Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

versans, & intuetur apertius, & ardentius amplectitur : quae non minori utilitate, quam Voluptate in Mathematicis invenimus. Sola praetica Geometria imnumera exempla suppeditat. Nobilem istam, ut loquitur Plutarchus in Marcello , atque gratam artem Eudoxus &Archytas indagare coeperunt, Geometriam expolientes: & problemata , quin rum eXPlicatio certa, Viaque scientiae procedens demonstratio non facile imVeniretur , eXemplis sensibilibus, instrumentisque absolverunt. Idem persuasit Archimedi Hiero, roganS, ut Geometriam ab iis, quae sola intelligentia percipiuntur , ad res sensibiles quodammodo converteret: quod ille ingeniorum apex perfecit, summa aliquando admiratione civium, diu Vero utilitate Patriae , ut narrat Plutarchus loco lauda. to . Ρlato assuetus suarum idearum contemplationi , id ferebat indigne ; dolens his perdi, & corrumpi dignitatem Geometriae. Sed, pace summi Philosophi,

82쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. V.

non jure: nam omnes humanae Scientiae, omnesque cognitiones, nisi nostris usibus inserviant, pauci faciendae . Quid enim pretii est agro tantum floribus renidenti , ac frugibus ferendis inepto pSed haec alio pertinent. NOS Vero ponamus in laudibus Mathematicarum , quod earum Veritates, non paucae etiam sensu quodammodo percipi possint, &comprobari: quamquam non tamquam ab ultimo ac supremo judice : qua ratione & facilius intelliguntur, dc altius menti insident. Hisce de caussis nomen disciplinae Mathesis enim idem est: ac disciplina nostrae Scientiae tamquam sibi proprium jure quodammodo suo Vindicant, comsentientibus omnis aetatis Doctoribus. Non quasi facultates aliae nos non erudiant , sed quoniam nostrae in perdu- Cendo certa lege & progressu ad veritatem, Primas obtinent; quod adnotavit etiam D. Thomas infra referenduS . Aliam hujus appellationis rationem scio allari

83쪽

DE MATHEMAT. DIsCIPLINAR.

allatam ab Anatolio, de qua suo locos' Quae, si Vera sunt, ut sunt prosedio , constat ea pars Thesis, qua statuimus, Mathematicas disciplinas esse aptissimas ingeniis rudibus & obtusis instituendis& acuendis, etiamsi respiciamus intellectum inassuetum & ineXercitatum. X. Sequitur alia pars, in qua diximus, Mathesim praeter eXacuitionem, de qua hactenus diximus, adaptare memtem rebus Theologicis tractandis peculiari alia ratione. Consistit autem ratio ista in hoc, quod assuefacit intellestum ad speculationes, & propius admoevet rationibus altissimis, quas Theologia contemplatur. Primo siquidem sapientiores ultro fatentur, Theologiam versari circa res divinas, & circa eas, quae referuntur ad Deum inquisitione speculatrice , & ratiocinatione caussas analystice aperiente: quamobrem re

die concludunt, divinam Scientiam si

doctrinae finem attendamus) vel ada:

quate,

84쪽

AD NEOLOGIAM UTILITATE. CAP. V.

quate, Vel certe primo & potissimum, ad genus Scientiae specula tricis pertineret, in quo quidem genere omnibus aliis facultatibus longe supereminet. Oportet ergo intellei um ad Theologiam acicedentem assuetum esse acutis maximisque speculationibus, quam consuetudinem acquirit per Mathematicas appellatas a Philosopho maxime speculati. vas . Constat hoc ex dictis supra :neque enim ita egregie acuerent, nisi acri perscrutatione mentem eXercerent. Deinde quaenam speculatio attentior &subtilior ea, quam poscit Arithmetica, in qua si una unitas aciem mentis effugiat, omnis labor irritus cadit 8 Quamquam acrior adhuc Videtur ea, qua habitudines & proportionalitates expendimus. Acerrimam Vero analysiis eXposcit, ita ut fidenter dicere audeam, aliquam forte Scientiarum parem mentis attentionem & speculationem sibi poescere, nullam Vero majorem.

XI. Quod

85쪽

XI. Quod autem res Theologicae altissimae sint, postulat, ut intellectus ad eas accedat clarissimo splendori ferendo aptus. At nostrum animum, materia densa gravique obvolutum & obligatum , nisi sensim educas e tenebris, admotoque gradatim lumine illustres,

terrenas etiam rationes inspiciens caligat & allucinatur. Quid fiet ergo si

illi fulgentissimam lucem divinorum objicias p sane caecutientem penitus obca: cabis. Detergenda igitur caligo, & splendor leniter ac moderate immittendus, qualem solemus offerre diu versatis' in tenebris. Hoc aptissime Mathematicis emcies: quippe istae continent rationes medias, ut Vocabat Plato, inter senis bilia dc ideas, hoc est aeterna & diu, na . Scholae etiam conjunctis sententiis idem docent, dum dicunt Mathematicas ordine abstractionis esse medias; nam Physica abstrahit tantum a materia sim gulari, Mathematica a sensibili, Meta- physica Vero etiam ab intelligibili. Facit

86쪽

AD TAEOLOGIAM UTILITATE . CAP. V.

cit huc, quod Augustinus scribens ad

Memorium ait: Ea consideratio numerorum orationis ad musicam pertinentium

quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis hilariter se octendit sapientia . Assurgit ergo altius Mathesis ipsa materia , &ipsis sensibilibus, eoque gradu ad divina per ipsam conscendimus & accedi mus . Id vidit egregius Peripateticus Simplicius, censuitque has disciplinas in-Ventas , ut per illas anima trajiciatur a sensibus ad intellectualia . Confer huc auctoritates Philosophorum, relatas supra ; quibus adde has duas, utpote loeco magis proprio hic ponendas . Prima est Jo. Pici, Mathesi quidem minus aequo, sed testimonium inimici, a junt Iurisconsulti, in favorem fortius probat. Hic conclusione quarta de rebus Mathematicis , postquam sibi indulgens di-Xerat , S uecta Mathematicarum , si absintice accipiantur, intellectum non perficiunt,

subjungit, F, ut imagines accipiantur superio'

87쪽

rum, immediate nos ad intelligibilium specula

tionem ma ducunt. Altera auctoritas est D. Augustini, qui de quantitate animae cap. I s. ita loquitur: Hoc genus disciplinarum c Mathematicarum 9 exercet animum ad subtiliora cernenda, ne luce illorum repedicussus, Π sustinere non valens, in eas tenebras, quas fugere cupiebat, libenter refugiat. Doctrinae suae usum conjunxisse videri voluit idem S. Doctor. Edocens enim filiolum Adeodatum, animam non esse quantam quantitate molis, sed vim tutis , ut ingenium illud , acutissimum quidem natura, sed adhuc minime disciplinis excultum, ad rationem spiritus

cernendam eveheret, per res Mathematicas gradus fecit. Enitere, inquit, cogitare longitudinem, quae adhuc nullum lititudinem assumserit, quam vocamus lineam sCogita item latitudinem, ut cogitatione tua de altitudine nihil usurpes . Item intelligemtia comprehende punctum seu notam , medium Agurae tenentem , nullas habentem partes ,

quod

88쪽

AD NEOLOGIAM UTILITATE. CAP. V.

quod non omnino dividi queat 3 his propositis interrogat; umquamne oculis ictis corporeis, vel tale punctum, vel talem lineam, vel tilem latitudinem Didini R Omnino numquam, reponit Adeodatus: dilon enim sunt sa corporea nempe corpora acute illico August,

nuS: Oportet ergo animum, quo tomus illa incorporalia, corporeum , corpus non esse .

atque hisce veluti gradibus mentem discipuli ad spiritualia perducit . Circa quae duo animadvertere operaepretium est. Primum, haec Μathematica manu- ducere ad spiritualia, non quadam analogia & imagine confuse innuente, sed mirabili media via , exhibendo scilicet aliqua, quae quamvis non sint spiritus, non sunt tamen corpora, nempe Punctum, longitudinem &c. Alterum, Augustinum ad erudiendum filium elegisse res Mathematicas, non Vero ullas alias, quod casu fecisse doctissimum virum non est arbitrandum, sed quia cognoverit eas esse aptissimas ad acuenda α evehenda ad res spirituales ingenia M a prae

89쪽

prae omnibus, quae in hujusmodi usum adhiberi possunt l, quo probatur ultima pars nostrae Thesis. Sed quia in ea agitur de jure reliquarum Scientiarum super institutione ingeniorum, in qua dudum pro possessore se gerunt , imminuendo ; ne forte injuriam illis nos facere , Ob quam conquerantur, Videamur, caussa paullo fusius de accuratius est: agenda.

Mathesin in erudiendis ingemis praesare Phr. cae St Metaph cae I U Philosophiae morum II. V m iis praeparandis ad percipiendas rationes ab omni materia secretas III. auctoritate Arsotelis D D. Thmmae frmatur Π explicatur IV I Rat porro postrema pars The- sis : nullam scientiam ita commode & apposite erudire hebes , & inexercitatum ingenium , atque acuere ;neque illud aptius instituere ad res materia

90쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. VI.

ria penitus eXutas percipiendas, quales sunt Theologicae, ac faciat Mathesis. Qua Thesi proposita videor mihi videre confertum validissimum hostium agmen, pugnam minitantium, quantam forte numquam . Quippe acriter indignantur quamplures, quod eorum judicium ac morem contemnere Videar . Solent ibli , quos acuere & eXpolire, atque ad Theologiam instituere cogitant, COS CXercere aliis scientiis, magno conatu longoque temporis spatio , Mathematicis prorsus omissas tamquam ad id muneris ineptis. Scio nihil esse tam magna hominum auctoritate, atque antiqua opinione firmatum, quod momento ratiΟ-Πis urgente dejici non possit, nihil tam Obscurum & incredibile, quod non splendescat luce veritatis. At quis ego sum, aut quae in me est facultas, ut tantam lucem immittere possim, rationemVe ut oportet urgere Θ AIios pro isto necesse est advocem pugiles; de inveni quidem fortissimos duos, qui soli omnium in petum

SEARCH

MENU NAVIGATION