Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

cundum quam plura, Vel pauciora auxi. lia Deus et largitur: nam ut talentorum distributio ad servorum Virtutem, sic auxiliorum distributio ad Voluntatem ;sed illa. fit ' secundum proportionem Vintutis, ergo &c. At plures negant in ea distributione attendendam analogiam ', nam intentum Christi fuit ostendere, De. um eXadturum rationem talenti &c. de modo autem dividendi talenta, ait VasqueZ Christus nihil curavit. Ρariter in illo Matth. 6. Tu autem cum jejunas Uc. D. Bernardus analogiam duplicem invenit: at D. Augustinus hujusmodi commentationes multum pietatis continere posse censet, certitudinis non ita: cum non constet, an

in Scripturis relatae sint similitudines, ut significent. Haec quidem ita sunt: quamvis Patres & Interpretes nihilo secius soleant accurate quandoque singulas parabolarum, similitudines ad spiritualia traducere. Quod cum fit, inquit Augusti

nus,

232쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XIII Σ3snuS, improbanda non est pia ac studiosa sciendi indagatio, sed cavenda est curiosa perscrutatio, & defensio pertimin in eo, quod pia quadam ratione , inventum' me. rit. Videatur Ioannes Driedo fuse& erudite hac de re differens. At tempus jam ad alia' sermonem convertere', hac Vero de re, jam satis, seu verius plura : quamquam pauciori bus forsan non potui, certe nescivi, explicare gravissimum, quod est in Mathesi ad res Theologicas inferendas de exponendas, momentum.. Gg E CA-

233쪽

CAPUT XIV.

Quae opponi solint referuntur, nempe ,' Minthematicas disciplinas esse captu dociles I. ILsuis illecebris a Theologia avocantes III. non habitas. utiles a summis viris IV. Mures sine illis in Theologicis proficere V. Quae Mitrisis duret ad Theologiam facientia , esse numero pauca , Π levis momenti , ut propterea illa ignorare minime obfit UL

ETsi arbitror , nisi mihi imponit

conatus laborque meus, manifeste disciplinarum Mathematicarum ostem iam utilitatem ad res Theologicas, &usum demonstratum: tamen susque adeo nihil est tam nitida luce perfusum, quod caligine aliqua non infuscetur cum fuligines quasdam videam, ut puruS, quantum per me fieri mitest, Veritatis splendor effulgeat, eae sunt exsufflandae, &dispellendae. I. Illud autem primo opponi potest adversus posita cap. a. & Mathesim,

234쪽

ex doestorum virorum sententia, esse A. cultatem difficilem admodum intelle Stu, atque obscuram . Ita visum Tullio, asserenti, Mathematicos in magna rerum obscuritate, & recondita quadam subtilique arte versari. Anatolius etiam quidam , referente Coelio censuit has facultates specialissime appellari discipli. nas, quia cum ceterae deprehendi, vel non docente aliquo, possint omnes; Mathematica sub nullius cognitionem voniant , nisi praeeunte aliquo, cujus soblertia succidantur Vepreta, Vel eXuram tur, & superciliosa complanentur aspreta. Idem sensit Ρlato 7. de Rep., ubi affirmat, quod praeceptore opus habent, qui quaerunt Mathematicas) aliter reperire non possunt. Non ergo Mathesis idonea, & multo minus prae ceteris apta ad ingenia erudienda, ut citatis capitibus dicebatur. II. Accedit audioritati eXperientia . Cum enim in qualibet civitate, imo in

235쪽

oppidis ipsis plures occurrant Medici, Jurisconsulti , Theologi , paucos tamen , quin nullos saepe MathematicOS invenias. Neque haec penuria. est nostrae aetatis tantum, sed fuit semper . Varronem dicunt indoluisse suo tempore vix aliquos Mathematicos inveniri. . M ipsum contigisse sua aetate testatur Augustinus.

Geometrae , tam rari sum in genere

humano, ut rex possis aliquis inveniri Nec sequentibus saeculis major copia, quin potius diu hujusmodi disciplinae delitum runt ignotae, seu Verius sepultae . . S, quis earum paullum peritus emergebat, illico impactum ipsi crimen impii consortii cum malignis spiritibus. Ita evonit Gilberto postea Summo Pontifici Sibvestri nomine secundi saeculo X. . Hic fecit horologium, narrat Ditmarus lib. 6. in civitate Magdeburgh, illud recte comstituens considerata per fistulam stella quadam mautarum duce . Scripsit etiam b

236쪽

etiam Tra statum de Sphaera. Et hic ob hujusmodi rerum peritiam habitus

Magus. Eadem calumnia eamdem ob caussam impetitus Rogerus Bacconus saeculo II. Vir plane philosophus, qui in tota philosophia pene immensos progressus fecit, ut de eo loquuntur hystorici An subsequentibus temporibus, nostra que hac ipsa aetate Mathematicorum major sit numerus, res ipsa loquitur. At vero trahimur omnes & ducimur cognitionis & scientiae cupiditate, in qua eX-cellere pulcrum putamus. Cum igitur tam pauci sint Mathesi operam dantes, quid caussae esse putandum est, nisi difficultates & obscuritates, quibus homines ab harum disciplinarum studio detemrentur & arcentur ΘIII. Hoc argumentum partem aliquam dissertationis impetit. Accipe alia, quibus adversarii totam dissertationem labefacitare conantur. Si Mathematicae potior locus debetur inter paediaS purgan

tes s

237쪽

tes, eo quod Valeant plurimum in alliciendis dc detinendis ingeniis, non solum minime utiles, sed habendae sunt tamquam perniciosae Theologiae , & Theologis; metuere enim possumus ne Juvenes se tinios illis dedant, divinas vero scientias, aut posthabeant, aut penitus etiam omittant, magno Christianae Reipublicae damno , cujus multum interest esse plures Theologiae cultores . Hanc ob caussam Alex. III. olim, C. Non magnopore, ne Clerici, Vel Monachi. Monachis Physicae, ac Legum studia interdixit. Quae Sanctio cum quibusdam excusationibus eluderetur, & passim Monachi per totam fere Italiam catervatim studium Iuris adhiberent sui loquitur Robertus Monachus Massiliensis in Epistoela , qua Veniam petit a suo Abbate dandi operam Ρisis Juri Civili, data anno I 2I3. ut conjicit Cl. Abb. Grandi non Ior I. ut putarunt Martene, & Durand) Honorius III. Constitutionem

238쪽

Alexandri innovavit, explicuit, & ex tendit ad omnes Ecclesiasticos, rationem afferens, quia Theologiae Rudium cupimus ampliari, ut dilatato sui tentorii loco, funiculos suos faciat longiores . Consona his habentur in Concilio Lateranensi sub Leo. ne X. sess. 8. de studiis Philosophiae, de Ρ se . Multo ergo magis interdicem dum Theologis studium Mathematicarum, quippe fortioribus illecebris capiemtium p Nam siqua est utilitas in illis,

ea mista est perniciosae nimium inutilitati: magis autem, ajuni Jurisconsubii, inspici debet quod nocet, quam quod prodest. Agnoverunt hoc etiam Ethn, ci, quorum sapientissimus ac prudentissimus Socrates, quamvis Mathesis nequa quam rudis, monebat in his vitam hominis universam occupari posse, multasque & utiles res impediri Hanc rationem affert Mabillon supra citatus

IV. Deinde, si tanta Tet harum

disciplinarum utilitas, mirum, non eam Iib agno.

239쪽

agnovisse Scholarum proceres, homines& acumine ingenii, & diligentia studio. rum, & multiplici solidaque sapientia

nostri generis decus egregiu na: praesertim cum totae eorum curae in juvenes erudiendos, & fines scientiarum amplificandos intenderent. Huc accedit, sacrarum familiarum fere omnium institutiones, rationesque studiorum, accurata sedulitate dirigentes ingenia ad Theologiam tamquam ad unicum finem, &maxime quaesitum, nullo mandato, nubiaque lege Mathematicarum cultum albquem praescripsisse. Paucissimae vix e. Iementis Euclidis levem operam dare concedunt: cum tamen omnes serio graviter.

que poenis, ac praemiis propositis suos alumnos sedulo incumbere Physicae ac Metaphysicae jubeant, Velintque. Non ergo censuerunt, tantam inesse Mathe. si utilitatem. Quid ergo nos Θ Ante. cessoribusne nostris sapientiores sumus PV. Sed, quod caput est, plurimi in egregios persectosque Theologos evaserunt,

240쪽

An TAEOLOGIAM UTILITATR. CAP. XIV. a arrant', quibus Mathematicae nomen nequidem, ut, ita dicamus, auditum. Quis experientiam falsam dicere audeat p Possunt ergo ingenia commode erudiri &acui; possunt' dirigi & reddi idonea ad res Theologicas contemplandas & versam das absque Mathesi. VI. Denique, siqua est utilitas ista. rum disciplinarum, , aut in rationibus, quas eXplicant, aut in modis vestigandi Verum, nempe analogia, calculatione &c. levis illa est& exigua. Nam ' quot qua lesque sunt ad divinorum mysterio rum, ceterarumque spiritualium dc supernaturalium rationum pauca quaedam, relata in Scripturis geometrica, geogra phica δα. quorum in Theologia rarissimus usus. Deinde, quid haec ad moeres & fidem p Pertinentia vero ad ea, quae appellata sunt instrumenta sciendi, omnia paucis comprehendi possunt; adeoque cessabit magna haec, tantaque Verborum copia depraedicata utilitas Ma-Ηh a thema-

SEARCH

MENU NAVIGATION