis Geometricis, idem de Mechanicis, quia
140쪽
Deus omnia perinde fecit in pondere ;idem de Astronomicis & Μusicis ', uno Verbo, idem de omnibus disciplinis, quorum aliqua eXempla legas apud Augustinum de Doct. Christiana lib. a. cap. I s. & I6. Duo tantum afferemus ad ostendendam utilitatem Geographiae. V. Isaiae c. 49. V. Ia. juXta editionem vulgatam legitur: Ecce si de Amge venient, ecce illi ab aqui ne D miri , si de terra aus is s alii legunt Ecce icti e longe venient, D ecce illi ab aquilone occasu , D si de terra Sinaeorum s quasi dicat Ρropheta, inquit Me nochius ex omni plaga & regione
ad Ecclesiam confluent. Peroptime; nam aquilonem diserte exprimit utraque lectio; occasum, quem nominat altera Versio, vulgata satis innuit, dum ait Demari: meridiem, seu austrum Vulgata eXPresse ponit, quam mundi plagam indicat altera versio illis verbis de terra Sinaeorum . Haec enim est Pelusium & Aegy'