Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

sunt literae priores IV. Non. Novembr. xit post non multum temporis posterio. res. Statim Aurelius Primas Carthaginiensis indicit Concilium Provinciae Episcopis. Scribit Pontifici, ne quid innovetur in hac causa ante Africanae Synoedi relationem An. I8. circa initium Februarii Africani conveniunt Carthaginem numero a I . Causa Pelagianorum diligentissime tractatur . Statim Syno. dalia adta per Marcellinum Subdiaco. num mittuntur ad Zossimum , cum literis, quae eX rescripto Zosimi arguuntur querelas continere, quia Pontisex lenius egerit cum Caelestio, durius scripserit ad Africanos. An. eod. mense Martio Zosimus

accipit literas Africanorum, & acta SP nodalia. Rescribit Xrr. hal. Aprilis, quam prudenter & juste se gesserit os. tendens ; testatus quoque , se, acceptis primis Epistolis, ab omni sententia

162쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. XI. x 6seontinuisse , nihilque immutasse'. Mense & an. eod. paucos post dies habita Romae Synodus a ZosDmo edita celebris & sollemnis Tractoria damnationis Pelagii, missaque per totum orbem, & subscriptionibus SS. ΡΡ. roborata , ut ait Marius Mercator . Tunc verisimile, imo certum puto , ut supra dixi, Pontificem egisse cum Hon rio, ut legem ederet adversus Pelagianos . An. eod. tertio kal. Majas Africa.nis redduntur literae Losimi'. Ρrid. hal. Majas Honorii Constitu. tio editur. Kal. Maji Africani in Plenario Comcilio Carthagine damnant Pelagianos Ita ergo est, & clare evincitur, Honorium non antevertisse judicium Zoe

simi, ut aiebat Usserius, sed fuisse se.

quutum, ut dicebamus. Quod vero opponunt, non potuisse Patres

163쪽

Patres convenire Carthaginem mense Februario, falsum esse ex Geographia

monstratur.

Perampla sane erat Carthaginiensis Metropoleos Dioecesiis. A Tingi scivitas,

ab qua nomen Provinciae Tingitanae Orientem Versus procedendo ad usque Leptim magnam, non longe ab aris Phi- lenorum, patebat; quae erat maXima longitudo. secundum latitudinem Vero, ad meridiem extremi ejus fines erat Lybia interior; ad septemtrionem mare Mediterraneum. Haec ex Tabulis Geographicis nota. Spatium profecto latissime patens ', non tantum tamen, ut ex remotissimis Civitatibus Antistites Carthaginem quadraginta diebus convenire non possent. Ceterorum meminisse non oportet, ubi id ostenderimus de

Episcopo Tingitano. Tingi ad occidem tem Carthagine maxime distans sita est in gradu longit. I . lat. 33. Carthago

164쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. XI. 1 6 7

vero est in gr. long. 3 . lat. 34. Inter cedunt ergo gr. 2o. secundum longitudinem, hoc est milliaria Italica Iaoo. Nec est, quod quis accuratius distantiam me. tiri velit, habita scilicet ratione differemtiae latitudinis, positaque distantia tamquam hypothenusa trianguli, cujus latera circa rectum sint recta, una quidem milliar. 6o. nempe tanta, quanta est Civitatum differentia in latitudine) altera Vero milI. Izoo. Non est, inquam, huiusmodi ratio habenda, quippe iter longius erit vix mill. 7. Haberi utique debet ratio flexuum viarum, ob quos demus, Episcopo Tingitano Carthaginem contendenti conficienda esse mill . I oo. Si diebus singulis peragat milI- 33. m,nus quam duas diaeta&y jam quadragosimo die Carthaginem adveniet. Quam quam & celerius dc commodius illuc per venire .poterit, si navi vehatur e, quod itineris genus illum, & ceteros ejusdem Provinciae Antistites ingressos fuisse crediderim: est enim Tingi in ora freti

165쪽

Herculei; Carthago etiam in ora mar, tima sita est. Ergo breviori dierum spatio, quam 6o. poterant Episcopi a remotissimis Civitatibus Carthaginem pervenire: falso iccirco dicitur, non pintuisse cogi Concilium M. quod M. Atque hac ratione firmatur eX Geogr. phia & Chronologia historiae veritas , dc summi Pontificis jus in definiendo & ju. dicando de rebus fidei defenditur. Ex quo intelligitur vis & usus Mathemat, carum in Theologia dogmatica: nam cum ea persaepe historias adhibeat ad suas veritates tuendas, Chronologia prae cipue & Geographia, quae jure Vocamtur oculi historiae, saepe etiam utatur necesse est. IV. Allato argumento affine est iblud a quibusdam propositum ad imminuendam summi Pontificis potestatem. Breviter id innuemus, nam Properamus ad alia. Quaerunt Ecclesiasticarum re rum Scriptores, quaenam fuerint Ρro. Vinciae, quarum curam gerebat Roma

166쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XI.

nus Episcopus, ut Ρatriarcha occidentis, & ut Metropolita; & 'extra quas sob licitudo pastoralis illius non extendeba-ttur: quas proVinciaS non expressit Can. Nic. Concilii; expressit vero Rumnus& antiqua collectio Canonum, quam usque ad Dionysium exiguum usa est Latina Ecclesia, appellans eas nomine sub urbicariarum Ecclesiarum. Leuchassorius putat, contentas fuisse intra limites quinque regionum non multum Roma

distantium ; fines cujusque assignat. Quid, hac sententia admissa, sequatur adversus Ecclesiasticam nostrae aetatis dbsciplinam, norunt Theologi . Quorum siquis sit Mathematicarum peritus, facile Leuchasserium , eique simileS, amguet falsi. Consule Baronium, PerΟ-nium, Schelestratum, Gunthecum opust. cui titulus Specula ; Morinum EXercitationum Ecclesiasticarum lib. I. EXem,

latione 3 o. aliosque doctissimos: & vi.

a lib. Io. cap. 6.

167쪽

oecidentis, & ut Μetropolitae, potest,tem jurisdictionis multo latius fuisse eviensem: adeoque non, ut calumniantur

aliqui , summum Pontificem extremis temporibus vi & abusu fines jurisdimonis suae protulisse: noto enim notius est Gruditis, supremi Ecclesiae Hierarchae jurisdictionem nullis limitibus contineri. Scio rem hanc tractatam potius a Canonistis, quam a Theologis: sed non ea tamen adeo a Theologia aliena, quin Vocari possit, ut ita dicam, misti fori. V. Hactenus ostendimus, Mathesim inservire Theologiae Dogmaticae tamquam eXhibentem rationes a se tracta. tas, & explicatas exhibentem. Ostenda. mus modo, quomodo suis instrumentis sciendi fiat e1dem utilis administra: nam haec inter ceteras quoque ratio est, cur una scientia dicatur alteri conducibi- Iis . Aven-Roes philosophus inter Peri-Pateticos celeberrimus ob editos in totum Aristotelem commentarios in .era

Commentator appellatus, ut erat secta Mahum-

168쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . . CAP. XI. r7r

Mahumnaeddanus, sicut omnes ejus aetatis Arabes Peripatetici, & a Christia. na Religione in tantum alienus, ut diceret , , malle animam suam esse cum Philosophis, quam cum Christianis, ibdei nostrae dogmata non semel impugnat . Inter alia illud de Mundi principio evertere conatur Commentario I s.

in octavum physicorum argumento saetis, ut hujus auctoris mos est, obscure & confuse exposito. Ut Vis tamen illius clarius pateat, & usus Mathesis, qua solvitur, illud argumentum proponitur sic . Ut se habet Voluntas . noVaad effectum novum, sic voluntas antiqua ad effectum antiquum ', ergo Permutando, ut voluntas nova ad effectum, seu ut habet Aven-Roes voluntatum antiquum, sic Voluntas antiqua ad effectum novum. Sed impossibile est ef Etum, seu voluntatum antiquum prodire a Voluntate nova ; ergo impossibile est pariter effetitum novum prodire a VΟ- Y 1 Iunia.

169쪽

1untate antiqua: sed omnis voluntas Dei est: antiqua; nihil enim de novo illi ad venit; ergo impossibile est Mundum non esse antiquum, seu aeternum ; adeoque impossibile est Mundum in tempore imcoepisse. Benedictus Pererius lib. I s. cap. 6. de communibus principiis dcc. hoc argumentum sub hac ipsa forma proponit, &sequenti capite multis respondet: quod agens per intellectum & Voluntatem poetes habere voluntatem antiquam, & essectum novum. Non improbo quidem; sed quid opus tot ili talibus doctrinis p De. inde non videtur hic Auctor afferre satis discrimen, cur effectus antiquus pendere nequeat a Voluntate nΟVa, secuS amrem effectus novus a Voluntate antiqua.

Hanc multiloquii, &, ut Videtur, defectus poenam, mi Ρereri, exigunt Mathematicae spretae; quae levissimo brachio objectum repellunt. Concessis enim amtecedente, negatur consequentia, quam nullam esse, & prorsus sophisticam ap- Paret

170쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE . CAP. XI. 1

paret cuicumque, qui librum s. Elemento. rum semel viderit. Regula arguendi

commutando est, conferre antecedens antecedenti, & consequens consequenti, non autem antecedenS consequenti. nam

si dicas, Ut A ad B, sic C ad D; bona

erit illatio, Ergo ut A ad C, sic B ad D: vitiosa autem & nulla si colligas, Ergo ut A ad D, sic B ad C. talem autem esse illationem Aven-Rois constat. Theologus itaque Mathematicis instructus nullo negotio Fidei Dogma defendit, argumento auctoreque argumenti contemto. Sed de hac forma arguendi plura in sequentibus. Mitto quam multa ex Chronologia, qua convelluntur hypotheses & systemata Libertinorum, & Ρreadamitarum, adversantium veritati Scripturae longis illis seriebus Regum & Principum, quo

rum aetates superare videntur annorum summam, quam colligimus ex sacris libris, & iccirco inserentes, divinam historiam non esse ex omni parte Veram.

Quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION