장음표시 사용
151쪽
Doctori adeo probatum est, cubitum Adicae Noemicae seX Vulgares comprehendisse, ut contraria opinantes risu excipiendos putarit : sed tantum deridet opponentes non potuisse compingi Ancam tantae magnitudinis, cum sciant immensas Urbes fuisse constructas. Hoc ideo dicimus ne quis putet, noS recedere a magistro nostro, si amplectamur sententiam assignantem cubito longitudinem longe minorem. Credibilius est enim Moysen, eruditum omni sapientia Aegyptiorum , describendo Arcam , non aliis mensuris usum esse, quam usitatis apud Aegyptios, ideoque notissimis populo Hebraeo, in Aegypto a plurimis annis commoranti. Cubitus autem Aegyptius accipi potest ut aequalis sesquipedi Bononiensi; parum enim dis fert a pede Parisiensi pes Bononiensis,
quem ut notiorem nobis hic accipimus. Apelli itaque est respondendum, ut di- imus, ejusque audacissima temeritas Vora & manifesta ratione confundenda.
152쪽
At unde rationem hujusmodi habebimus
nisi ex Geometriap Haec ergo Theo. Iogo Dogmatico utilis , imo necessaria; sed rationem ipsam afferamus ex Joanne Buteone, qui geometrice demonstrat, posito cubito longitudine unius sesqui.
. pedis Parisiensis, Arcam Noe percommode capere & omnia animalia, & pabulum ad victum per annum integrum necessarium . En ratiocinii summa . III. Arca habet tres contignationes.
Longitudo cujuslibet est cubitorum 3 oo. Latitudo cubitorum so. Altitudo cum
tota Arcae sit cubitorum 3 Q. cubb. Io.Quare contignationis cujuslibet area est cubb. quadratorum Isooo. Quaelibet item Eontinet cubb. solidos Isoooo. Haec eX Geometria certissima sunt. Tum accipitur numerus quidam finitus animalium, quae, ob facilitatem ineundi calculum, Buteo reducit ad magnitudinem ovium, ct computat oves Σ3ao. additis ovibus destinatis in cibum carniVOrorum 36so.
fit summa ovium 397o. demus singulae V a ovi
153쪽
ovi spatium duorum cubitorum cum semisse; requiruntur ad omnium stabulationem cubiti quadrati I 'as. Erat autem tota area Isooo. ergo commode poterunt animalia omnia contineri in eo tabulato, quod erat primum. Deinde, ut ostendat alterum planum commode continere pabulum integro anno necessarium ad victum animalium herbis Viventium, revocat omnia hujus generis animalia ad Boves, & subduEho calculo invenit Boves co. singulo dat in cibum libras foeni s. singulo die: tantum scilicet quantum bene compaeti foeni moles occupat unum cubitum solidum. Igitur alendis Bobus Oo. anno integro requiruntur cubiti solidi foeni 1 6ooo. At contignationis secundae capacitas est cubitorum Isoocio. ergo commode capiet totum pabulum Ecc. Restat tertia contignatio, cujus area quoque cub, Iso . magnae propterea capacitatis, in qua plurima possent re poni. Sed siquid peccatum esset in enu,
154쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XI.
meratione animalium, de qua sola poetest esse aliquod dubium, abunde omnia reficiuntur , tum spatio peramplo hujus contignationis, tum cibo assigna. to cuilibet Bovi: nam ferianti non assignantur in cibum nisi librae o. ex Columella. Praeterea posuimus quodli het animalium voracitate aequalis Bo vi, & in pabulum dedimus foenum . Nam Ἐquod admitteretur egens minO'ris cibi proportione, &. aliquibus in cibum assignaretur hordeum, aliaVe graena , jam tota pabuli massa decresceret,& commodius in secunda contignatione posset reponi. Denique quod potuisset deesse capacitati spatii animalibus continendis necessariae, reficitur , suppleturque ipso calculo, quem subduximus otiam abundantiorem, quam ipse Buteo fecerit. His demonstratis, concludit laudatus Auctor: Quid ais , o Marcion,
tis nostrae, sed fabulationis tuae fabulum. Ego vero concludo: Constat, Veritatem Scriptu-
155쪽
Scripturae evidenti ineluctabilique argumento eX Geometria petito, defendi. III. Lis ingens Catholicos linter &Ηeterodoxos fervet, cujus sit judicare de rebus fidei, condemnare haereticos&c., sit laicorumne Ρrincipum, an privative ad Ecclesiam id pertineat. Max, mi momenti sane quaestio: agitur enim de finibus auctoritatis & jurisdictionis summarum potestatum. Nos Cathol, ci id juris & muneris esse dicimus tantum Praesulum Ecclesiae. Contra illi saecularium Magistratuum dc Principum jus esse contendunt; atque inter cetera, ad hoc, si possint, vincendum, tali amgumento utuntur. Honorius omnium
consensione Catholicus ac pius Imperator dolosae versutiae, & impiae superbaeque novitatis arguit Pelagii & Camlestii doctrinas, eosdemque ac sectatores eorum deportatione inexorati exsilii puniendos jubet. Id Vero egit priusquam a Romano Ρontifice Zosimo
156쪽
haereseos damnarentur ; imo dum ab eo judicabantur haereseos non comdemnandi . Exstat rescriptum Honorii datum Ravennae ad Palladium Praefectum Ρraetorio Italiae prid. hal. Majas 18. Exstant literae Zosimi ad ΡΡ. Africanos, in quibus Caelestium Iaudat tamquam catholice sentientem, duriusque increpat Praesules Africae, quasi praecipiti judicio condemnassent Pelagium ac Caelestium ; Erotem Vero de Lazarum, Pelagii delatores, Vocat erubescenda facta ' & damnationibus nomina . Data est harum literarum postrema X1. halendas octobris ann. I7. in qua sententia perstitit Romanus Ρontifex ad usque halendas Majas anni sequentis, ut multis placet. Nam probabilius est etiam post istas hal. Majas, eum Haereticorum technis non adhuc perspectis, fide quidem minime, facto ve
157쪽
ro propitium fuisse. Epistola enim data ad Africanos Episcopos X1 I. kal. Aprilis testatus est, se circa Caelestium nihil immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fumravi: quod erat testari, se ad eam usque diem haereticum non condemnasse. Exspectabat autem Praesulum Africae relationes super doctrinam & dolos Poelagianorum. At hi non convenerunt nisu ipsis hal. Maji an. 18. Sunt qui asserant , quoddam Concilium habitum Canthagine, i neunte Februario anni Ι 8. tum actum de certiore faciendo Romano Pontifice, quae qualesve essent artes ac doctrinae eorum haereticorum: Sed hoc Concilium cogi non potuisse ex Geographia evincitur. Siquidem Aurelius Carthaginiensis Primas Concilium indi.
Xerat non ante Non. Novembr. nempe tunc solum, cum posteriores literas Loesimi acceperat. Non poterant autem
Episcopi convenire Carthaginem intra id temporis, quod a nuntio indictionis
158쪽
AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XI.
Concilii accepto ad Februarium interce. dit. Perampla etenim & latissime ex. tensa erat Carthaginiensis Metropoleos ditio, nec duobus circiter mensibus poeterant Episcopi siti in extremis Provimciae finibus tantum itineris conncere. Non ergo Zosimus mense Martio, aut
ante kal. Majas damnavi Pelasianos.
Honorius Vero in eos constitutionem
promulgans mense Aprili antevertit judicium Romani Ρontificis. Potest ergo exemplo pii Principis Princeps Laicus suo jure judicare de rebus fidei, non evspectata Ecclesiae sententia. Sic pleri que heterodoXi. Quos contra dicimus, Honorium soquutum fuisse judicium Ecclesiae, neque solum Innocentii & Patrum Africano rum, Verum etiam, & potissimum qui dem, Zosimi. Joannes Garnerius erudi tus Societatis Scriptor relata opinio ne Claudii Salmasti, putantis Imperatinris decretum esse rescriptum datum sta X gitan
159쪽
gitantibus Synodi Carthaginiensis Patri
bus: Posset, inquit, aliquis conjicere, hane esse tertiam Onodum paulo obscuriorem hibitam anno Ι 8. cujus Episcopis Zo simus tertias literas dedit, nec forte improbabiliter. At ego nullo modo id probabile judico . Mitto Synodum habitam ante kalendas Martias: decretum vero datum pridie halendas Majas; serius, ut videtur , quam dari debuisset. Mitto Honorium iubere eam legem promulgatam dis
fundi per omnem pene mundum qua Imperium extenditur: non videtur autem tam late promulgandam ad instam tiam Episcoporum unius Provinciae . Illud animadverto, Imperatorem mone.
re Palladium, ΡΡ. lege se statuisse
pellendos ex Urbe Caelestium , Pela. gium, tamquam haereticos. Quis eum credat tam severo edicto ejicere ut Iacisae divinae fidei reos homines eX ea Ci-Vitate, cujus summus Antistes vel judicium adhuc facit de ipsorum fide . vel si is
160쪽
si finito judicio eos damnaVit, putat immen in eadem Civitate esse ferendos, dum neque ipse expellit, nec ut eXpellantur poscit Z Certo ergo tenendum , non ad instantiam Africanorum tantum) sed edidisse Constitutionem advensus Pelagianos, Zosimo potissimum sua. fore & impulsore. Sic ergo, ostenso noquaquam probabiliter conjici posse legem imperatoris editam flagitantibus ΡΡ. Africanis, ostendamus, quod praecipue est nobis propositum, Honorium non antevertisse, sed sequutum fuisse judicium Zosimi. Quod Chronologica serie actorum conficiemuS.
Anno I7. circa finem mensis Au. gusti Zosimus ad Africae ΡΡ. mittit l, bellum Caelestii per Basiliscum, narranS omnia, quae contigerant in judicio ejusdem Caelestii. An. eod. XI. kal. Oct obr. ad eosdem mittens libellum Pela.
gii scribit, quasi festinato judicio damnassent Pelagium &Caelestium: Acceptae Xa sunt