Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

praestantissimas ac magnopere eXpetem das sibi comparare desiderant. Sed ea magna fidenter spondeo) non erit, scimitam potissimum aperientibus & complanantibus mathematicis.

V. Quod si aliquos, vel praestantis ingenii vis forte deficiat neque enim

omnia possumus omnes Vel aetas provecta tantum temporis in tot addiscen. dis eos insumere nequaquam permittat,

qu d his dicemus p Illud faciant quod Ennianus Neoptolemus, nempe contenti sint philosophari paucis, & teneant eum cursum, quem poterunt , prima enim se. quentem, honestum est etiam in secundis tertiisque consistere. Tales his verbis monet & solatur saepe laudatus Clemens Alexandrinus. Cui imbecillus ea animus ad multarum disciplinarum suctinendam peritiam, ea sola eliget, quae praecipua D meliora. Ego autem adolescentem bonam animam somtitum, praeparatumque quam fieri potest, ac maxime perculium divinae Sapientiae tradere intendo. Iccirco quantum quisque

272쪽

An ΤAEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVI. 2 7s

que conniti animo potest, quantum libore contendere ad hunc Orbem doctrinarum sibi comparandum, tantum evciat rogo, ceterisque conjungat proptem ea Mathematicarum studium, facilitate& jucunditate praestantius, utilitate minime inferius, ita ut ex eo Perinde, ac ex aliis, plurimum adjumenti & ministerii ad res Theologicas tractandas & contemplandas possit sibi certissime polliceri.

CAPUT XVII.

Ad relata eapite primo responso I. Matbelis juvat fingulas philosophiae partes, Logicam II. Metaphysicam III. Ph Pam IV. Ex ejus studio nullus lapsus erroris timendus contra Coelium V. VI. VII. D Poannem Picum VIILConducit ad Philosophiam morum IX.

Uae cum ita sint, nescio quid rerum sibi fingerent, qui ma- thematicam nihil amnitatis limbere cum Theologia asserebant, aut ma-Min a the-

273쪽

thematicos in re Theologica Versari parum feliciter . Demus , ut concessimus supra , his disciplinis illud contingere, quod convenit multis quaestionibus Theo. logiae speculatricis, nempe eas non esse proxime & per se scientias pietatis: at sunt veritatis tamen, & ad veritatem, amandam illiciunt, & ad eam prosequemdam, atque in Deo attingendam, mentem aptant ac praeparant. Quamobrem percipere numquam potui, qua ratione

Scholis passim vilescant nobilissimae &utilissimae facultates, in tantum ut neque mentio elementorum fiat a Scholmsticis. Quod eo mirabilius Videtur, quΟ-niam isti profitentur se colere Philosophiam non mediocri cura & labore. Summus Philosophorum Ρlato Mathesis imperitis ad se accedentibus, intendens digitum ad edictum inscriptum prae foeribus ; nemo Ageometra ingrediatis ; dicere solebat, eos non esse aptos philosophiae, quoniam ejus ansas non habebant . Iure sane ', nam mathematicae

274쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. a 77

non solum sunt pars Philosophiae, ut

saepe Aristoteles docet, aut ornamentum, ut omneS concedunt; sed ministrae sunt etiam & adjutrices commodissimae&, fidenter dicam, penitissime necessariae Veram solidamque philosophiam sibi comparaturo. E re mea futurum or nor, si postquam de utilitate mathematicarum ad Theologiam pluribus disseruerim, Paucis primo, quantum illae conferant aliis Philosophiae partibus ostendero, tum albquas ejus laudes fuerim prosequutus. Hac enim ratione censeo me in earum amorem & cupiditatem magis accensurum quoscumque, qui ad scientias contendunt, adeoque etiam illos, qui Theologiae daturi sunt operam, quod est potissimum hujus operis propositum. Ac possem quidem, ad ostendendum quantum commodi Mathesis afferat simgulis Philosophiae partibus, tectes ad Vo

thematum praeclaros cultores, sed cu. iustumque sectae non ineptae, aut Vanaes

275쪽

1 3 DE MATHEMAT. DISCIPLINAR.

nae, qualis Epicurea) principes, ipsosque in primis Scholae Peripateticae sectatores Sed res conficienda est bre. viter . Omissis itaque auctoritatibus agmmus ratione.

II. Primo autem Logica occurrit, cui quantum adjumenti afferat Mathe. sis, illud manifesta , praeceptorum scilicet generalium, & maxime abstracto--rumqucem esse fulgidissimam, quae mentis aciem licet validam , sed minus assuetam ingenti lumini, ferendo, perstrimgat. Quae si vera sunt de quibuslibet theorematibus & regulis, verissima sunt de logicis, utpote quae Versantur circa objecta , ut Vocat D. Thomas, secundo intellecta, actus nempe mentis, ad quos inspiciendos Opus est cognitione refleXa. Ea propter, si in ullis, certe in logicis necessaria sunt exempla dc praXes, quorum magna est ViS, magnumque momentum ad fulgorem illum, sic loquar, generalium regularum temperandum, ut mitio.

276쪽

AD NEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII, 279

mitiorem illum possimus securius & aditentius, ac consequenter majori cum fru. Etia intueri. Hujusmodi vero exempla mathematicae disciplinae egregie adferunt. Confer huc dicta cap. s. dc 7.& quae de methodo retulimus cap. 8.D. 2. De demonstratione tantum, Lo. gicae pars tam praecipua, ut aliqui opi. nati fuerint illam, sive syllogismum, esse Logicae objectum, ut Vocant, adaequationis, pauca hic dicam. Multa cente acriter & subtiljssime disputant logici dc docent circa discursum, seu tentiam operationem intellectus , fuse agunt de subjedio demonstrationis, de medio, de conditionibus praedicati universalis, per se dcc. Cuncta optima; sed tandem persectam illam, ac beatam demonstrationem numquam videmuS, adeo ut suspicari liceat, eos quaestionibus & subtilitatibus suis talem efformare dc prO- ponere demonstrationis speciem, qualem Tullius oratoris, nempe non eam, quaesit, aut aliquando fuerit, sed illam, quae

277쪽

quae esse deberet, si esset possibile frui

absoluta demonstratione nullaque eX parte cessante. Sed in mathematicis hanc invenias, imo plures & frequentissimas, quas tractare possis considerando, &, ut lubet, in quamcumque partem versando penitius comprehendere; ideo Aristote- .les, ut supra adnotavimus, ubi agit de demonstratione non aliunde eXempla petit, quam a mathematicis. Vide aliqua ad haec facientia apud Galenum opust. de libris propriis cap. II. ab auctoritatibus enim referendis abstine. mus, ut polliciti sumus. Iuvant ergo Mathematicae studiam Logicae, ea ostemdendo, & menti subjiciendo, quae generalibus praeceptis Logica tradit, & ad

ea melius percipienda mentem aptando. Praeclarus etiam usus esse potest Mathematicarum ad res Logicas, neque solum ad eas, quae circa primam & scicundam operationem intellectus tradumtur, exemplis illustrandas; sed potissimum,

278쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. 281

ut discipuli & bene perciperent, & eXer. citatione sibi compararent artem arguem di . Nam possemus multo utilius, quam illis syllogismis V omnis homo est an, misi Dc. mathematicis, seu geometricis,

modos ac figuras exponere , tum in singulis demonstrationibus elementarium

propositionum quae juvenum captui accomodatae sunt) synthesim & analysim exercere. Vide hujus usus specimen apud Clavium ad primam primi, & accuratius apud Christianum Herlinum in omnes propositiones sex priorum librorum EmelidiS. III. Sequitur Metaphysica, cui nostrae disciplinae prosunt, mentem acuen'do ac disponendo, manu ducentes Veluti commode, & per gradus ad illius Veritates Sunt enim metaphysicae rationes supra omnem sensum & imaginationem , quacumque materia eXperteS.

a) Vid. Simplicium in praefat. Commentar. in Iιb Phasio. Fonfeci in lib. 2. Metapb. cap. 3. qu st. s. se l. s. eumdem Simplici re feri S approbant. Disiticiso by Corale

279쪽

In hac siquidem scientia agitur de anima, de Angelis, de ipso Deo; unde ab Aristotele & aliis Metaphysica vocatur Scientia divinorum, ad quam discipli.

nae nostrae conducunt iisdem modis, qui. bus diximus eas ad Theologiam condu

cere

IV. Physicae Vero, quae est nobilissima, lateque diffusa pars philosophiae, adeo Videntur utiles, ut ad illam dici debeant prorsus necessariae. Veniam da. bit Lector mihi in hoc argumento paullo amplius, quam in praecedentibus se. cerim, immoranti: neque enim levius illud tractando, aut magnitudini rei, aut mihi ipsi possum facere satis. Nolim autem putet quispiam me nunc ablaturum in medium scientias illas, quae ob subjecta a physicis accepta, & ob principia sumta a mathematicis Ρhysico. mathematicae appellantur. Ad has mathesin esse necessariam notius est, quam ut dici vel semel oporteat. Nec proe Portiones geometricas & arithmeticas in

280쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. 183

numero plagarum mundi & elemento. rum acute vestigatas persequar. Cui

haec Platonica sapiunt, ille adeat hujus sectae philosophos: ego planiora adferam, & magis propria scientiae contemplatricis naturae, naturaliumque essectum & caussarum . Itaque dico: naturae inspectionem subtiliorem, utiliorem, certioremque, atque in rebus ipsis fundatam neminem sperare posse mathematicis non affulgentibus. Fertur Arbstoteli aliter visum: sed revera Philosophus potius excessum quemdam adhibemtium mathesim ad physicam, quam usum quemcumque improbat. Quamvis sint aliqui illum redarguentes, eo quod mathematicas negleXerit, & iccirco saepe lapsum fuisse in deprehendenda veritate. Videat, qui volet, Maraonium de comparatione Ρlatonis & Aristote Iis, Ganendum ac prae aliis Bettinum, teXentem indicem eorum, in qui Nna bus

SEARCH

MENU NAVIGATION