- 아카이브

Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

plius infra dicemus. Quod si illa eam. dem habitudinem ad Theologiam haberent, quam habent nostra, utique licite iis operam dare possemus, ut advertunt Canonistae omnes de illis dicendum idem, quod de studiis saecula. ris sapientiae dicunt sacri Canones , ea Theologis permittentes, imo probam tes. Turbat ergo injuste acumen legemitum V deficere cogit, qui eos a legendis saecularibus literis & mathematicis addiscendis ) omnimodo aestinat prohibendos :Verba sunt Bedae relata Can. Tu bat. d. 37. ut Pontillatum jus objicientibus par pari referentes , Pontificio jure

respondeamuS.

VI. Ad quartum responsio in promtu est. Mirum esse potius scholasticos

OmneS non cognovisse agnitam hanc utilitatem Mathematicarum a scholarum proceribus, dum isti eas adhibuere nec sane raro in rebus theologicis tractandis. Non opuS

252쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XIV. ais s

opus est in re satis nota, & jam palam facta immorari. Consule dicta supra cap. Io. de seqq. Quin etiam Angelicus Doctor non semel monet Mathematicas esse addiscendas, ut super Boethium de

Trin. art. ΣΙ.&in 6. Ethicorum. Verba re. citata sunt supra cap. 6. Agnovere eogo scholarum proceres utilitatem Matho iis, dum saepo ipsa in Theologia usi sunt: quod si curabant intelligi, necesse est e. tiam dicere, in discipulis cognitionem Mathesis postulasse . At qui rationes studiorum praescripserunt, Mathematicarum non meminere. Esto. Sed haec consuetudinis, sisve ut clarius dicam conditionis temporum culpa fuit. Cum enim saeculis illis fere ignoranter talium disciplinarum nomen, & cuncti pene studiosi in altissimis ideis, & abstractis notionibus contemplandis toti essent, nihil de in- thesi cogitare poterant. LegimuS 26. q. a. can. Siquis si Geometria, Glossam adnotantem. De Astronomia non facit

253쪽

mentionem, quia haec abiit in desuetudinem; & Gratianus loco citato si his ita. de astronomia loquitur quasi esset eadem prorsus ac astrologia, nec Glossae, & Doctores eas distinguendas animadverterunt l, nempe verum tales disciplinas, tum abiisse in desuetudinem. At non ea fuit olim ratio Scholae AIexandrinae & antiquis temporibus in Gallia sub Clodovaeo, & Carolo Magno& in Anglia saeculis iisdem 6. 7. 8. Neque, putarim, quod alia esset modoratio nostrarum Scholarum, si, qui leges condiderunt, nostra aetate, aut paullo ante vixissent. Constat ex Ρ. Agorio &sociis, qui rationem erudiendi scholares Soc. Jesu instituerunt, & ex statutis universitatis Ρarisiensis conditis anno Is 98. Neque dicas hos tantum elementa Eu. clidis praescripsisse , id enim ostendit, modum in hujusmodi studiis adhibendum, quod jam concessimus.

VII. Quod

254쪽

VII. Quod sequitur vim aliquam haberet, si posuissemus mathematicas ad Theologiam simpliciter, ut ajunt

Scholae, necessarias. Nunc quando ut, Ies tantum statuimus, quid mirum aliquos Mathematices imperitos in magnos Theologos evasis ep Aliae videlicet sunt cotes, quibus ingenia acuuntur, aliae paediae dirigentes; quamvis non acuant& dirigant tam commode & expedite ut nostrae. Quapropter ultro concedimus aliquos, imo etiam, si Velint, plures, magnos progressus in Theologia fecisse, quamvis mathematicarum ignaros; qui forsan tamen multo citius ac felicius fuissent profecturi, & dicam etiam longius, si hanc semitam essent ingressi. VIII. Ultimum muItos nodos implicat, singillatim explicandos. Ac primo, quod dicitur de utilitate Logicae

Praecepta statuentis analogiae, calculationis M. nequaquam negamus. Magna certe est Vis praeceptorum ad intelle num

operantem fulciendum & dirigendum.

255쪽

. DE MATHEMAT. DIsCIPLINAR.

Nam quamquam natura apti simus ad calculationem, comparationem dcc. ta. men ob easdem rationes, ob' quas Dia. lectici docent expedire nosce leges amgumentationum, eXpedit quoque nosceleges horum; modorum sciendi. , At nihilominus oportet & Mathe. si operam dare; nam illae regulae dc dogmata propter summam universalita. tem & abstractionem effugiunt saepe, dc discipulorum aciem eludunt. . Applicata Vero rebus quantis concrescunt, ut ita laquar, dc longe melius Percipiuntur. Adde, usum dc exercitationem esse opti. mum Magistrum, imo omnium Magistrorum superare praecepta, ut bene Tullius. Adde etiam, hunc usum, dc hanc exercitationem non melius aptiusque frequentari posse, quam in mathematicis , in quibus propria est materia,& veluti sedes, propriumque regnum analogiae, analogismi, de aliorum hujusmodi ρ, nempe ibi est quantitas materialis. Quamquam ergo utilitatem Logicae

256쪽

docentis regulas calculationis & analogismi M. non negemus ; contendimus tamen, mathematicis adhuc ingenia esse imbuenda , quibus illae regulae dc evbdentiores & veluti tractabiliores fiunt.& habitum acquirimus, promtitudinem

dc celeritatem comparandi M. afferentem.

IX. Alter nodus jamdudum a Schoelasticis nostris extricatus fuit. Solent quidam Theologos carpere, quia conatu eximio incumbant quaestionibus nec ninmero paucis nec tractatione, nihil immen ad fidem dc ad mores pertinent, bus . Has neque innuere oportet, plona enim fere est illis tota speculatrix Theologia. Quid hae, dicunt, ad pietatem &. dogmata 8 Respondent nostri, quod licet forte directe de proxime istis

nec pietas foveatur, nec dogmata delam dantur; decet tamen Theologum eaS coegnoscere. Nam Doctor debet scire, ubi& quantum homini possibile est, reddere rationem eorum, quae Fides docet, dc supernaturalium mysteriorum modos ' Κh 2 expli-

257쪽

explicare ad consolationem piorum, ad retundendam curiositatem audacium, &ad alia, quae fuse prosequemur in Dissertatione de utilitate Metaphysicae. Haec eadem dicimus nos objicientibus geographica, geometrica M. quae habentur in sacra Scriptura, nihil confer. Te ad pietatem & mores. Quamvis multo forsan majori jure

idem dicimus. Conferunt enim ad Fibdem . Feliei in otio secura pace fruentibus thoraces & galeae, Vanae pompae& ostentationis instrumenta Videntur. Si vero bellum ingruat, & aperto mam te tela adversus & gladios sit procurrendum , tunc cui usui arma illa sint coegnoscimus . Simile quiddam contingit in certaminibus Theologicis . Aliquam do pugnandum cum inimicis non Fidei, sed ingenii, qui congruentiaS Veritatum di mysteriorum allatas non probant, illata ex rationibus generalibus qualitatis, formae, subjecti &c. tamquam laborantia vitio, aut falsae assumtionis, aut ma-

258쪽

AD NEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XV. Σεχ

Iae illationis, redarguunt. Tunc sedin Io incumbere oportet Theologiae specinlatrici. Quandoque res geritur adve sus haereticos; & tunc inquirendus Verus Scripturae. sensus, tunc traditiones, Patres, Concilia evolvere necesse est. Si vero aliquis Scripturarum hostis nos ast grediatur, & nullo divino Spiritu ama. tos fuisse Prophetas contendat, argua que contradictionis, mendacii, anachro. nismi &c. tunc apparebit usus mathomaticarum . Fuerunt Olim etiam, ut refert Eusebius Theodotiani, & ADtemonitae geometricis demonstrationibus sacra involventes. Fuere Valentiniani, Marcesii, Heracleonitae de numeris nescio quid inepte philosophantes in rebus divinis, quos oppugnare nemo poterat, nisi eodem genere armorum, iisdemque artibus uti novisset. Iccirco in celeberrima Schola Alexandrina Christianorum, sub magistris Pantaeno, Ammonio, Origene, aliisque clarissimis doctoribus mathema.

259쪽

thematicae colebantur, ut nostri, scirent adversariis occurrere, ac falsa dogmata erudite confutare possent. Neque vero Scripturarum hostes quieto nos esse animo. ac securo adhuc sinunt. Inveniuntur enim inter haereticos nostri temporis, qui aliquos sacrorum librorum e Canone Scripturarum eXPungant, arguantque nequaquam esse divinos, in quibus falsa,

incongrua , & repugnantia Veritati alio. rum librorum contineantur. Quibus respondere oportet doctrinis a Mathesi petitis, geometria quandoque, saepe chro.

nologia &c. Falsum itaque, nihil haec ad Fidem. X. Falsum pariter, nihil ad pietatem . Cognitio enim operum divinae Sapientiae geometrigantis, ut bene Pla. to dicebat, excitat admirationem , Pietatem fovet, & amorem erga primam caussam, ac movet nos ad gratias agem das bonitati divinae, quae opera omnipotentiae suae dignata est nota facere servis suis. Praeterquamquod certissimum esse

260쪽

AD NEOLOGIAM UTILITATE CAP. XV. 163

esse. debet . Deum non levi consilio vel unum apicem dictasse sacris Scriptoribus. Quod si non leve fuit consilium, ut ea scriberentur, leVis erit cura, ut intelligantur & explicentur Θ Ergo Hieronymus, Augustinus, altique sanctissimi &doctissimi Ecclesiae Ρatres su per vacuo &inutili labore studuerunt eXponere, quagad naturales Scientias pertinentia in Scripturis reperiuntur Z Nequaquam ita. que minutula uta, nequaquam negligem da, aut relinquenda otiosis. Confer huc dicta supra cap. Io. Sed, dicunt, sunt numero pauca. At primo non tam pauca sunt: quin si in unum colligeremtur , grandius, quam ipsi putent, Volumen confici posset. Deinde ego in ea sum sententia, & mecum sententias suas

Veri Theologi conjugent scio, quod si in

Bibliis unus tantum versiculus eXstaret, cui percipiendo, & exponendo opus esset Mathesi integro anno incumbere, tantum

temporis illi incumbentes, rectissime &sapienter faceremus. Neque enim sad

SEARCH

MENU NAVIGATION