Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

resolvere possumus: & iccirco ad mentis operationes dirigendas usu ac frequen. tatione sui, valent plurimum ' Mathematicae disciplinae. Nolim tamen aliquis putet, me pamvifacere artem Dialecticam, dc regulas Logicae. Imo magnifacio, & quoscumque futuros Theologos hortor, ac Velim impense illi operam darent. Maxime siquidem juvat non solum evidemter cognoscere bonam esse consequemtiam, Verum etiam posse afferre causiam& demonstrationem cur bona sit. Sed

his hadtenus allatis haec duo contendo: Primum, Mathesin aptissimam esse ad fovendam ac illustrandam ut ita loquar Logicam naturalem, ita ut intelle stus bene operari addiscat, dc usu de habitu quodam sciat, se recte apprehendi Lia , ratiocinatum fuisse dcc. Deinde id conficere intendo ex auetoritate Augustini, quod hoc loco est concludendum potissime: nempe in hoc munere dirigendi operationes mentis Mathemati.

122쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII. I as

cas disciplinas praestare ipsi i Logicae ;quippe quae & ingeniosum faciant distentem, & lumen intellectus foveant atque augeant ac stabile reddant coimmodius & facilius, quam Logica , si Verum est, quod homines plerumque fac, lius vident rectitudinem judicii aut ratiocinii, quam praecepta talium redi itindinum; & quod ingeniosus citius videt, non esse . ratam Conclusionem , quam Praecepta, ejus capiat, uta asserit Augustinus . A quo si quis dissentiendum esse putet: ipse Videat: ego Vero, tanti apud me valet ejus auctoritas, ut in ea certe persuasione, quam duxeram ab ini. tio, permanere velim, scilicet eo duce in hac controversia me esse adeptum victoriam. Cλ

123쪽

thesis Theologo suggerit inmumenta sciem di, Anah sim, Analogiam, Calculationem LV Methodum uI. EX e fontibus duximus utilitates o Mathematicarum disciplinarum

ad res Theologicas ε, ac de purgatione animi mentisque exacuitione & directio. ne, quibus Theologum juvant, satis ut arbitror dictum est. Reliquae sunt duae parteS, quarum altera in ministerio &servitio quodam propiori constituitur, altera in commercio, seu participationerationum. In hoc capite id mihi sumo, Mathesim suggerere Theologo moedos aliquos & ins frumenta, quibus res divinas verset, ut decet Doctorem; quod

paucissimis ut evincam, revocet Lector in mentem , animadvertatque, quanam ratione Logica dicatur Theologis Theologiaeque utilis: nimirum quia docet internoscere propositiones , ut Verum

earum

124쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP.VIII.

earum sensum assequamur, statuit leges arguendi, artem exponit eXaminandi aDgumenta , dc potissimum Syllogismos ;tum ut recte colligamus, tum ut di. gnoscamus ratiocinationes sophisticas; adique alia hujusmodi quamplura. intellectus enim his generalibus praeceptis imbutus novit recte enunciare, ratiocina ri δα. de ob id Logica est Theologo perutilis. Sed Mathesis aliqua hujus generis praestat . Docet Aristoteles in problematis determinandis, maximi usus esse analysim , dc analogiam. optime sane: nam in cognitionem ignoti nos ducit, inter cetera aut ratio ab intrin- secis principiis petita, aut similitudo , seu proportio; quorum illud analysi, hoc analogismo conficitur . Est praeterea quandoque in Scientiis non modicus usus calculationis , ut infra amplius explicabitur: tum scilicet, quando eXmultis quantis, aut summam colligere oportet, aut est detrahendum unum ab alio

125쪽

118 MATHEMAT. DISCIPLINA .

alio &c. Nulla Scientia, si nostram excipias , de analogia, analysi, & calculmtione tractat. Fateor, non omnes analogismos de .rebus . quantis recte conclindentes , recte perinde concludere de rationibus aliorum generum. Fateor item, regulas analysis Mathematicae non habere omnes locum, & Vim eamdem inresolutione problematum Theologicorum,& idem dicam de calculatione: sed non Propterea neganda est utilitas horum modorum sciendi etiam in Theologia. Non oportet hoc loco pluribus prose. qui id, quod eXemplis infra eVincemuS. Si vero ita est, prosecto Mathesis, tamquam nobilis administra, plurimum prodest Theologo. II. Ρrodest praeterea egregia illa, nec satis umquam laudata methodo, ita ejus propria, ut passim Mathematica vocitetur. Nulla quidem illius praecepta generalia ponit Mathesis, sed eam tamen docet praxi perpetua. Quid autem interest, usu discas, an praeceptis p

126쪽

AD TAEOLOGIAM UTIL TATE . CAp. VIII. 1 rq

non enim omnia, ut optime advertit

Philosophus , addiscuntur audiendo, sed multa etiam assuescendo . Eius o dinis caussa emunistissimae naris de judicii vir sui laudatur Quintilianus I ncensuit, Geometriam habere magnam cum

arte oratoria cognationem. yam enim ,

inquit, primum ordo es Geometriae necessi. rius, nonne V eloquentia Z Sed forte, nocessarius magis, dicam ego, Theologiae. Notum est quantum conserat addiscem tibus, ipsique veritati claram in lucem mducendae, ab accuratis definitionibus, &certissimis axiomatibus exordiri , nihil Praesupponere incertum, aut non Proehatum , nihil probare nisi ex antea os. tensis. Certa haec & expedita via ibius randi intellectum, & verum Vest, gandi& assequendi: Methodus optima , ut ait Aristoteles exquisita ab iis, qui pollent bonitate intellectus iudicantis, &rationis inquirentis. Pauci huic semitae, nisi forte aliquis Mathematicarum gna-R ruS,

127쪽

rus, insistit. Quamquam eam Aristo. teles pluribus & commendet , & doeceat . Scio, Mathematicam acribologiam in omnibus Scientiis tradendis aeque ac in nostris disciplinis observari non posse. Nam aliquae admittunt certitudinem tantum moralem, aliae nihil supponere debent, sed probare omnia. At lain danda nihilominus maxime diligentia eorum, qui in Philosophicis & Theologi cis conati sunt imitari methodum Ma. thematicam, aptam afferre cuilibet rei, quod suum est aperte dc clare: nempe rebus veris certitudinem , verisimilibus probabilitatem, omnibus lucem . Ob quam solam, quando alia quaecumque deessent, viri doctissimi Mathematica. rum studium commendant. Ego vero potissimum daturo operam Theologiae hoc dictum velim . cunctae res dissiciles, sed Theologicae ob summam altitudinem dissicillimae : cunctae utiles coegnitu, sed Theologicae ob aeternum

128쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. I.

beatumque finem, quem spe stant omnium utilissimae. Methodus ergo optima in eis tractandis accurate quaerenda& tenenda ; atque adeo Mathematicae disciplinae, quae talem methodum Pram monstrant, sicut etiam ob instrumenta sciendi, quae suggerunt, Theologo utiles.

Mathematicas veritates aliquando Theologiam

Abi sumere , Si illis uti. Postremo, ut erat propositum, momstrandum est, Mathesim esse utilem Theologo, quia multa explicet &probet, a divina Scientia adscita & assumta ad res supernaturales dc divinas eXplicandas; qua ratione nostrae secubtates auferunt incommodum ignorati nis , & totam complent paediam Pra: Parantem . Sed accidit forsan incredibile multis, esse aliquod commercium rationum inter Theologiam & Matho R 1 matb

129쪽

maticam, quas putant distare inter se Plus, quam a nobis Garamantas & Indos, & penitus toto divisos orbe Britannos. Attentius tamen inspicientibus aliter esse fiet evidens. Sed primo distin. guendae sunt tres Veluti Theologiae. Est enim quae sacras Scripturas intem pretatur & exponit, ideo dicta expossetiva . Est Dogmatica , quae Veritates immediatae revelatas & definitas ab oppugnationibus liberat & tuetur. Et est speculatrix, non ita di ita, quasi in aliis nulla speculatione utamur; sed quia in ea frequentius, imo perpetuum sit speculandi exercitium, quo ex Veritatibus revelatis, tamquam eX principiis, colligimus ratiocinatione affectiones rerum divinarum, earumque modOS. Quamcumque harum consideremus, Videbimus unamquamque assumere rationes Mathematicas. Plusquam ceteras quidem Theologia expositiva: nam divina Scr, Plura continet rationes cujuscumque g.

neris, & pertinentes ad quamlibet Scientiam

130쪽

AD THEOLOGIAΜ UTILITATE. CAP. IX.

tiam. sunt Geometrica, ibi A. rithmetica, Musica, Astronomica, Geographica , quae nemo recte intelligat, nemo apte eXplicet, nisi versatus in Mathematicis; ibi sunt, inquam, posita se cundum veritatem. Ego enim firmissi.

me teneam non tantum ea, quae ad

fidem & mores, sed dc illa, quae ad disciplinas liberales pertinent, a prima Veritate per seipsam di stante & loquente exacta esse ad veritatis amussim . Quio quid Lansbergio aliisque visum fuerit. V. Libertum Fromondum contra Lans- bergium. Etiam ad dogmata Fidei dosendenda , ad veritatem Scripturae, ad Pontificis summi auctoritatem asserendam adhibeamus oportet quandoque Geometriam, saepe Chronologiam, & alias hujus generis disciplinas. Speculatrix Theologia advocat non semel, & ad

suum usum convertit res Mathematicas. Agit enim de proportione Geometrica de Arithme.

SEARCH

MENU NAVIGATION