장음표시 사용
111쪽
subluceat , adumbraturque Vitiis quibusdam tenebrosis , quibus mens invalida deficit, ut loquitur Doctor noster. Comstantior ergo illa operationum mensura& aliquo modo certior & tutior. Sed alia facilitate & claritate instabilitatem compensat. Nam ut ratiocinationem , exempli caussa, bonam esse cognoscas eX regulis, oportet primo te regulas ipsas intelligere, quod leve non est , ut aiebat Augustinus; deinde actiones considerare cognitione reflexa, omnium scilicet difficillima; tum operationeS conferre praeceptis, & accurate perpendere, congruant ne, an secus. Nullo ho rum opus est, cum utimur lumine, quod seipso statim operationem rectam esse clarissime ostendit. Quare cognitio illa operosior, haec eXpeditior; quae optime expressit S. Doctor, cum diXit, Homines plerumque facilius assequi res crectum diues operationum P propter quas Dialectica praecepta discuntur, quam ipsa praecepta. IV. Ingens propterea utilitaS, mu
112쪽
AD TAEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII. D s
gnumque laboris compendium esset alere, & educare ipsum lumen, ita ut eodem semper Vigore, eademque luce claresceret, vicissitudinibus de defectionibus minime obnoxium. Profecto illa seu ars, seu Scientia , qua id fieret, commodius & facilius diceretur mentem instruere ad recte operandum, & actiones ejus parvo mentis ejusdem labore diri gere. Sed talem artem oporteret investigare & demonstrare Veritatem metho
do perfectissima, idest clara & facili;
sensim a notioribus ad ignotiora di dissiciliora, gradatimque progrediendo. Nempe ut infantibus nutrices solent minima mansa primum in os ingerere, tum eOS solidiori esca nutrire: sic illi lumini dobili offerendae primum definitiones apertae & Veritates cognitu non multum disficiles ac perspicuae demonstrationes, donec educatum ac firmum altiori & reconditiori veritati vestigandae & percipiendae fiat aptum. Hae & aliae huiusmodi, siquae sunt, conditiones debem Pa tur
113쪽
tur Scientiae naturalem Logicam se. venti & firmanti ε, & quae ideo possit dici commodius ac facilius, quam praecepta Logica, mentem in operando dirigere. At Disciplinae Mathematicae omnes conditiones recensitas, & alias huc facientes, si aliae sunt, profecto habent; unde his dantes operam dicuntur simul& Mathesi & Logicae incumbere
Nunquam censuissem me reperturum, qui hoc assumtum ultro non concederet . Nam Mathematicas inciperea facillimis, claras definitiones proponere , ratiocinationes perfectissimas conficere , & alia hujusmodi ad lumen naturale fovendum & firmandum aptissima, notius eXistimabam, quam ut a quoquam ratione utente in dubium vocari posset. Sed ita fit, ut ajebat ille, nihil est: tam clarum, quod ab omnibus admittatur. Bartholomaeus Amicus primo duorum ingentium Voluminum ,
quae scripsit in Logicam Aristotelis, asserit
114쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII. D
serit, frequentissime Mathematicos para- IogiZare . At imo experientia con lat ve ba ejus sunt tu nulla Scientia tot committi paralo'ismos, quot in Mathematicis Quem,
rogo, librum hujusce facultatis proferet, quem dabit ita ineptum Mathematico
rum Scriptorem, in quo tam frequem
tes paralogismi occurrant Z Ρanidis suffragium profecto . Ego Vero judicem , cui Amicus assurgat, Veriorem & aequiorem appello . Is est Ρetrus Fonseca inter primos Societatis Doctores, Vel fomte primus t, quippe qui celeberrimae hypothesis Scientiae mediae, ut fertur, iueri P praemonstrator. Hic autem de 1aostris disciplinis ita pronuntiat Dipnitates, etsi omnium Scientiarum demo rationibus vires subminiserent ἰ tamen in Mathsematicis, quae antiquiores videntur, D' in demonBrando feliciores sunt, nomen dignitatum acceperuret. At omnium infelicissimi habendi essent Mathematici , si ipsis saepius, quam aliarum facultatum cultoribu S
115쪽
bus falsitas supponeretur: nihil enim im felicius accidere potest perquirentibus Voritatem .
Scio, Mathematicos etiam, utpote homines, non semper collineare . Noatae controversiae inter Clavium dc Peletarium, Finaeum & Buteonem, Jacobum, Gregorium Scotum, & Hugenium. Sed quid haec pauca ad innumera, in quibus omnes consentiunt, convicti perfectissimis demonstrationibus p Sane Mathesis ea sola est disciplina, in qua afferuntur argumenta certissima, quae, ut loquitur Augustinus , non nisi impridentem habeant dubitationem. Quamobrem dubitare, quod in nostris Scientiis, &Methodus, & principia, & demonstra, tiones lumen a natura insitum nobis foveant, atque augeant, & naturalem Logicam fluxam alias & mancam si ment, & ad statum habitus perducant rationi adversum prorsus Videtur. V. Idem etiam eXperientia evincit. Nam
116쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII, I I '
Nam antequam Logica in artis formam exculta & redacta esset, inventi sunt non pauci beneficio Mathematum idonei ad omnes disciplinas, qui in altiori& reconditiori Philosophia immensos ct admirabiles progressus fecerunt. SO- Ius Plato siquis alius inter Ethnicos bene de rebus divinis philosophatus id evimcit : nam ille quidem aliquam Logicae Partem calluit, aliam invenit, sed totam artis peritiam tradunt solum novisse dc perfecisse Aristotelem qui etiam sibi ipsi hanc laudem tribuit Sed
cur antiquissimum memoro, recentissimos cum habeam, nostraeque aetatiS, ac viventes Θ Novi ego permultos, quos singulos possem digito monstrare & com- Pellare nomine proprio, a SummuliS, ut Vocant, iisque etiam brevissimis, nec satis bene expositis, nec perceptiS, tran sitisse ad quaestiones implexas valde perdissicilesque , in quibus scio, eosdem se& objiciendo & defendendo primis in
117쪽
gressionibns exercuisse, non levi ingenii ac doctrinae Logicae laude, eo quia informa arguebant & respondebant, nec tamen Logicae scientiam ullam tendibant . De me ipso test ari possum cum adolescens scholas ingressus cogerer disputare de natura Logicae, de habituum distinctione, ac de ente rationis, de distinctione inter gradus Metaphysicos, quaedam aliquando protulisse a graviss1-mis viris laudata ε, & certissime tamen conscius mihi sum, nihil a dogmatibus illis suppositionum, aequi pollentiarum, si gurarum &c. adjumenti retuli ne . Sed haec, dicet aliquis forsan & Vere, casu exciderunt. Audi Lector majora. Novi alios plures diu munus Doctoris &Regentis ut appellant gessisse , saepivique dissicultates perobscuras de rebus maximi momenti tum in Philosophia, tum in Theologia, & propugnasse de impugnasse acutissime , ita ut magno plausu doctissimorum Virorum laudem sibi meruerint. Et merebantur .
118쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. VII. 11 et
sane. Verum, illos eosdem caruisse Scientia Logica penitus de ea loquor, quae dirigit operationes intellectus, docetque scientifice recte apprehendere &c. nam quaesita illa de constituti o substantiae, de fundamenti & relationis distinctione,
de concursu praemissarum ad conclusionem M. numquam censuerim esse ali.
cujus' usus , ut judicemus , discurramus &c illos ; inquam . revera doctos prorsus caruisse Scientia Logica, scio tam certo, quam me Vi Vere , quippe qui vix illam partem, quam parvam Logicam appellant, semel attigerant; in qua nihil de ratione, aut arte abstrahendi, comparandi , judicandi dcc. deinde , quod majus est , eorum , quae audierant, dogmatum , rationem numquam noverant: didicerant quidem ut exemplo res manifestior fiat) meminerantque, minorem Syllogismi in prima figura constructi non posse esse negati. vam; sed hujus regulae rationem neque audierant, neque cogitarant umquam . Sic
119쪽
Sic eruditi illi, quos ego novi: quot vero alios ipsis similes facile est reperire Θ Jamdudum enim invaluit consuetudo tradendi Dialectica praecepta, nulla addita demonstratione. Quare id constat , quod mox dicebam, hos Scientia
Logica caruisse: at erant tamen egregie docti, norantque peroptime conclusiones usque ad prima principia resolve. re. Audivi aliquos his respondentes dicendo, tales Philosophos & Theologos esse scientes post erioristice sic loquuntur) non prioristice , quod tamen necessarium est ad perfectionem omnimodam Scientiae, ut certi simus de bonitate consequentiae, non opinione aut fide, sed evidentia domonstrationis, & Scientia. Ita aliqui acu. te satis. Sed ego numquam potui impetrare a me ipso, ut crederem tantos Viros ac ministros consequentiae bonitatem opinione tenuisse. Audiebam enim redarguentes eum , qui bonam illationem negasset ε, aut sibilis & irrisone excipientes , veluti naturalis lucis splendo.
120쪽
An ΤAEOLOGIAM UTILITATE. CAP. VII. I 23
rem non videntem aut iusta quadam ira commotos sentiebam, tamquam in hominem, qui pervicacia neget se Videre , quod non Videre non possit . Quamobrem censui potius, Doctores illos certos fuisse de bonitate consequentiae , Certitudine naturalis evidentiae :quam evidentiam effciebat in ipsis tu. men natura inditum, quod attenta &diutina consuetudine philosophandi a caliginibus liberum, consuetudo eadem probe Viribus auXerat ac firmaverat. Nam cognoscere bonitatem illationis
idem volo dictum de aliis operationibus intellectus non omnino, &solius artis est; sed potius naturae. Quae si ita sunt; aptissima censeri debet Mathematica philosophia ad naturalis L .gicae vim ac lucem roborandam; quandoquidem, ut supra diximus, clarissima axiomata ponit, & definitiones, ac PO-stulationes extra omnem controversiam
statuit, & conficit perspicuas demonstrationes, quas facile in prima principia αι resol-